← Table of contents
Haririus latinus

NOMINE DEI SUMME MISERICORDIS!

C. R. S. (Carl Rudolph Samuel) Peiper translation

Dixit Doctor gloriosissimus, singularis, Abu Mohammed Alkasem, fil. Alii, filii Otmani, Harirîus Bazrensis, cujus Deus refrigeret sepulcrum[1]!

O Deus! celebramus te ob eloquentiam, quam nos docuisti, et disserendi facultatem, quam nobis indidisti, perinde ac laudamus propter dona, quae in nos effudisti, et operimentum, quod super nos expandisti; vocamus te averruncum a nimia linguae alacritate, modumque excedente garrulitate, pariter ac oramus, defensor sis a barbariae noxa et haesitationis ignominia; rogamus, ut a nobis arceas tentationem immerita laude ornantis et indulgentia condonantis, sicuti prohibeas flagitamus, ne scopus fiamus contemtui vituperantis et opprobrio diffamantis; supplicamur, condones, quod cupiditates nos pepulerunt in fora dubiorum, uti condones precamur, quod gradus tulimus in vicos peccatorum; atque petimus a te concurrentem gratiam, dirigentem in rectam viam, cor conversans cum veritate, linguam ornatam veracitate, sermonem fultum demonstratione, assecutionem recti avertentem a declinatione, vincentia animae cupiditatem proposita, intellectum perspicientem rerum pretia, et ut directione tua nos ducas ad cognitionem, ope tua adjuves ad dilucidationem; ab errore nos arceas narrantes, a stultitia avertas jocantes, ut securi simus peccatorum linguae demetentis instar falcium[2], et infortuniorum mendaciis[3] nascentium, nec accedamus adaqua tioni illicitae, aut loco stemus poenitentiae, aut experiamur[4] nocivas sequelas increpationemque acerbam, aut cogamur ad excusandam imprudentiam. O Deus, imple nostrum votum, largire petitum, nec ab umbra tua profusa nos secludas, aut manducaturo proponas nos epulas! Nam ad te tendimus precum palmam, tibi confitemur devotionem nostram et miseriam; deprecantes, ut coelitus manifestes nobis largam tuam liberalitatem, omnes complectentem benignitatem, devota prece, spei merce, tum aditum ad gratiam tuam patefaciente Mohammede, mortalium principe, intercessore exaudito die resurrectionis, quem posuisti sigillum prophetis, constituisti in supremis coelis loco excelso, et descripsisti in libro tuo claro, dicens, et dicentium quidem es veracissimus: non ego te mitto, nisi creatorum misertus[5]. O Deus, propitius sis ei et genti ejus recta via praeeunti, sociisque confirmatoribus religionis aedificii, faciasque nos horum et illius rectum cursum imitari, nec non horum omnium et illius amore adjuvari; nam tu es omnipotens, tibique precibus annuere est conveniens[6]!

Posthaec scias! In conventu aliquo amicorum eruditionis, cujus hoc tempore quiescit aura et exstinctae sunt lampades, mentio injecta est consessuum, quos protulit temporis miraculum, doctissimus Hamedanensis, quorumque ad Abu’lfatchum Alexandrinum retulit compositionem, ad Isam, filium Hischami, narrationem, viros ignoratos, nemini cognitos[7]. Ibi quidam, cujus nutus est imperium, et cui obedire praeda, innuit, ut pangerem consessus, sequens vestigia mirandi inventoris, etiamsi non attingeret claudicans robusti praevertentem cursum. Objeci quidem, quod dicitur de eo, qui duo componit verba, aut conserit unum duosve versus[8], et subducere me tentavi stationi, qua stupet intellectus, deficit cogitatio, examinatur ingenii profunditas, cognoscitur viri pretium, et qua qui versatur coactus est, lignum quasi caedere noctu, trahere pedites et equites[9], et raro salvus evadit multiloquus obtinetque caespitationis remissionem. Cum autem nollet mercatum rescindere, nec a postulato absistere, acceptam habui vocationem ejus, ut obsequens, operam navavi imperio ejus exsequendo, ut perficiendo par, et composui, quamvis multas molestias perpetiens a vena congelata, intellectu exstincto, doctrina subsidente, curis affligentibus, quinquaginta consessus, complectentes sermonem serium et festivum, phrases lenes et solidas[10], eloquentiae candores et margaritas, eruditionis pulchra et rara, praeter, quibus eos ceu baltheis cinxi, versus et venustas allegorias[11], quibusque eos ceu gemmis distinxi, proverbia arabica, subtilitates doctas, aenigmata grammatica, judicia dialectorum varietate ambigua, epistolas virgines[12], orationes comtas, admonitiones flebiles, ridicula exhilarantia; quae quidem omnia eloquenda commisi linguae Abu Seidi Sarugensis, narrationem fulciens auctoritate Hareti, filii Hammami, Bazrensis. Immiscendis vero ludicris[13] non aliud intendi, quam ut excitarem legentes, quam plurimosque facerem petentes[14]. Alienorum versuum duos tantum eis intexui singulos[15], quibus superstruxi consessum Holvaniensem, et duos alios geminos[16], quibus obsignavi consessum Caragensem; reliquorum omnium ingenium meum est pater virginitatis[17], protulitque dulce ac amarum. Haec (de me dicere habeo), agnoscens, inventorem egressum esse extremas metas, dominum esse miraculorum, et quemcunque post eum ad pangendos consessus se convertentem, etiamsi Kodamae[18] eloquentia praeditus fuerit, ex illius tantum hausturum esse redundantia, illiusque ductu profecturum hac viâ; divinum sane est dictum[19]:

Si praevertissem illius gemitum, plorans amore Sudae, satisfecissem animo, nec poeniterem;

Sed illa me praevertit gemendo, illius meas excitavit gemitus lacrimas; praestantia ergo est praevenienti[20].

Spero autem, me, dum ad hanc garrulitatem (quasi ad adaquationis fontem) adducam, huncque rivum intrem, non similem futurum illi, qui ungulis sibi suis effodit mortem, aut manu sibi sua abscidit nasi, mucronem, nec relatum iri in operatorum frustratorum numerum, quorum erroneum erat per vitam mundanam studium, quamquam optime se agere existimarent. Verum quidem est, etiamsi indulserit prudens, errata se non advertere simulans, et defenderit amicus connivens, vix potero effugere, ne rudis ignorans, aut inimicus ignorantis speciem assumens, me deprimat ob hunc librum, et dicat, eum pertinere ad prohibita. At qui res spectare oculo intellectus solitus fuerit, cujusque in fundamentorum structuras alte penetraverit visus, ille hos consessus filo inseret institutionum, ordineque constituet tractatuum, ἀλόγων et ἀφωνήτων continentium sermones[21], cujusmodi historiarum, non reperitur, qui aurem neget sonis, aut unquam criminatus fuerit relatores. Tum, si opera aestimari debent ex intentionibus, quibus vincula quoque nectuntur religiosa, quid criminis erit illi, qui fabulas composuerit ad commonefaciendum, non ad seducendum, proposuerit sibi eis corrigere, non spargere mendacia? Nonne is ejus loco habendus est, qui obedit petenti doctrinam, aut dirigit in viam rectam?

Praeterquam quod contentus ero, animo serviisse[22], et liberum ab eo evasisse[23], neque vituperatum, neque laudatum.

Deum imploro adjutorem eo, quo intendo, defensorem ab eo, quod de honestet, directorem ad id, quod recta via ducat. Non enim est refugium, nisi ad eum, nullum auxilium, nisi ab eo, nulla fortuna, nisi per eum, nullum fulcrum, nisi ipse; ei me committo, ad eum resipiscens me converto!

I

Notes in this chapter

Note 1 · ↑ Proprie: cubitum.Note 2 · ↑ Proprie: messium, vel demessorum, linguarum, i. e. eorum, quae demetunt, caedunt, linguae.Note 3 · ↑ Vel: verborum fuco, deauratione.Note 4 · ↑ Vel: urgeamur, laedamur.Note 5 · ↑ In edit. Sil. d. Sac. legitur: verbum est apostoli nobilis, firmam habentis potestatem apud throni dominum, auditi, fidelis. Sic Haririus Note 6 · ↑ Quamquam Romani clausulas consonantes fugiunt, in his tamen precibus vertendis rhythmos finales adhibuimus, ut pro specimine sint styli, qNote 7 · ↑ Personae sunt fictitiae, ut Haretus et Abu Seidus.Note 8 · ↑ Alluditur ad proverbium: qui librum aut versus componit, intellectum suum prostituit hominibus; si rectum viderit, in sublimi collocatur, Note 9 · ↑ I. e. converrere promiscua.Note 10 · ↑ Vel: subtiles et graves.Note 11 · ↑ Proprie: venustates metonymiarum.Note 12 · ↑ I. e. primum excogitatas.Note 13 · ↑ Proprie: plantas salsas acidasve praebendo.Note 14 · ↑ A. v. multam facerem nigredinem (populum) petentium.Note 15 · ↑ Scilicet diversorum auctorum.Note 16 · ↑ Scil. ejusdem auctoris.Note 17 · ↑ I. e. qui defloravit virginitatem.Note 18 · ↑ Scriba Barhdadensis, multorum librorum auctor; primus, qui de arte rationaria scripsisse fertur, aevo Moktaderi Billah.Note 19 · ↑ Versus sunt Adii, fil. Rahkâi.Note 20 · ↑ Ferunt virum, cum audivisset columbam gementem, dixisse apud se, „haec certe columba gemit ob discessum conjugis“, ejusque exemplo motum iNote 21 · ↑ I. e. fabularum.Note 22 · ↑ Proprie: desiderium tulisse.Note 23 · ↑ I. e. ab opere, ad quod ille adigebat.
Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings