Pomoerius.
C. R. S. (Carl Rudolph Samuel) Peiper translation
Memoravit Haret Hammamita. Non conveniebat mihi temporum meorum principio suetus commorationis locus, ob negotium timorem injiciens opprimentemque metum. Effuso itaque somni poculo incitabam jumentum itineris secabamque vias asperas, nullo gressu complanatas, quibus ne aves Kathae quidem duces esse possent, donec perveneram ad septum Chalifatus, sacrumque metuenda defendens. Ibi terroris sensum et tremorem exuens, vestem et signa securitatis induens, diminuebam curas decerpendo gaudia, venustumque spectando revelatum. Die quodam prodieram in pomoerium, ut exercerem equum, et in singularibus (regionis) amoenitatibus gyrarem oculum; ecce! equites, alium alii succedentes, et peditum confluxum proruentem senemque, longum quoad linguam, curtum quoad pallium, qui pectore prehensum trahebat puerum, recente gaudentem juventute, trita praeditum tunica. Equitavi ergo vestigio spectatorum, donec pervenimus ad portam praefecturae, ubi cohortis auxiliatricis dux in pulvinari suo quadrata considebat forma, reverentiam jubente gravitate; cui senex dixit: Deus praefectum evehat tarsumque ejus summo loco collocet! Equidem hunc juvenem curandi officium subii, cum ablactatus esset, educavi eum orphanum, nec quicquam praetermisi, ut edoceretur. Nunc autem, cum ingenii acumine valet et excellit, gladium inimicitiae contra me stringit evaginatque; quamquam non credebam, eum mihi adversaturum meque inverecunde tractaturum esse, cum de meo se rigaret palmamque suam foecundaret. Opposuit juvenis: cui crimini in me incidisti, ut tam ignominiosum de me spargas sermonem? quippe nunquam beneficentiae tuae faciem occultavi, secretorumve tuorum velum rupi, rerum tuarum fulcrum fregi, debitasve tibi gratias denegavi. Resumsit senex: ecquod scandalum ignominiosius est scandalo tuo, et num ullum datur vitium turpius vitio tuo? Tibi arrogasti et adscivisti incantamentum meum, tibi tribuisti et furatus es carmen meum; carmina autem furari apud poetas horribilius est, quam furtum flavi et candidi (auri et argenti), nihiloque minore zelotypia ardent ob filias cogitationum, quam ob filias virgines. Dixit praefectus seni: furtumne ejus in eo consistit, quod deglupsit[1] an in eo, quod transformavit[2], an in eo, quod translocavit[3]? Respondit: per eum, qui carmina constituit curiam Arabum humanitatisque interpretem! nihil commisit, praeterquam quod resecuit expositionis limbum diripuitque peculii mei tertiam partem. Regessit judex: declama igitur versus tuos cum fune putrido (totos), ut appareat, quid ex eorum summa selegerit. Quare declamavit:
O qui procas mundum inferum! rete est exitii et fons sordium;
Domus est hodie risum creans, cras lacrimas; procul sit ejus modi domus!
Nubes ejus, quamvis obumbrat, non sedat sitim, decipientem ob vacuitatem;
Impetus ejus non desinunt, et captus ejus non redimitur praeclaris honoribus.
Quoties illusione ejus elatum, ut appareret insolens, transgredereturque modum,
Obverso clypei tergo gladii acie trajecit, irruens ad sumendam talionem
Cave vitae tuae, ne pereat, dum neglexeris, ob deficiens auxilium,
Et disseca funes amoris et desiderii ejus, ut recta tendas sitque tranquillitas internis!
Tum quoque, cum machinationes ejus pacem tibi concesserint, exspecta hostium impetum fraudulentorumque invasionem,
Teneasque, mala ejus improviso incidere, quamvis prolatus sit terminus, fatorumque iter sit tardum!
Dixit praefectus: tum quid hic fecit? Respondit: ob ingrati animi vitium versus meos senis pedibus constantes aggressus, binos pedes rejecit, et pondera ejus duobus diminuit, ut detrimentum detrimentum sit duplex. Dixit: explica, quid ceperit et unde secuerit? Respondit: pascendam mihi praebe aurem tuam, vacetque mihi explicanti dextra tua, ut perspicias, quomodo gladium contra me strinxit, peccatique ejus in me magnitudinem aestimare possis; tum declamavit ascendentibus suspiriis!
O qui procas mundum inferum! rete est exitii,
Domus hodie risum creans, cras lacrimas.
Nubes ejus, quamvis obumbrat, non sedat sitim;
Impetus ejus non desinunt et captus ejus non redimitur.
Quoties illusione ejus elatum, ut appareret insolens,
Obverso clypei tergo, gladii acie trajecit!
Cave vitae tuae, ne pereat, dum neglexeris,
Et disseca funes amoris et desiderii ejus, ut recta tendas!
Tum quoque, cum machinationes ejus pacem tibi concesserint, exspecta hostium impetum,
Teneasque, mala ejus improviso irruere, quamvis prolatus sit terminus!
His auditis praefectus, ad juvenem conversus, dixit: male sit tibi, erudite a religione deflectens, discipule furate! Regessit juvenis: nihil mihi sit negotii cum studiis et filiis eorum, adscriptusque esse velim adversantibus et aedificia illorum destruentibus, si versus ejus ad me usque penetraverunt, antequam meum sertum composueram; sed accidit, ut ingenia eadem de aqua haurirent, ut ungula incidere solet in ungulae vestigium. Dixit; et judex, quasi, non reprobans argumenti veritatem, poenitentia praeproperi vituperii ageretur, infigebatur cogitationi, quonammodo veritatem detegeret praestantemque a stupido distingueret; sed aliud non reperiebat remedium, quam ad certamen eos adigere, et conjungere situlam tractantium fune. Dixit itaque: si vultis, ut pudore afficiatur inops et veritas discernatur a falso, certate et contendite in versibus pangendis, quin obite invicem et currite in hippodromo hemistichiorum alienis versibus addendorum; ut, qui perit, pereat evidente causa, et qui vivit, vivat evidente causa! Responderunt una lingua et simul prodeunte responso: contenti sumus tua explorandi via; fac ergo, quid jubeas, pronuncies. Dixit: equidem ex omnibus eloquentiae generibus maxime deditus sum paronomasiae, quam principem aestimo. Decem igitur mihi pangite versus, quibus intexatis picturam, quosque distinguatis ornatu; injungatis eis autem descriptionem, quomodo habeam cum socio meo, egregio quoad formam, fusco quoad labium, incessu venustam corporis gracilitatem ostentante, superbiae et reprehensionis pleno, foedus oblivisci, diu se avertere et promissa fallere solito, dum ego quasi servus ejus sim! Quo audito prodiit senex, ceu equus victor[4], secutusque est juvenis ut equus a victore proximus; et singulos hoc ordine versus decurrerunt, donec versuum filum perfectum erat et completum:
Fuscus labia blando alloquio furcam mihi servitutis imposuit, reliquitque socium vigiliarum relinquente fraude sua;
Avertendo se vertit ad me occidendum, et ego sane captus ejus sum, ex quo captivum fecit totum cor meum.
Credo sermonem ejus a vero declinantem, metu, ne declinet, lubensque audio fugientia rationem, metu, ne fugiat.
Dulcorem aestimo dolorem ab eo illatum, et quoties renovat castigationem, renovatur in me studium pietatis erga eum.
Simulat se oblitum esse foedus, cum oblivionem simulare sit foedum, candereque facit cor meum, quod secreta ejus condit.
Maxime mira est in eo jactantia in sui admiratione, nimisque eum colo, quam ut loquar de nimia ejus superbia.
Illi a me laus est, cujus jucundus est odor sese explicans; mihi ab eo complicatio amoris, quam explicaverat.
Quod si justus esset, non me carperet, cum ipse fructus vetitos carpat; nam alienus decerpit osculorum laticem;
Et nisi corpus haberet adeo flexile, flecterem habenam, facesseremque ad alienae lunae spectandam faciem.
Sed quanta quanta sit nostrorum diversitas morum, habeo amarum pro mero, obsequendo illi Amiro.
Cum hoc declamassent coram praefecto certantes, attonitus ob aequum ingeniorum cacumen dixit: attestor Deum, vos esse duas Farkadas[5], et quasi duo ligna ignearia in una theca; hic autem juvenis sine dubio expendit de proprio, nec opus habet peculio alieno; itaque te, o senex! poeniteat, eum suspectum habuisse, redeasque ad honorem ei exhibendum. Dixit senex: procul absit, ut mea ei revertatur gratia, et fiducia ab eo suspendatur mea; expertus enim sum, beneficia accepta quemadmodum negligit, repugnantiaque remuneratus sum turpi. Iuvenis quoque ad illum se convertit et dixit: rixa est infausta, ira vehemens reprehendenda; suspicionem pro veritate habere, peccatum; accusare integrum, injuria; pone tamen, me decerpsisse fructum vetitum magnumque commisisse crimen, nonne in mentem tibi incidit, quod ipse mihi declamasti florente favore tuo?
Benigne tracta fratrem, si quando miscetur ab eo rectum falso,
Abstineque ab eo corripiendo, si quando declinat aut cecidit,
Meritumque de eo tuum serva, sive illud gratus agnoverit, sive despexerit;
Obsequaris ei, cum repugnat; humilia te, quando se extollit; accede, quando recedit;
Intemeratam custodi fidem, etsi ruperit, quod pactus es et ipse pactus est.
Scias enim te, si quaeras purum, concupiscere excedens limites.
Quis est, qui nunquam malefecerit, qui tantum pulchra peregerit facta?
Nonne vides amandum et detestandum conserta esse uno in filo,
Ut spina apparet in ramis inter exquisitissimos fructus?
Longae vitae dulcedini se immiscet ingrati canities,
Filiosque temporis si probe contemplatus fueris, reperies plurimos fructus deciduos.
Dixit; et coepit senex linguam agitare ut serpens, et apertis valde et fixis oculis intueri ut accipiter imminens, tum inquit: per eum, qui ornavit coelum flammis, et pluviam descendere jubet e nubibus! non alia de causa a reconciliatione alienus sum, quam quod ignominiae me exponere vereor. Nam juvenis hic consuevit, ut eum alam et rebus ejus prospiciam, fortuna quippe liberaliter effundente non avarus eram; nunc autem tempus est austerum et vitae fartura est adversitas, ita ut vestis haec mea sit commodata, et ad domum meam ne mus quidem appropinquet. Dixit; et emollitum eis erat cor praefecti, miserebatque eum mutatae eorum fortunae, eoque inclinans, ut singulare eis adjumentum daret, spectatores abire jussit. Dixit relator. Equidem vultum senis spectare contendebam, ut cognoscerem ejus characterem, visa physiognomia; sed turba circumfusa eum videre non concedebat, nec spatium erat, ad eum appropinquandi. Cum autem dissolutae essent serierum compages, faciei lineamenta protinus considerabam, et ecce! erat Abu Seid, et juvenis — ejus juvenis; jamque bene gnarus scopi eorum, quae egerat, prope aberam, ut ei inciderem meque noscendum exhiberem; prohibuit vero nictante oculo, stareque jussit innuente manu. Manebam itaque loco meo discessum differens. Hinc praefectus dixit: quid desideras, et quae tibi remanendi causa? Senex me praevertit respondens: amicus meus est et vestitus mei dominus. His auditis benignus, humaniter me tractavit, permisit mihi ut assiderem, illis autem largitus duas vestes, junxit nummorum portionem, stipulans, eos conversaturos esse amice, donec appropinquet dies verendus. Cum autem surrexissent conciliabulumque ejus reliquissent, alta voce pro beneficiis pronuntiantes gratias, ego secutus sum, ut cognoscerem deverticulum et lucrarer clandestini sermonis aliquid. At septum praefecti egressos et vacuum spatium intrantes assecutus unus de satellitibus, me revocavit ad illius tractum. Dixi hic Abu Seido: non credo illum me citare alia de causa, quam ut me interroget; quid igitur dicam, et quam in vallem cum eo contendam? Respondit: expone ei cordis sui stuporem, meque lusisse ipsius intellectum, ut cognoscat, ventum suum occurrisse procellae, rivulumque suum obviam habuisse maris fluctum. Regessi; vereor, ne exardescat ira ejus, flammaque ejus te urat, efferventeve iracundia impetum in te dirigat. Dixit: me quidem mox habebit Roha, et quomodo concurrere possunt stellae Soheil et Soha? Cum vero essem apud praefectum, et vacuus esset considendi locus, discussaque austeritas, incepit describere Abu Seidum et praestantiam ejus, et reprehendere malam ejus fortunam; tum dixit: per Deum te quaeso, tune ille es, qui ei commodavit vestem? Respondi: per eum, qui te considere fecit hoc pulvinari! ego non sum vestis possessor, sed tu ludendo victus es. Hic pupillae ejus in angulos divergebant, rubescebant malae, dixitque: per Deum! nunquam impar fui detegendae veritati revelandoque vitio; sed nondum audivi quemquam vitia celasse, postquam tectus fuerit; hic autem celavit usque ad finem; et quod nomen huic simiae? Dixi: Abu Seid. Excepit: rectius nominaretur Abu Keid[6], quam Abu Seid; scisne, quo tetenderit hic sordidus? Respondi: metuit sibi a te, quod limites transgressus esset, et reliquit Bagdadum extemplo. Dixit: Deus ei ne donet nucleum dactyli, nec pabulum, ubivis devertat! nunquam rem habui cum fraude majore, nec gustavi amariorem dolum; et nisi magni haberem ejus eruditionem, ei quaerendo operam darem, donec inveniretur, eumque caedi juberem. Sane autem detestor, facinus ejus urbe Salami dispergi, quo ignominiae exponerer inter homines, periretque existimatio mea penes Imamum, fieremque derisui primoribus et vulgo. Stipulatus ergo est, me non narraturum, quid ille egerit, quamdiu commoraturus essem hac in urbe. Promisi autem, ut promittere solent, qui fidi sunt promissisque steti, ut stetit Samuel (bin Adia[7]).
XXIV