← Table of contents
Haririus latinus

Damascenus.

C. R. S. (Carl Rudolph Samuel) Peiper translation

Narravit Haret Flammamita. Consessi Iraca Rhutam; equos quippe possidens paratos, optima gaudens fortuna, otio conversus ad ludicra, plenitudine uberis agitatus. Quam cum attigissem animo fatigato et emaciatis camelis, repperi eam, ut describitur narrantium linguis, continentem omnia desiderata et delectantia oculos; et, laudans gratiam incepti, freno dato cupidini, frangere coepi sigilla voluptatum, decerpere fructus gaudiorum. Tandem caterva aliqua Iracam proficisci instituebat; ego vero animum jam receperam, visitabatque me, ut a mortuis rediens umbra, memoria domus desideriumque cisternae; dissolvi itaque tentorium absentiae et instruxi equum cursorem reditus. Cum autem parati essent socii et de omnibus quam optime convenissemus, iter suscipere metuimus sine comite protectore, et in omnibus tribubus ejus modi virum quaesivimus, mille artes adhibentes, talem ut inveniremus. Sed nulla inveniebatur in gente, ut in mentem veniret, nullum adeo reperiri in universo viventium genere, nutantibusque propositis profecturi deliberationis causa stabant ad portam Gairun, nec desinebant nectere et solvere et, modo firmiter, modo simpliciter, funem (consilii) torquere, donec mussitatio cessabat et ceciderat omnis spes. Erat autem eorum e regione vir, nota juventutis, veste monachorum, manu gerens corollam sphaerularum, usitatam mulieribus, oculis prodens vigilias. Hic visum fixerat in coetum exacueratque aures, ut sermonis aliquid furaretur; jam, cum revertendi momentum adesset, arcanumque ei patuisset, incepit: o homines, moeror vester fugiat, anima sit vobis secura! Ego vobis tutamen dabo, et terrorem vobis abigens, et obediens. Dixit relator. Rogavimus itaque, ut tutamen illud nobis notum faceret, optimum pollicentes praemium pro tutela in itinere. Regerente autem illo, verba esse suggesta per somnum, quibus se defenderet contra hominum dolos, alter nostrum alterum adspiciebat, visumque vertebat modo sursum, modo deorsum. Hinc animadvertens, nos sermonem ejus justa ratione destitutum aestimare, suspicarique vanum, cur, inquit, serium habetis pro ludicro, aurumque meum pro scoriis? Per deum! quoties secui regiones terrorum et vortices penetravi periculorum, hoc mihi suffecit pro tutore, et locum supplevit magnae pharetrae. Insuper dubium vobis dispellam et metum, qui vos invasit, extraham, eo, ut ipse vos comiter in deserto, et socium me praebeam in Samâva, nec non paciscer ut, promissa si evenerint, fortunam meam bonam sortemque pulchram faciatis, sin os mendax repertum fuerit, dilaceretis mihi corium et fundatis sanguinem, Dixit Haret. Hammamita. Coelitus nobis indebatur, visioni ejus nocturnae fidem addere sermonemque ejus verum aestimare; desinentes cum eo contendere, contendebamus, quis eum in camelum reciperet, et fracta rationibus ejus omni remorae ansa, rejecto metu et illudentis et infesti, oneratisque camelis, jam aderat discessus. Hic eum rogavimus, ut declamaret formulas suas magicas, quibus in reliquum uteremur amuleto. Reposuit: quisque vestrum matrem (primum caput) Corani recitato, quotiescunque ingruunt duo tempora (nox et dies); tum adjiciat lingua venerantis, voce reverentis: O Deus, qui vivificas ossa, pellis calamitates, protegis a metuendis; qui liberalis es in conferendis praemiis, refugium egentium; solitus, remittere et dare salutem; propitius sis Mohammedi, sigillo prophetarum, jussorum tuorum nuntio, et lampadibus cognationis, clavibus victoriarum! Libera me a suggestione diabolorum et impetu imperatorum; a calamitate impiorum, repugnantia in te rebellium, transgressione transgredientium, inimicitia adversantium, victoria vincentium, rapina rapientium, dolis dolose circum venientium, insidiis insidiose opprimentium! Et tuere me, o Deus, contra injuriam vicinorum et vicinitatem injustorum; defende a me manus defraudantium; educ me e tenebris perversorum, colloca me vero, gratia tua, in numero bonorum! O Deus, serva me terra patria et peregrina, redeuntem et absentem, reducentem et educentem, commorantem et abeuntem, versantem et revertentem! Salva animam et animo cara; honorem et supellectilem, numerum et apparatum, habitaculum et lectum, robur et statum, refugium et facultates; nec injice mihi turbationem, nec dominum statue incursionibus deditum, at regem victorem! O Deus, custodi me oculo tuo et potestate, concede mihi pacem tuam et gratiam, bea me amore tuo et benedictione, nec committe me custodiae alius; da vero salutem non desinentem, dona commoditatem vitae non caducam, cave mihi a timendis angustiis, contege e contra syrmate beneficiorum, nec hostes ungues in me figere sine, tu, qui audis preces! Tum humi defixit oculos, nec convertens visum, nec edens sonum; ut diceremus, metus eum obstupescere facit, aut animi deliquio obmutescit. At caput erexit et anhelans dixit: juro per coelum stellis consitum et terram vallibus plenam, per aquam fluentem et lucernam ardentem, per mare murmurans et ventum pulverem dispergentem, hoc esse ex amuletis maxime faustis, magisque defendens quam indutos galeis; hoc qui legit, dum ridet aurora, ei non metuendum erit infortunium usque ad crepusculum; quique id mussitat apparente obscuritate, tota nocte securus erit a furibus. Dixit relator. Impressis ergo dictis illis memoriae, donec tenebamus, certatimque recitatis, ut non oblivisceremur, profecti sumus, jumenta instigantes precibus, non cantu agasonis, et onera defendentes verbis, non armatis. Socius autem noster, quamquam nos visitabat vespera et mane, non postulabat promissa, donec conspicua erant excelsa Anae; ibi demum dixit: succurrite, succurrite! Quo facto admovimus signata et occultata, in conspectum duximus vinculis constricta et sigillis custodita, dicentes: exige quod placet, nos invenies consentientes. Sed nihil ei jucundum videbatur, praeter leve et splendens, nihil decorum, praeter nummos; ex his ergo sumsit, quod paupertatem suam sarciret, onus; tum crumenae sectoris instar nos reliquit, aufugitque, ut solet argentum vivum. Nos vero contristati discessu ejus, perculsi fuga, non desinebamus eum vocare omni praecone, et de eo sciscitari omnem errantem et recta ducentem, donec nobis dictum est, illum, ex quo intrarit Anam, non discessisse ex oenopolio. Hujus sermonis scoriae me alliciebant, ut fundere tentarem, et me inserere, cui inseri non solebam, noctisque sub finem intravi in tabernam habitu mutato. Et ecce! senex veste Aegyptiaca (colorata) inter cados et torcular, circum eum pocillatores pulchritudine vincentes, candelae radiantes, myrtus et jasminum, fistulae et testudines; et ille modo clarum sibi vinum cadis elicit, testudinisve sonos ciet, modo odore gaudet florum ludicrisve cum hinnulis sermonibus. Ego autem, cum simulationem ejus perspexissem, quantumque hodiernus ejus habitus ab hesterno distaret, dixi: vae tibi o exsecrate! oblitusne es diei Gairun? Hic in vehementissimum effusus est risum; tum cecinit modulans:

Peregrinantibus me adjunxi, deserta peragravi, a gloriatione abstinui, gaudia ut decerperem;

Fluctus vadavi, equos domui, ludi et laetiae syrma ut traherem;

Gravitatem amovi, agros vendidi, ut vinum potarem, e poculo sorberem;

Et nisi cupido bibendi vini, non fatum esset os meum orationem pulchram,

Nec propulisset dolus meus socios in terram Irakae, corollam dum ego ferrem.

Nec excande ira, nec clama, nec vitupera! excusationem vides sufficientem.

Et abstine mirari, senem commorari, loco viridi, cados inter plenos!

Nam vinum vetus corroborat ossa, sanat morbos, pellit angores,

Clarissimaque est laetitia, quando gravitas removit et abjecit vela pudoris;

Ac dulcissimus est amor, quando deperiens desiit abscondere desiderium et manifestat.

Ergo effare desiderium, frigera intestina, quodque tibi molestum fuit lignum, eliciat flammam!

Sana vulnera, extrahe curas, filiâ vitis, omnibus exoptatâ;

Immo oblectare te vino vespertino, cum pocillatore, pellente desiderii dolorem, quando refragatur,

Et cantatore tollente vocem, moventem montes ferreos, quando tollitur;

Nec obtempera adhortatori, non licitum habenti, conjungi cum pulchro, quando concedit;

Et utere dolis, etiam absurdis, nec cura quod dicant, sed sume quod convenit;

Patrem adeo linque, quando tibi adversatur; extende retia et venare quod appropinquat;

Fidus amico, avarum pellito, largire pulchro, donare continua;

Poenitentiâ autem servare antequam abis, nam qui liberalis portam pulsat, ei aperitur!

Dixi: euge, euge, tuam elegantem orationem; phui, phui, errorem tuum! At, per Deum! qua de radice arbor tua? nam animo meo nimis perplexus est sermo tuus artificiosus. Respondit: non mihi placet de me loqui clare, sed potius per metaphoras.

Ego prodigium sum temporis et miraculum populorum;

Versutus, qui dolos nectit inter Arabes et Persas;

Praetera autem filius egestatis, quem fortuna injuste tractavit et fregit;

Pater filiorum, non absimilium carni in lanionis assere positae;

Frater paupertatis, numerosam habens familiam, ideoque non reprehendendus, quando dolose agit.

Dixit narrator. Tunc ego scivi, eum Abu Seidum esse, onustum scandalis et vitiis, fucantem faciem canitiei, maleque me habuit magnitudo sceleris et turpitudo aquationis. Proinde ei dixi lingua dedignantis, libertate familiaris: nonne tempus tibi est, o senex, abstinere a malo? Quod aegre ferens murmuravit, iratusque cogitationi se immersit; tum dixit: nox est laetitiae, non disputationis, et opportunitas bibendi vini, non dimicationis; mitte ergo inceptum, usque dum conveniamus cras. Et reliqui eum malignitatis ejus metu, non, quod fidem habebam promissis, pernoctavique lugubri poenitentiae veste, quod pedem protuleram ad filiam vitis, non virtutis, ac Deo summo, laudando, juravi, me posthac nunquam introiturum tabernam vinariam, etiamsi acciperem regnum Bagdadi, nec accessurum ad torcular, etiamsi reciperem tempus floridum juventutis. Tum adscendimus rubicundos nostros (camelos), luci propinguis tenebris, liberumque spastium reliquimus duobus senibus, Abu Seido et diabolo.

XIII

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings