Mekkensis.
C. R. S. (Carl Rudolph Samuel) Peiper translation
Surrexi ex urbe Salami (Tigridis) ad obeundam peregrinationem religione praescriptam, et cum perfecissem ope Dei mundationem, deposuissemque unguentorum usum et libidinem, ingruit in montis declivitate, ubi convenire solent peregrinantes, vehementissimus aestatis ardor, coactusque quaesivi, quod meridiei aestum defenderet. Et cum commorarer sub tabernaculo e corio concinnato cum sociis comibus, et ferveret fornax glareae, vaporque coecaret oculum chamaeleontis, supervenit nobis senex decrepitus, quem sequebatur juvenis adultus. Salutante autem sene ut eruditus, excultus, et alloquente ut cognitus, non ut peregrinus, mirantes quae spargebat de margaritarum filo, libertatemque non concessam, quis es, diximus, et quomodo intrasti sine venia? Respondit: rogans equidem sum et petens auxilium; secretum miseriae meae non est absconditum; me adspicere sufficit pro intercessore. Quod autem adtinet aditum ad vos, de quo quaeritis, non est ex miris, cum liberales non ferant seclusionem. Interrogavimus ergo, quo modo viam ad nos invenisset; quoque usus esset ad nos duce. Dixit: liberalitati odor est, cujus aurae se diffundunt et ad pratum, unde spirant, adducunt. Sparso ergo aromate vestro ductus sum ad splendorem beneficiorum, vestrorum, laurique vestri spiramentum praedixit felicissimum a vobis reditum. Percontati hic sumus, quid corde habeat, ut obiremus eum juvandi officium. Dixit: mihi est cura, nec minus filio quoque, quod petat. Diximus: utrumque desiderium explebitur, et ambo eritis contenti; sed primum sit primum. Dixit: omnino, per eum, qui expandit septem terras: tum prosiluit ad loquendum, ut qui exsilit e vinculis, declamavitque:
Ego vir sum, post dolorem et molestiam eo redactus, ut ultra proficisci nequeat.
Via mea nimis est longa, quam cui sufficiat cursus meus tolutilis;
Nec habeo auri signati, quod aequet sinapis granum;
Consilii fons est obturatus, illuditque mihi stupor;
Si pedes proficiscor, metuendi sunt casus exitiosi;
Si post socios relinquor, deest commeatus.
Ideo surgunt suspiria, descendunt lacrimae.
Vos autem estis pascuum sperantis, scopus quaerentis;
Dona vestra profunduntur, ut non profunditur e nubibus;
Cliens vester est tutus; divitiae vestrae sunt praeda;
Nemo territus ad vos confugit, metuitque porro vicissitudines,
Nec ulla spes liberalitatem vestram mulsit, quin donata sit.
Flectat itaque vos narratio mea, reditumque pulchrum faciatis!
Quodsi probassetis victum meum, esumque, potumque,
Contristaret vos miseria, quae me tradidit aerumnis;
Et si sciretis existimationem meam et familiam et artem,
Et quod complectitur scientia mea selectarum disciplinarum,
Nullum dubium vos subiret, eruditionem mihi meum esse morbo.
Et o utinam nunquam auxissem ubera doctrinae!
Iam me oppressit ejus infelicitas, postquam pater invitum ei mancipavit.
Diximus ad haec: quod te adtinet, versus tui jam in liquidum produxerunt pauperiem tuam et camelae exitium, certeque tibi jumentum dabimus, quod te portet in patriam. Cujus vero rei eget filius tuus? Dixit ei: sta mi filiole, ut stetit pater, et eloquere, quod est in anima, nec deficiat os. Surrexit autem juvenis, ut strenuus ad certamen, linguam strinxit acuto gladio similem, dixitque:
O domini, qui in excelsis aedificastis domos,
Qui, negotio ingruente, profligatis insidias,
Quibusque facile est, donare thesauros paratos!
Peto a vobis assam, placentam et pulmentum;
Si nimis cara sunt, panem tenuem, quo occultetur paullum carnis, agninae;
Si neque hoc, neque illa, quantum satiet, frustorum;
Omnia si negatis, dactylos colocyntidisve granorum mixturam.
Date, quod vobis facile est dare, carnis etiam siccatae particulas,
Celeriterque afferte! nam anima mea celeriter exhibitum gestit.
Commeatu non passum carere, cum longum mihi sit iter.
Vos autem optima estis gens, qui advocari solent in adversitate;
Manibus vestris quotidie manus[1] sunt novae,
Volis vestris complexus est utilium donorum.
Desiderium autem meum plicis ejus, quod donabitis, se continebit[2],
Eritque in me praemium; levantes curam successum videbunt laudabilem;
Nobiles mihi sunt cogitationis partus, prae quibus erubescit omne carmen.
Dixit Haret Hammamita. Et cum vidissemus catulum similem esse leoni, patrem instruximus jumento, filium cibo; acceperuntque beneficium gratiis late expansis, solveruntque talionem. Cum autem abire instituerent, nodarentque ad discessum zonae vincula, seni dixi: num similia erant promissa nostra promissis Urkubi, aut restitit necessitas animo Iacobi? Dixit: Deus avertat, ut id dicam! nullo modo! sed liberalitas vestra erat splendens et insuperabilis. Dixi: ergo judica nos, ut te judicavimus, nobisque imperti, ut tibi impertivimus! tua, dic, ubi est domuncula, qui nos stupore implevisti? Suspiravit ibi, ut qui meminit patriae, declamavitque, dum singultus impediebant linguam:
Sarugum est domus; sed quomodo reverti in eam?
Iam hostes castra ad eam posuerunt, eamque perdunt.
Per domum, quam adii, peccatis me liberatum!
Nihil oculo placet, quamdiu absum ab ejus tractu.
Tum lumina mergebantur lacrimis, permittebantque oculi fluxum. Manare autem eas moleste ferens, nec tamen cohibendi potens, declamationem dulcem rupit, valedictioneque decurtata abiit.
XV