← Table of contents
Haririus latinus

Taurisensis.

C. R. S. (Carl Rudolph Samuel) Peiper translation

Narravit Haret Hammamita. Constitueram egredi Tauriso, tempore, quo nec humili, nec honorato, conveniebat, deficientibus in ea tutore et benefico. Cum autem in eo essem, ut pararem itineris necessaria et quaererem comites, offendi Abu Seidum Sarugensem, indutum ampliore veste, cinctum mulieribus. Interrogavi igitur de negotio ejus, et quo exspatiaretur cum caterva sua. Digitum intendens in mulierum unam, vincentis pulchritudinis, manifestae contumaciae, inquit: hanc duxi, ut amica esset in terra peregrina, et liberaret a miseria status solitarii. Sed imposuit mihi sudorem utris[1], distulit debitum, potestatem meam excedentia injunxit, sumque maciatus dolore, socius moeroris et angoris. Proinde ecce! currimus ad judicem, ut injuste agentem puniat, et inter nos stabiliatur consensus; si non - divortium fiat et separatio. Dixi; ego vero cupiebam audire, quis vinceret, et quid reportaturi essent. Negotiis itaque post aurem[2] conjectis, comitem me praebui, quamvis nihil afferrem utilitatis. Iam, cum coram judice essent, qui erat ex eis, qui avaritiam existimant virtutem, et colligunt, quod dentifricio[3] inhaeserit, Abu Seidus in genua procumbens dixit: Deus juvet judicem eique benefaciat! Hoc meum jumentum est inobsequens, deditum contumaciae, dum ego ei magis obsequor, quam ejus digitorum pulpae, et majore ejus desiderio teneor, quam cor ejus. Affatus est illam judex: vae tibi! nescisne, mulierem immorigeram ad iram provocare Dominum et verberibus castigari? Respondit: ex eis est hicce, qui post domum gyrant et vicinum sumunt pro vicino[4], quod ego non diutius ferre possum. Allocutus est judex virum: vae tibi! terra tu seris sterili, foetificasque ubi non eduntur pulli? non pulchre tu habes, nec securum est corium tuum[5]! Objecit Abu Seid: illa, per ventos mittentem, mendacior est quam Sigach[6]! Respondit mulier: ipse potius, per eum, qui columbas torque praedidit et struthiones alis, mendacior est quam Abu Tamama[7], cum mentiretur in Iamama! Abu Seidus hic, suspirans ut flamma fumi expers, ebulliens ut maxime iratus ebullit, vae tibi — inquit — o foetida, o lutosa, o praefocans maritum et vicinum! Privatim tu me audes cruciare et in publico pro mendace declarare? Ipsa me scis, cum domum deductam spectarem, te invenisse magis informem simiâ, sicciorem pelle hoedina, asperiorem fibris palmae, foetidiorem cadavere, graviorem cholerâ, sordidiorem menstruis, magis prostitutam cortice, frigidiorem frigida nocte, stolidiorem Rigla[8], patentiorem Tigride. Sed texi vitia tua, nec palam feci dedecus; quamquam, etiamsi Schirin[9] tibi dedisset pulchritudinem suam, Subeidah[10] divitias, Balkis thronum suum, Buran[11] tapetum, Sobbâ[12] regnum suum, Rabia[13] pietatem, Chindaf[14] gloriam suam, Chansa[15] carmina in Sachrum, detestatus essem, ut consideres meo in pilento, et percutereris ab admissario meo. Dixit; et murmuravit foemina, pardi instar succensens, brachiisque nudatis ac substrictis manicis, inquit: o avarior Madêro[16], infelicior equo in certamine ultimo, pavidior ave prae metu totam noctem canente, inconstantior pulice! Tu me vis dedecore adspergere, et honorem meum cultris lacerare, cum tamen scias, te minoris haberi praesegmine unguium, vitiosiorem esse mula[17] Abi Dulamae, magis infamem ventris crepitu in hominum corona, et stupidiorem culice in aromatum capsula? Quod si Hasan Basrensis[18] tibi daret verba sua et admonitiones, Schaäbensis[19] scientiam et memoriam, Chalil[20] prosodiam et grammaticam, Garir erotica et satyras, Kuss facundiam et eloquentiam, Abdulhamid[21] disserendi et scribendi facultatem, Abu Amru[22] legendi et declinandi artem, Ibn Kureib[23] traditiones ab Arabibus auditas; num credis, te a me electum iri coenaculi Imamum, vaginae gladium? Non, per Deum! ne janitorem quidem te sumerem januae, nec fustem, quo suspenderem peram. Dixit eis judex: videmini mihi Schannus et Tabca[24], Hadata et Bundaca[25]. Quare tu, vir, mitte rixam et incede via tua plana; tu vero, abstine exprobrare, et quietam te praebe, quando domum intrat per portam! Mulier inquit: non coercebo linguam, nisi me vestiat, nec concedam aditum, nisi me satiet! Abu Seid autem juravit per sacramenta repudii tertii, se nihil possidere, quam lacinias suas laceras. Hic judex, incipiens amborum rem considerare oculo perspicacis, cogitatione prudentis, accessit ad eos fronte austera, clypeoque adverso, ac dixit: nonne sufficit vobis coram tribunali certare stultitia, et eo ipso committere magnum crimen, ut a turpitudine convitiandi procedatis ad infamiam fraudis? Sed, sanctissimum interpono juramentum, anus vester aberravit a fovea, et sagitta vestra non feriit cavitatem juguli! Nam fidelium imperator, cujus vitâ diu servandâ Deus religionem juvet, constituit me, ut lites adversariorum dirimam, non, ut aere alieno pressorum debita solvam, et per gratiam, quae hac sede me collocavit, deditque vinciendi ac solvendi licentiam, si mihi non revelatum monstrabitis negotium vestrum et decipiendi consilium, ego vos infamiae exponam per urbes, et exemplum faciam possidentibus oculos! Abu Seid, his auditis, vultum demisit ut serpens; tum dixit: obsequar! obsequar!

Ego sum Sarugensis; haec mea mulier; nec par est plenae lunae aliud, quam sol;

Nec dispulsus est noster amor; nec reliquit monasterium ejus meus presbyter;

Nec praeteriit meum meus imber plantarium; sed a quinque inde diebus.

Mane et vespere sumus veste famis; nescimus, quid sit manducare aut sorbere,

Ut animae imbecillitate similes simus cadaveribus sepulchro ejectis.

Cum itaque patientia deficeret et solatium, et emaciaret malum, dolore afficiens tactu,

Duce fortunâ bonâ aut malâ sic coram te stetimus, ut acquireremus argentum.

Paupertas enim quando durat, ingenuum cogit, induere vestem fraudis.

Haec mea est conditio; hoc in votis: adspice diem meum et consolare de praeterito,

Ac jube, ut vulnera mea obligent, aut me ligent! Nam in manu tua est salus mea et miseria.

Fatus est judex: convalescat hilaritas tua, bene habeat anima! Iam enim decretum est, ut peccatum tibi condonetur, largumque porrigatur donum. Ad haec mulier assilivit, protendit collum et, ad praesentes conversa, inquit:

O Taurisenses! judicem habetis judicibus omnibus liberalitate longe praestantem.

Nihil in eo est vitii, nisi, quod die largitionis partitur inique.

Ego et senex eum accessimus, ut fructus decerperemus de arbore ejus, quae non desinit concuti,

Et dimisit senem rigatum, praehabitum, donatum separatim;

Me vero repellit magis frustratam, quam considerantem fulgur, parum quod fulget mense Iunio.

Quasi nesciret, me docuisse senem rhythmos,

Et, si velim, ipsum ludibrio facere posse populo Taurisensium.

At judex, cum videret ejus animum audacem et effrenatam linguam, animadvertens, se ab eis tentari morbo medicum ad desperationem adigente, et infortunio haud avertendo, seque, alterutro tantum donato, altero vacuis manibus dimisso, ei similem fore, qui aes alienum solverit aere alieno, aut preces vespertinas duobus tantum absolverit genuflectionibus; tetricum reddidit vultum, oculos defixit, nasum prae ira extulit, austerus intumuit, murmuravit et infremuit; modo ad dextram, modo ad sinistram, se convertit; non quietus stare potuit prae moerore et poenitentia, reprehendere coepit judicis munus et ejus molestias, enumerare turbas ejus et afflictiones; delirare inquit eum, qui id expetat et quaerat; tum spiritum duxit ut spoliatus; ploravit, ut fletus eum paene probro exponeret, et dixit: haec res sane est mira! unone loco duabus petar sagittis; adigar ad duo solvenda debita; ipse libertatem habeam, ut adversarios placem? Unde, quaero, unde? Tum, conversus ad cubicularium mandata ejus peragentem, dixit: hic non est dies judicii et decretorum, diremtionis et exsecutionis; hic est dies calamitatis; hic est dies gravis calore; hic dies est, quo praeda sumus, non praedamus! Libera me ab his duobus vilibus, linguam eorum praecide duobus denariis, tum abire jube socios, claude portam et nuntia: hunc diem esse infaustum, judex quo sit curis oppressus; ne ad me accedant causam proposituri! Dixit; et cubicularius verbis ejus addidit Amen, flere se simulans ob ejus fletum; posthaec, Abu Seido et conjugi duobus numeratis siclis, dixit: attestor, vos esse hominum et geniorum vaferrimos[26]! At reveremini sedes judicum et abstinete in eis turpibus verbis! Nam non est omnis judex Taurisi judex, nec omni tempore audiuntur carmina tremulantia. Ambo reposuerunt: qualis vero tu es, talis dignus est munere cubicularii, et incumbit nobis, tibi gratias agere. Quae cum dixissent abierunt, prosperati duobus denariis, judicis corde ustulato duobus ignibus.

XXXXI

Notes in this chapter

Note 1 · ↑ Molestiam; quod sudant utrem ferentes.Note 2 · ↑ I. e. post tergum.Note 3 · ↑ Proprie, quod dentifricium exspuit.Note 4 · ↑ Venerem more exercet a natura non probato.Note 5 · ↑ Vel, nec vanus est metus tuus.Note 6 · ↑ Falsa prophetissa tempore Muhammedis.Note 7 · ↑ Vir, qui eodem tempore pro propheta haberi voluit.Note 8 · ↑ Planta crescens aquae tam propinqua, ut facillime undis diripiatur.Note 9 · ↑ Mulier ab imperatore Graeco donata Persarum Aberviso.Note 10 · ↑ Conjux Haruni Arraschidi.Note 11 · ↑ Filia Abervisi; secundum alios, conjux Mamuni.Note 12 · ↑ Regina Hirae.Note 13 · ↑ Mulier pietate celebris.Note 14 · ↑ Mater Modrekae, Tabechae, Mamae; Modreka autem erat ex avis Mohammedis.Note 15 · ↑ Chansa, celeberrima poetria, Arabum Sappho.Note 16 · ↑ Avarus, qui, camelos suos abigens, piscinam coeno inquinabat, ne aliorum cameli ex ea sitim possent restinguere.Note 17 · ↑ Mula valde spurca.Note 18 · ↑ Vir admonitionibus, vel orationibus sacris, clarus, natus sub finem imperii Omari bin Alchathabi.Note 19 · ↑ Vir ingentis memoriae, mort. Cufae circiter a. p. H. CIV.Note 20 · ↑ Chalil primus dicitur animadvertisse prosodiam in carminibus deserticolarum.Note 21 · ↑ Celeberrimus scriba, tempore Marvani, occisus a Manzuro.Note 22 · ↑ E celeberrimis grammaticis, mort. Cufae a. CLIV. p. H.Note 23 · ↑ I. e. Azmäi, dictus a parvis auribus.Note 24 · ↑ Schannum et Tabcam, nonnulli dicunt, tribus duas fuisse, se invicem debellantes. Azmai censet, Schaun esse vas coriaceum, Tabca aptum operNote 25 · ↑ Etiam de Hadata et Bundaca divergunt sententiae. Alii censent Hadatam esse avis genus, sc. milvum, et Bundacam globulum, qui balistario arNote 26 · ↑ Proprie, duorum ponderum.
Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings