Caragensis.
C. R. S. (Carl Rudolph Samuel) Peiper translation
Narravit Haret Hammamita. Hiemavi in Carag[1] exacturus debitum et perfecturus negotium, ac sensi tetricae tempestatis et frigidi venti hiemalis illic saevientis, quod me ad extremum fatigavit[2] detinuitque ad ignem. Nec reliqui latibulum meum, nec desivi nutrire flammam, nisi ad necessarium officium compulsus aut ob preces publicas observandas. Ita necessitate coactus sum die, cujus aether admodum frigidus, cujusque nubes valde austera erat, egredi e nido meo, cura quadam me invadente. Et ecce! senex nudus cutem, prae se ferens miseriam, caput circumvolutus trita vitta et cinctus veste grossa striata, quam a postica parte per crura transmissam ventri applicuerat, in medio coetus, cujus margines erant densae. Recitavit autem sine verecundia:
Non testabitur vobis paupertatem meam veracior testis, quam nuditas mea tempore frigoris; Concludite autem ex eo, quod manifestum est calamitatis meae, ad internum statum et conditionem occultam,
Et veremini conversionem scalae fortunae. Nam ego fui clarus dignitate;
Habitabam in abundantia et omnia cogente potestate; proderat aurum meum; hastae meae fuscae exitio erant;
Lamentabantur camelorum agmina, cum mane proficiscerer[3]. Sed fortuna strinxit gladios fraudis,
Malorum pulverulentorum impetum renovavit, nec desiit vellere et extenuare,
Donec domus mea deleta erat, et copia mea desederat, perieratque auctoritas[4] mea inter mortales et fama.
Et factus sum macilentus a calamitate et molestia, nudus quoad tergum, derasus corticem. Fuso similis sum nuditate; non est mihi fomentum in extrema bruma[5]
Praeter solis lucem et calorem carbonis. An vero vir liberalis, vir amplii pallii,
Me tegere velit nova aut vetusta veste, faciem dei quaerens, non gratias meas?
Tum dixit. O possessores opulentiae, jactanter incedentes vestibus pelliceis! Qui accepit bona, eroget, et qui potest adjuvare, adjuvet! Nam mundus est deceptor et fortuna mendax, potestas autem fallit ut visitatio spectri, et occasio fugit ut nubes aestiva. Equidem, novit deus, per diuturnum tempus hiemi obviam ivi cum iis, quae ei tolerandae sufficerent[6], necessitatesque ejus, antequam adveniret, praeparavi. Nunc vero, o domini mei! brachium mihi est pulvinar, cutis vestis mea, et vola manus loco scutellae. Prudens exemplum ab hoc statu meo sumito! Sane festinat mutatio fortunae! Felix ille, qui, se moneri passus eo, quod accidit aliis, praeparavit sese ad iter suum! Dicentibus autem nobis, produxisti tuam doctrinam, nunc revela nobis gentem tuam, respondit: pereat qui gloriatur de ossibus putribus; gloria nonnisi in pietate est et doctrina selecta; tum cecinit:
Per vitam tuam! homo tantum est filius diei praesentis, quo statu ei illuxit, non pertinet ad hesternum;
Nec est gloria (gloria) de osse putrido, sed gloria ejus, qui suam sua persona gloriam quaerit.
Posthaec resedit incurvatus, et in se contractus tremensque dixit, o Deus, cujus multa sunt beneficia, jussistique te rogare! benignus sis Mohammedi ejusque familiae, mihi autem auxilio sis contra frigus et terrores ejus, ac destines liberalem, qui me donet ob paupertatem, etiamsi nulla alia re, quam detonsae lanae manipulo!
Perrexit relator: et cum manifestaret animum Azamiticum[7] et eloquentiam Azamiticam, oculorum meorum stricturae eum explorarunt, intuitusque mei catapulta eum lapidavit; quo facto cognovi, eum esse Abu Seidum, nuditatemque ejus dolum venatorium. Ipse autem perspiciens, se a me agnitum esse, et verens, ne revelarem, dixit: juro per noctem et lunam, per stellas et flores! hodie me non reget[8], nisi cujus bonum est ingenium et facies humanitatis aquâ imbuta[9]. Quibus verbis quod intendebat cum bene intelligerem, etsi multitudo nesciebat, quid sibi vellet, nec non male affectus, qui eum invaserat, tremore et cutis horrore, apprehendi vestem pelliceam, quae die inserviebat vestiendo, noctu stragulum erat, eamque detrahens, accipe hanc, dixi, a me. Nec cunctatus induere coram cecinit:
Benedictus, qui me vestivit veste pellicea, quae ceu pluma me tutetur contra tremorem!
Induit mihi eam sanguini cordis mei cavens; caveatur ei a malo hominum et daemonum!
Hodie quidem laude mea operietur, cras vero serica paradisi.
Dixit; et cum fascinasset corda multitudinis varie ostentando eloquentiam suam, jecerunt super eum vestium pellicearum obductarum et tunicarum pictarum tantum, ut pondus eum incurvaret, vixque ab eo posset tolli, abitque laetitia exhilaratus largasque Carago apprecans pluvias. Et secutus eum, donec sublatus erat timor et coelum apparebat sudum, dixi: vehementer sane te affecit frigus; ne nudus sis posthac! Verum respondit: vae tibi! non est justa praepropera reprobatio; ne festines vituperare injuria, nec sequaris quod nescis; per illum, qui nitere fecit canitiem, bonumque paret sepulcrum[10]! ni nudassem me, frustratus abiissem et vacuo cophino. Tum intendit aufugere et, faciei suae instar ricae austeritatem induens, an nescis, inquit, morem meum esse, transire a venatione ad venationem, et deflectere ab Amruo ad Seidum[11]? Video quam me impedis et adversaris ac alterum tantum me perdere facis, quam mihi profuisti. Libera me ergo, Deus tibi condonet! a loquacitate tua temeraria, et sine me pertinge ad portam laboris tui et delectationis! Hic adtraxi eum ad me, ut solent ludentes, jocandoque comprimens, per deum! dixi, nisi ego te occultassem nudaque tua texissem, non consecutus esses dona, nec abiisses tectior quam cepe. Igitur remunera mihi, quae in te beneficia contuli, et quod te texerim et super te[12], eo, ut mihi gratificeris reddendo tunicam, aut indices, quomodo hiemem tolerare possim. Ille vero me adspiciens obtutu mirabundi, et prae se ferens austeritatem iracundi, quod reddendam, inquit, vestem adtinet, longius absum, ut id faciam, reditu diei hesterni praeteriti aut mortui in pulverem redacti; quod autem adtinet necessaria ad tolerandam hiemem, laudatus sit ille, qui obstruxit mentem tuam, memoriaeque tuae dissolvit vas, ita ut oblitus sis, quos tibi recitavi in taberna[13], Succaritae versus[14].
Advenit hiems, ejusque ex necessitatibus mihi sunt septem, si destillans forte pluvia ab eis comparandis probibet:
Latibulum, bursa, caminus, poculum vini post assam, jucundaque conjux et vestis.
Addidit: responsum curas abigens melius est quam vestis calefaciens. Nunc igitur contentus sis eo, quod habes, et abeas! Et reliqui eum, et perdita erat vestis, ad calamitatem meam, nam per totam hiemationem tolerandus erat tremor.
XXVI