← Table of contents
Haririus latinus

Nagranensis.

C. R. S. (Carl Rudolph Samuel) Peiper translation

Narravit Haret Hammamita. Peregrinationis machinae jaculatoriae, cupiditatis itinera nocturna, jactaverunt me, donec eram omnis terrae filius, omnis regionis longinquae frater. Quamquam nullam secabam vallem, nulli aderam conventui, nisi cupidus doctrinae ignis, consolantis in aegritudine, evehentis hominis pretium, ita ut haec mea indoles innotuisset, certatim traderetur narrantium linguis, mihique esset proprior, quam amor filiis Usrae[1], aut virtus genti filiorum Zufrae[2]. Cum autem camelus meus collum posuisset Nagrani, et elegissem in ea amicos et vicinos, conventus ejus mihi erant quasi sacrae peregrinationis scopus, circus solennis delectationis et confabulationis. Huc me conferebam mane et vespere, nova auditum tristia et laeta. Ita cum aliquando essem in conventu conferto, coetu frequentissimo, ecce! cubuit prope nos vietus, quo super vestitus obsoletus, impertivitque salute blanda, lingua prompta, tum dixit: o plenae conventuum lunae, maria donorum! aurora clara est possidenti duos oculos, et adspectus sufficit pro duobus testibus. Quid igitur vobis videtur de eo, quod videtis? Vultisne pulchram ferre opem, an vos avertere rogati? Dixerunt: per Deum! ad iram provocasti; desiderasti, ut scateat, et causa fuisti, ut deficiat. Per Deum itaque eos obtestatus est, ut dicerent, qua eos ab re averterit, ut sibi contraxerit repulsam? Responderunt: certavimus aenigmata proponendo, ut certatur die proelii. Nec abstinere potuit, quin detraheret honori ejus, qui aenigmatum ludo vinceretur, et virtutibus annumeraret in eis proponendis solvendisque praestantiam. Quo facto hominum linguae eum impetebant, reprehensionis cuspidibus fodiebant, et frustra a delicto se liberare tentabat, se dicti sui poenitere monstrans; ei castigando inhaerebant, auremque praebebant incitanti ad eum impugnandum, donec eis dixit: peccata ferre naturae est liberalis; desinite igitur pungere et jacere; tum agitedum, aenigmatibus certemus et victorem statuamus (praemii) arbitrum! His dictis ignis eorum sedatus, (irae) nodus solutus est; contenti conditionibus, quas eis et ab eis servandas proposuerat, flagitabant, ut inciperet. Conticuit ergo, donec lorum nodaverat, antilenamve nexerat; dein inquit: audite vos, quos ab errore custodiri et longissima vita frui velim! protulitque aenigma, quo intenditur linteum refrigerans[3].

Puella est incessu velox, sed eodem vestigio redit;

Pellit eam agitator ejusdem generis, et simul cum ea incitatur[4];

Tempore aestivo vides eam stillare rorem; cum abierit aestas, apparet sterilis.

Perrexit: nunc hoc tenete, o domini virtutis, castra prudentiae, et declamavit de fune palmas ascendentibus usitato:

Est, qui refertur ad matrem, ejus e qua radix prodierit.

Hanc complectitur, postquam remotus ab ea fuit longum temporis spatium;

Aditumque per eum quaerit peccans[5], nec reprehenditur, nec prohibetur.

Tum dixit: hoc quoque habete, notae tectae, obscuritatis densae, dictum, descripsitque aenigmatice calamum:

Est vulneratus caput, quo cognoscitur precantium caput[6] (Imam), cujusque societate gloriantur nobiles.

Hic, quando satiatus est, currit ut sitiens; quando obruitur siti, quiescit;

Quando incitatur, spargit lacrimas, placentes ut placet risus.

Adjecit: jam advertite evidens, ea, quae praecesserunt, pudore suffundens, et aenigma protulit de specillo oculari:

Quis est, qui duabus se sororibus jungit publice et clam, nec potest ideo accusari;

Nunc rem habet cum hac, nunc cum illa, et nunquam maritorum more despicit;

Senectute superveniente magis frequentat et largitur, pauca in maritis habens exempla?

Insuper hoc, inquit, o intellectu praediti, eruditorum trutinae! et rotam aquariam aenigmatice descripsit:

Reperitur discedens, qui semper tamen conjunctus est; et iterum iterumque

conjunctionem renovans, qui tamen non discedit;

Se mergens simul ac emergens; mirus adspectu, ut in aquae superficie natat, eâque simul subsidet.

Effundit lacrimas ut injuria affectus, dum se ipse privat ut opum decoctor,

Et metuitur ab ejus acie, sed cor[7] ejus est purum.

Dixit; et cum haec quinque nexa[8] projecisset, o homines, inquit, haec quinque considerate et quinque[9] vestros eis admovete[10]; tum sententiam proferte et substringere syrma[11] jubete! Homines autem, quamquam imbuti stupore, plura audiendi cupiditate impleti erant; hinc responderunt: habitus noster, acie tua inferior, impedit nos, tundere igniarium tuum; quodsi vero ipse numerum denum vis complere, benignitatem tuam agnoscemus. Ibi laetitia agitatus, ut ille, cujus vicit sagitta et falsus est adversarius, praemisso „nomine Dei,“ aenigmatice descripsit hydriam involutam[12]:

Est omni tempore laeto[13] simul corde et pressa[14], quamquam nescit, quid sit laetitia et tristitia.

Nunc admovetur ob embryonem; et quot matres repudiatae essent, ni fuisset infans!

Nunc amovetur, quamquam non declinavit de pacto, et injustitia est, amovere fidum.

Quando noctes sunt breves, conjunctio ejus gaudio est; quando longae sunt, placet ejus remotio.

Vestitum habet quando conspectui exponitur, pulchrum; involvitur autem eo, quod contemnitur, quamvis non contemnenda est ratio.

Posthaec dentes suos flavos nudavit et aenigma protulit de ungue:

Timentur ejus acies, et crescit, nec pascens, nec bibens.

Decem conspicitur diebus[15], praeterquam die sacrificii; audi hanc descriptionem et mirare!

Hîc, contractis palpebris, acute prospexit ut daemon, et aenigma dixit de virgula naphtha linenda:

Contemta est; nunc admovetur, nunc procul abjicitur; nec ea, si bene consideraveris, carere potes.

Duo capita habet persimilia, alterum alteri adversum;

Quae quando tinguntur, comburitur; quando non tincta manent, negligitur nec usui est.

Tunc superbe se extulit, ut admissarius, declamavitque aenigma, intendens lac vitis.

Quid est, quod, quando corrumpitur, ex improbo fit rectum,

Et, si clarum est et purum, malum excitat, ubicunque apparuerit,

Patremque habet, cujus pura est radix, sed malum est, quod ille generat?

Tandem, itineris baculum brachio subdens, carmine aenigmatico descripsit stateram aurificis.

Et inconstans est, cujus alterutrum latus semper declinat, nec ideo vituperatur a prudentibus.

Semper apparet in excelso, ut se effert rex justus;

Glaream et auri baccas aequi aestimat; cum tamen non comparari debeat veritas vano.

Sane! mirandae ei sunt proprietates, si contemplatus fueris modo solertis, ingeniosi;

Litigantes acquiescunt ejus judicio, non nescii, eum in alterutrum latus inclinare.

Dixit; et mentes errabant in vallibus cogitationum, ut attonitus, donec nimis prorogatus videbatur terminus apparebatque moeror. Cum itaque eos videret igniarium tundere, ita, ut nihil appareret splendoris, et diem transigere votis, o homines, inquit, quid exspectatis, et quousque differetis? Nonne advenit tempus (sententias) producendi aut fatendi ignorantiam? Dixerunt: per Deum! perplexa loquens, rete constituisti et venatus es; pro arbitrio igitur praemium statue et collige praedam ac venationem! Pro unoquoque ergo occulto[16] certum postulavit pretium; quod obtinuit ab eis numeratum; tum aperuit seras[17], semitas monstravit in desertis, voluitque abire. Sed retinuerunt eum coetus primores[18], dicentes: nulla maneat obscuritas, postquam apparuit dies! Gentem ergo tuam indica, antequam abis; hoc sit quasi apparatus repudiatae concessus! Oculos ibi demisit, ut eum cogitaremus dubium; at respondentibus sibi lacrimis declamavit:

Sarugi ortus est sol meus; illa mansio gaudii mei et laetitiae;

Sed non mihi licet frui amoenitate ejus, animi deliciis.

Ejus loco mihi incumbit peregrinatio, amarum faciens diem et vesperem.

Nullâ in terrâ firma mihi est habitatio, aut quies meae camelae;

Hodie Nagdo, alio die Syria, auroram video aut vesperem.

Tempus transigo victu turbido, ignobili;

Pernoctare soleo sine ullo obolo; quis enim mihi obolum?

Qui vitam, qualem ego, agit, vitam ille vili vendit pretio!

His dictis, et reconditis splendidis nummis, properavit circumvagatum in terra. Et rogaveramus quidem, ut rediret, promittentes pulcherrima; sed, per patrem tuum! non reversus est, nullum cupidinem ejus excitasse habuit effectum.

↑ Digitos.

↑ Abire.

XXXXIII

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings