← Table of contents
Haririus latinus

Alexandrinus.

C. R. S. (Carl Rudolph Samuel) Peiper translation

Dixit Haret Hammamita. Abripuit me alacritas juventutis et acquirendi desiderium, ut pererrarem quod terrarum est inter Farhanam et Rhanam[1]. Gurgites vadabam, ut decerperem dactylos, et in pericula irruebam, ut consequerer necessaria. Perceperam autem ex ore doctorum, et e mandatis sapientum memoriae mandaveram, prudentis esse, si urbem peregrinam intraverit, sibi conciliare ejus judicem, et vindicare ejus favorem, ut tergum habeat firmum in litibus et securus sit ab injuria magistratuum. Hoc ergo praecepto utebar regula et rerum mearum habena, nec intrabam urbem, nec lustrum penetrabam leonis, quin praefecto me admiscerem, ut aqua solet vino, curaque ejus confirmarer, ut corpora spiritu. Dum autem versabar apud judicem Alexandriae, vespera frigida, allatusque erat eleemosynae thesaurus, ut eum dispertiret pauperibus, ecce! intrat senex stupendus, tractus a foemina prole praedita, quae dixit: Deus juvet judicem, semperque acceptum habeat! equidem mulier sum de nobilissima radice et purissima origine, generosis patruelibus et matruelibus; character meus est castitas, natura modestia, mores commodi, magnumque inter me et consortes discrimen. Sed pater meus procantes domos celsitudinis, dominos divitiarum, silere jussit, male excepit respuitque conjunctionem, argumento utens, quod jurejurando se obstrinxerit, non alium se accepturum esse generum, quam qui artem exerceat. Inde, fato ad miseriam et noxam meam sic determinante, factum est, ut hic deceptor prece adiret patrem meum, ejusque per familiam juraret, se conditionibus ejus convenire, longum quippe per tempus margaritam conseruisse margaritae vendidisseque aureis. Pater vero meus, absurdi mendacii offuciis deceptus, me ei matrimonio dedit, priusquam statum ejus exploraverat. At ego, e spelunca mea educta, a propinquis remota, in tentorium ejus portata et jugo ejus subdita, repperi eum desidem, cubatorem, lecto et somno deditum. Bene plumata et ornata, suppellectile et mundo ad eum veneram; sed non desiit vendere foro in justitiae, pretiumque consumere omnibus dentibus commoliendo, donec omne peculium meum disperserat et miseriae suae impenderat. Cum jam quietis me oblitam fecisset, et domus magis vacua esset, quam palma, alloquenti: heus tu! adversitas non amplius permittit delitescere, nec aroma superest post Arusum[2]; surge ergo, ut acquiras arte tua, et fructum collige tua praestantia; respondit: malam fortunam premere artem suam, ob dominantem in mundo pravitatem. Puerum autem ab eo habeo macrum ut dentiscalpium, et nostrum neuter accipit quo satietur, nec sedare possumus ob famem lacrimas. Adduxi illum itaque ad te, et coram te constituo, ut probes ea, quae praetendit, tum dirimas, ut tibi indiderit Deus. His auditis judex ei appropinquavit dicens: audivi historiam nuptiarum tuarum; nunc te defende! si non - veste te exuam mandaboque carceri. Hic humi defixit oculos ut vipera, tum vehementi praelio accinctus cecinit:

Audi historiam meam, quae, exposita, risum simul movet et fletum!

Vir sum, cujus in proprietatibus nihil est vitii, de existimatione nihil dubii.

Sarugum est patria; qua natus sum; Rhassan radix, ad quam genus refero;

Labor meus, studere; scientiae me immergere, intentio; o intentionem optimam!

Sors mea, magia verborum, e quibus conflo prorsam et vorsam.

Profunda peto eloquentiae, eligoque margaritas et extraho,

Fructumque maturum, decerpendum, carpo, dum alii nonnisi ligna caedunt.

Ac argenteam quidem phrasin sumserim, a me conflata dicitur aurea.

Tempore praeterito veto eruditione mea eliciebam opes et mulgebam,

Pedisque planta, ob illius honorem, dignitatis gradibus insistebat, quibus deest altior,

Diuque ad sedem meam afferebantur dona, quorum non accepti erant datores.

At hodie a quocunque suspendeatur spes, ejus in foro eruditio est merx spreta;

Nullus (eruditionis) filiis servatur honos, nulla habetur ratio cognationis cum illa et vinculi;

Quasi in atriis suis cadavera sint, quorum fugitur et evitatur foetor.

Consternatus itaque est animus fortunae in me decretis mirabilique mutatione,

Brachium languet ob vacuitatem manus, impetum faciunt curae et aerumnae,

Eoque adduxit illaudabile tempus, ut tentarem, quod maculat famam.

Vendidi enim, donec non supererat cilicium, nec stragulum, quo volutarer,

Emique credito, donec humerus aeris alieni onere premebatur, quo levior est interitus.

Postea complicavi intestina, esuriens quinque dies; at cum fames crearet dolores,

Non videbam praeter suppellectilem ejus mercem, qua vendenda obirem et fatigarer.

Cucurri autem animo invito, lacrimante oculo, corde moerente;

Insuper, manum isti injiciendo mutuum non supergressus sum placitum, ut inde ira exorta sit.

Quod si autem iram ejus excitavit imaginatio, digitos meos margaritas conserendo quaestum facere,

Meve, cum procarer, offuciis usum esse, ut voti compos fierem;

Per eum juro, cujus ad Caabam tendunt viatorum catervae, generosis vectae camelis!

Dolose agere cum pudicis, non est mos meus, neque character, fucare mendacia.

Manus autem, a prima inde juventute, nihil tetigit, quam acutos (calamos) et libros.

Sic cogitatio mea connectit monilia, non manus; et carmen est, quod consero, non catena odoratarum sphaerularum.

Haec est ars, qua me imbutum esse colligereque victum contendi.

Huic ergo expositioni aurem praebe, ut praebuisti illi, et, sine personae respectu, statue, quod necesse est.

Ita quum gypso illevisset orationis structuram perfecissetque declamationem, judex, cujus pericardium tetigerant versus, ad mulierem adolescentem deflectens dixit: scias velim, constare omnibus judicibus tribunaliumque praesidibus, generationis liberalium interitum, temporisque propensionem in sordidos; veracem ergo maritum tuum existimo, liberum a vituperio. Ille etiam ipse, se tibi debito rem profitens, claram ostendit lactem, demonstrationem artis componendi adtulit, probavitque excarnibus se esse ossibus. Urgere autem excusatum, est vitium, in opem includere, crimen; contra, paupertatem tegere, pietas; patienterque meliora exspectare, cultus. In latibulum itaque tuum redi, excusatum habe virginitatis tuae patrem (qui cepit virginitatis florem), abstine a lacrimarum fluxu et confide Dei decretis. Tum utrique eleemosynae portionem porrexit, summae extremis digitis inhaerentem particulam, adjiciens: hoc lactate vos emulso, hac irrigate adspergine, tolerantes fortunae dolos et vexationes! Facile fieri potest, ut Deus afferat liberationem jubeatque meliora. Surrexerunt ergo; et senex quidem laetus, ut qui e carcere dimittitur, et hilaris, ut qui opulentus evasit post miseriam. Perrexit relator: ego vero agnovi Abu Seidum eodem momento, quo sol ejus illucescebat et objurgare incipiebat conjux, propeque aberam, ut mirabilem ejus eloquentiam ac artificiorum lucra proderem; sed verens, ne judex, perspecto ejus mendacio linguaque fallaci, eo adduceretur, ut eum indignum haberet, quem suis assuefaceret beneficiis, a verbis abstinui, ut solet dubitans, mentionemque ejus complicavi, ut folium inserviens epistolae; nisi quod, cum jam abiisset, et pervenisset quo pervenisset, dixi: quodsi nobis nonnemo vestigia ejus legeret, palam historiae ejus, sericique texti, ferret. Quare judex statim unum e fidelibus suis sequi jussit, ut inquireret ejus arcana; qui, nulla mora interposita, quasi volutatus cachinnansque rediit, ac interrogante judice, quid novi fili Mariae? respondit: mirandum vidi, et, quod excitabat gaudium, audivi. Illo pergente: quid est, quod vidisti? hic: senex, ex quo hinc egressus erat, non desinebat complodere manus, saltare, et plenis buccis canere:

Incidissem in calamitatis ignem, impudentia expeditae,

Carceremque visitassem, nisi judex Alexandrinus.

Quibus auditis risit judex, ut ei decideret cado similis pileus, abiretque constantia. Dein, cum ad gravitatem reversus esset et vehementem risum finiisset, Deum rogando veniam dixit: o Deus! angelorum tibi proximorum custodia prohibe, ne in carcerem conjiciam eruditos. Tum mandavit famulo: illum ad me duc. Festinans autem quanquam abiit, nonnisi post longum tempus rediit, nuntians, illum disparuisse. Ad haec judex: si ad me venisset, supersedere potuisset metu; donassem ei, quod tali viro fuisset dignius, certeque adduxissem eum ad credendum, praesenti mundo praestare sequentem. Dixit Haret Hammamita. Ita cum judicem illi propensum animadverterem, fructumque, quem enarratio ei tulisset, amissum, obruit me poenitentia Farasdaki, cum Navâram repudiasset, et Cusaitae, cum errorem detexisset dies.

X

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings