← Table of contents
Haririus latinus

Schirasensis.

C. R. S. (Carl Rudolph Samuel) Peiper translation

Narravit Haret Hammamita. Cum ambularem Schirasi[1], offendi coetum[2], qui praetereuntes, properantes licet, sistebat, et praeterire nec ego potui, sed, ne passum quidem ultra progressus, ad eum deflexi exploratum, quae sit gemmae ejus indoles, et an pro floris specie fructus se habeat. Et ecce, congregati ejus erant singulares[3], et lucrabatur[4], qui ad eos deverteret. Cum autem festivo frueremur sermone, laetiore quam cantus (pulchrarum puellarum), jucundiore quam lac uvarum, oppressit nos laceratas binas indutus vestes, qui duas fere aetates pervixisse videbatur, lingua haud impedita salutans, et diserte instar disertissimi alloquens. Cum vero amiculi cingulum necteret, ut solent consessuri, homines quidem ob laceras vestes contemtus invasit, oblitos, quemque in duabus rebus suis minimis spectari virum[5]. Et coeperunt sibi invicem arrogare eloquentiam, agallochenque ejus accensere materiae foci, dum hic ne verbulum quidem prodebat, nec ullam ostendebat sui notam, donec ingenia eorum perspexerat, praeponderante aeque ac levi cognito. Tandem vero, cum abscondita eorum elicuisset, et pharetras eorum evacuasset, ita locutus est: O homines! si scissetis sub operculo vinum latere merum, non contemsissetis laceras vestes indutum, nec, ei boni quid inesse, prorsus negassetis. Simul doctrinae suae fontes et eximias elegantias promanare sivit, quae singularem excitabant admirationem, dignae, ut auro liquefacto scriberentur. Dein, vulnerato[6] omni pericardio, omnibusque cordibus ad ipsum attractis, movit ad abitum et paravit discessum. At congregata multitudo, a lacinia ejus se suspendens, cursum fluctus inhibuit, inquiens, tu sagittae tuae notam nobis ostendisti, jam fac cognoscamus etiam ovi tui testam ruptam et luteum[7]. Hic ille tacere, ut quem moeror suffocat, dein ejulare adeo, ut misericordiam moveret. Continuavit referens. Ita cum lac vix mixtum et jam coagulatum[8], artemque ac viam Abu Seido consuetam animadverterem, accuratius senem consideravi, ut erat macro vultu et diminuto faciei adspectu[9]; et re vera ille erat ipse. Tamen hoc secretum occultavi ceu morbum intestinum, et, quamvis ille non opinabatur[10], fraudem texi. Ejulatu demum finito, se a me cognitum esse intellexit et ridibundo me adspexit oculo, tum recitare coepit voce flere simulantis:

Dei imploro misericordiam, submittens memet ob peccata, quae tergum meum oneraverunt.

O homines! quot ego vetustos[11], obesos[12], optimis adtributis praeditos, in rorantibus (pratis)[13]

Occidi, nec timui possessorem, qui exigeret talionem aut pretium,

Semper, cum peccati accusarer, fatis culpam tribuens.

Nec evigilavit anima ex errore, pertinax in occidendis primogenitis[14],

Donicum apparens in vertice canities me prohibuit.

Ex quo enim incanuerunt tempora, nec vetustioris, nec junioris unquam fudi sanguinem.

Nunc autem, quo me videtis, statu et arte parum praebente versor,

Possidens puellam, cujus duravit domi retentio et seclusio usque post amores[15],

Tamen expetitur matrimonio, ut pulchra, quae virum possit laetare, solet expeti.

Sed, utut acquiescatur exiguo, minus centum drachmis ei dotandae non sufficiunt,

Cum manus mea ne unam quidem contineat, terra sterilis, coelum nubium expers sit;

An ergo quisquam me juvet, ut eam transferre possim, puella comitatam oblectante[16],

Et purget curas smegmate suo[17] meas, et cordis affligentes cogitationes,

Et gratias meas promereri studeat, quarum odor dispergatur in conviviis.

Dixit; nec quisquam ex multitudine restitit, qui non largitus esset et beneficia sua in eum profudisset. Quare prosperata petitione et drachmarum centuria completa, gratias egit, felicitatem apprecans, et a crure discessuro sustulit laciniam. Ego vero secutus sum, scire cupiens, quamnam puellam in gynaeceo suo educarit, et quosnam rerum suarum initio interfecerit. Ibi ille, quasi celeritate, qua surrexeram, edoctus esset de desiderio meo, appropinquavit ad me et, intellige, inquit:

Amice! occidere, de meae sortis homine dictum, significat vinum miscere; non occido dente acuto[18], aut gladio.

Quare diu in domo retenta virgo filia est vitis, non virgo ex filiabus nobilium;

Quam quidem ut in scyphum et poculum immitterem, hoc me vidisti statu et statione.

Adverte quae dixi, et pro arbitrio tuo, si vis, ignosce aut vitupera.

His addidit: ego sum homo per ebrietatem nocens, tu contra pusillanimis; magna ergo inter nos est differentia. Tum valedixit et abiit, relicto mihi in viaticum adspectu amorem prodente[19].

XXXVI

Notes in this chapter

Note 1 · ↑ Schiras, inter Persiae urbes princeps, condita est in valle praefertili. Eminus accedentibus pulcherrimum praebet adspectum, ob altas turrNote 2 · ↑ Vox arabica praeconem, invitatorem ad conciliabulum, et conciliabulum ipsum notat.Note 3 · ↑ Vel: singuli.Note 4 · ↑ Vel: dabatur.Note 5 · ↑ I. e. corde et lingua.Note 6 · ↑ D. S. Scholl.: decepto.Note 7 · ↑ I. e. unde tu ortus sis, et interiora status tui.Note 8 · ↑ D.S. Scholl.: dulce ejus et amarum; quod proprie notet: mel et lac crassum, acetosum.Note 9 · ↑ D. S. Scholl.: et malo odore. Nos eam verbi sahaca recepimus significationem, qua convenit cum sachaka, diminuit, trivit; ad reijâ, adj. fNote 10 · ↑ Vel: quamvis non esset dubia. Verbum utramque interpretationem admittit.Note 11 · ↑ Atîk notat etiam vini utrem vetustum et virginem viro maturam.Note 12 · ↑ Anis est camelus obesus et quae supra aetatem apud parentes innupta mansit puella.Note 13 · ↑ Vel: quorum adtributa laudabantur in coetibus.Note 14 · ↑ Vel: virginibus.Note 15 · ↑ D. S. Scholl.: cujus longa fuit domi retentio et quae seclusa fuit adeo ab auris. Equidem hattâ refero ad thâla; vox an saepe notat post. Note 16 · ↑ I. e. vinum transferre possim, ancilla, fidicina, comitatum oblectante.Note 17 · ↑ D. S. Scholl. sub smegmate intelligunt vinum, quod id abluit tristitiam. Quo accepto vertendum est: et purget curas smegmate earum.Note 18 · ↑ Scil. spiculo, hastae dente, ut Romani poëtae dicunt.Note 19 · ↑ Quod alii interpretantur: fecit, ut amantis visu eum prosequerer.
Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings