Hagrensis.
C. R. S. (Carl Rudolph Samuel) Peiper translation
Narravit Haret Hammamita. Commorans Hagri in Iamama opus habebam scarificatione. Itaque, cum mihi indicatus esset senex, qui cucurbitas imponeret modo grato, et prae se ferret munditiem, puerum meum misi, eum arcessitum, dum animum disponebam ad exspectandum. Sed redire, postquam abierat, cunctatus est, ita ut eum crederem aufugisse, aut transiisse in alium rerum ordinem[1]. Tum rediit, ut cujus conatus optato caruit successu, domino molestus. Dicente autem me, vae tibi, tardior quam Fand[2], igniarium ignem non emittens! praetendit: senem magis occupatum esse illâ, quae duos tenebat utres butyraceos, et in bello, simili bello Honeinensi. Quibus auditis, accedere ad chirurgum detestans, haerebam incertus, adiremne, an domi me continerem. Tandem vero in mentem venit, non vitio vertendum esse ei, qui accedat latrinam. Cum autem ejus essem in foro et considerarem notas, repperi eum senem habitu mundo, celeri motu, circumdatum spectatorum torquibus, urgentisque multitudinis quasi tunicis, et coram eo juvenem similem gladio acuto, inflecti nescio, proximum, cui cucurbitae imponerentur. Huic senex dixit: te video caput tuum mihi offerre, priusquam offeras monetam[3], et porrigere occiput, sed non dicere „accipe“! Verum non sum ex iis, qui numeratum vendunt debito et vestigium quaerunt neglecto adspectu. Quod si igitur largitus fueris nummos, utramque venae jugularis propaginem scarificabo; sin avaritiam praetuleris, et condere pecuniam animae tuae fuerit dulcius, sequere Corani dictum, „tetrice adspexit et abiit,“ ac desere me! Respondit juvenis: per eum, qui mendacia conflare vetuit, ut vetuit venari in utraque ditione sacra! ego magis inops sum, quam duorum dierum infans; sed confide rivi mei fluxui, et exspecta, donec gaudeam copiâ! Dixit senex: vae tibi! promissa tua similia sunt arbori, quae plantatur, nec minus exitio prostat, quam dactylos apparituros esse spem dat. Et quis affirmare potest, ab arborene tua (bonum) fructum decerpturus sim, an consecuturus calamitatem? Denique, quis spondet, te, cum abieris, promissis staturum? Nam fraus, ut albi pedes in equis, pro ornamento habentur hac in generatione. Libera me ergo, per Deum quaeso, a cruciatu, eoque apage, ubi ululat lupus! Obversus autem ei reposuit juvenis, suffusus pudore: per Deum! non dissolvit foedus, nisi vilis, stomacho operans; nec adit fraudis stagnum, nisi abjectus. Si scires, quis ego sum, non sermonem mihi audiendum praeberes foedum; sed nescis; hinc fatus es, et, ubi adorare necesse fuerit, minxisti. Quanta est miseria, in terra vivere peregrina et pauperem esse! Quam pulchra sunt verba canentis:
Peregrinus, longum etiam syrma trahens, spernitur; quis ergo status peregrini, cui non est cibus?
Sed non dedecorat ingenuum dolor; muscus etiam teritur, camphora comminuitur;
Et quotiescunque rubinus torreatur prunis Gadhae, extincto carbone est rubinus.
Dixit senex: patri tuo exitium! lamentatio tuae familiae! locone hic stas ostentationis, et de honore gloriationis, an loco destinato dimovendae cuti, scarificandaeve cervici? Posito autem, tibi domum esse, quam praetendis: num hinc cucurbitas habebis in occipite? Nequaquam! etiamsi pater tuus celsior esset Abd Munafo[4], aut matruo ignobilior fuisset Abd Mudan[5]. Ne igitur cude ferrum frigidum, nec quaere, quod invenire nequis; et, si gloriari vis gloriare de peculio, non de avis; de acquisito, non de radicibus; de virtutibus tuis, non de ossibus cariosis; de pretiosis, non de originibus; de opibus, non de genere; nec obedi cupidini, nam humiliat; nec libidini, nam in errorem ducit! Divinus ille erat, qui filio suo dixit:
Fili! sta rectus; nam arbor ramos gignit erectos, depressos consequitur exitium;
Ne obsequere aviditati humilianti, sed vir es, qui flagrantia fame intestina complicet;
Et repugna libidini nocivae; nam quot ad astra usque volatu gyrantes, cum libidini parerent, delapsi sunt!
Iuva genere propinquos; non decet, in illis, qui ad ingenuos, prudentes, pertinent, apparere maciem;
Amorem serva non decipienti, quamquam a fortuna destitutus sit; fido, quamquam illa moliatur discessum;
Si potes, condona; nihil enim boni est in viro, qui, quamcunque arripuerint ungues capitis cutem, assat;
Et cave, queraris; nam prudentem queri non audis; sed stupidus, cum modo cessarit, denuo ululare incipit!
Dixit juvenis spectatoribus: o miraculum et novum inauditum! nasus in coelo et anus in aqua! promissa nubis fulgurantis, facta glareae! Tum ad senem conversus linguâ acri, irâ flammante, dixit: phui tibi, linguâ fingenti, a benefaciendo deflectenti! Pietatem jubes, et impius es ut mas felis[6]! Quod si vero declamationis tuae causa est fervens mercatu forum, a Deo feriatur frigore et invidentium defectu, ut otiosior appareas quam chirurgus Sâbât[7], et alimentum habeas angustius foramine acus! Resumsit senex: Deus potius dominium in te concedat pustulis oris et fervori sanguinis, ut cogaris adire chirurgum modum in statuendo pretio excedentem, graves conditiones praescribentem, obtusum habentem scalpellum, multo insignem nasi mucore et intestini vento! Dixit; cum autem animadverteret juvenis, se conqueri non solanti, et aperire voluisse portam clausam, abstinuit a respondendo movitque se ad abeundum. At senex non ignorans, se culpam contraxisse eo, quod juveni dixerat, et proclivis ad pacem faciendam, eo usque liberalitatis processit, ut imperio ejus obsequi, nec praemium pro scarificatione petere velle promitteret. Iuvene contra persistente in proposito, cum morbo suo abeundi, et ab occursu ejus fugiendi, non cessavit inter eos disputatio et reprobatio, compressio et tractatio, donec juvenis clamavit molestiâ, manicâ ejus recitante Suratam lacerationis[8]. Hîc ejulavit ob nimis magnum infortunium scissumque et honorem et pannum. Senex quidem incepit peccatum suum excusare, lacrimasque ejus inhibere; ille vero non audivit excusationem, nec lacrimari desiit; donec iste inquit: patruus tuus[9] caput pro te devoveat, abeatque, quod te contristet! Nonne ejulandi taedio afficeris, an nescis ignoscere, nec audivisti de condonantium praemio, et exorsus est versus dicentis:
Mansuetudine tua extingue irae ignem, quem excitavit stultus, et condona, quando peccavit peccator!
Mansuetudo optimum est prudentis ornamentum, et ignoscere pulcherrimum, quod decerpit decerptor.
Resumsit juvenis: si tu scires vitam meam turbatam, excusares deruentes lacrimas; sed integro jumento leve videtur, quod accidit laboranti intertrigine. Tum, quasi ad pudorem proreptus, a lacrimis se continuit, ad quietem rediit et seni inquit: jam voluntati tuae acquiesco; consue igitur, quod rupisti! Ille vero reposuit: procul absit! regio mea occupat pluviam meam; fulgurantem alius nubem specta! Tum, relicta sede, peragrabat series, petens a circumstantibus, et declamans obeundo:
Iuro per domum sanctam, ad quam pergunt catervae devotae!
Si unius diei haberem alimentum, non tetigisset manus meus scalpellum et cucurbitulam,
Nec placuisset animo meo, qui non desinit ad gloriam eniti, haec semita,
Nec conquestus esset hic juvenis de duritie mea, nec vulnerasset eum meus scorpio.
Sed fortunae mutationes me reliquerunt similem erranti nocte tenebrosa,
Et paupertas me trusit in marginem, quo subter lacus ignis flammantes.
Et num quemquam vestrum miseratio mei tangit, flectitve tener animi affectus?
Dixit Haret Hammamita. Ego primus eram, qui ejus ob miseriam condoleret et molliretur querelâ; refrigeravi[10] eum itaque duabus drachmis, dicens: non istae (mentiuntur), etiamsi mentiatur alius. Laetus autem erat de primitiis, quas decerpserat, divitias ex hoc auspicio sibi vaticinans. Nec desinebant drachmae in eum effundi, et ad eum confluere, donec habebat victum viridem et peram tumentem. Quo viso, elatus laetitia et sibi ipse gratulans, juveni dixit: proventus est, cujus tu es semen, et lac, cujus tibi debetur pars dimidia. Ades dum ergo, ut partiamur, nec irascamur! Partiti sunt ergo tam aequaliter, ut si scinditur Ublama[11], surrexeruntque optime consentientes. Nodo autem pacis nexo et sene abitum moliente dixi: meus jam sanguis fervet, et ad te promoveo pedem meum; mihine vis cucurbitas imponere et avertere, quod me incessivit? Ibi, oculo in me, modo sursum, modo deorsum, versato, appropinquans declamavit:
Quomodo tibi placet fraus mea dolusque, et quod actum est inter me et foetum,
Donec abii victoris in jaculando ornatus praemio, pascens campos fertiles, post steriles?
Per Deum quaeso, cordis mei sanguis! unquam viderunt oculi tui mei similem,
Qui aperiat magia sua omnem seram, et capiat fascino suo omnem intellectum,
Subigatque serium aqua joci? Si Alexandrinus[12] ante me fuit,
Ros, (scias), etiam apparet ante imbrem; sed praestantia est imbri, non rori.
Dixit; et hexametri isti, qui animum meum ei adverterant, ostenderunt Abu Seidum, monstratum digitis. Quo facto eum corripui, quod se projiceret et adhaereret vilibus. At, quae audiebat, non accipiens, reprehensionem non curans, dixit: quemvis calceum induit nudipes, saxis attritus. Tum a me recessit, ut a contemto, ipseque et filius abierunt ut equi, quorum pignore certatur cursu.
usque ad imum in partes duas aequales.
Haririi in pangendis consessibus praecessor, Hamdanensis. Respiciendum est ad Haririi Precationem et Praefationem, operi praefixas.
XXXXVIII