← Table of contents
Haririus latinus

Cuficus.

C. R. S. (Carl Rudolph Samuel) Peiper translation

Commemoravit Haret Hammamita. Cufae confabulatus sum nocte, cujus facies erat bicolor[1], cujusque luna referebat amuletum[2] argenteum, cum sociis nutritis lacte eloquentiae, oblivionis syrma trahentibus super Sachbano[3]. Nemo eorum erat, a quo disci non potuisset, aut a quo sibi cavere necesse fuisset; ad unumquemque inclinabatur, a nullo abhorrebatur. Et fascinavit nos confabulatio, donec occiderat luna et dominata est vigilia. Cum autem velum expandisset sinceri nigroris nox, et nihil restaret quam dormiturientis nutatio, audivimus a porta sonum latratum cientis[4], quem sequebatur pulsatio petentis, ut aperiretur. Diximus ergo: quis nos accedit nocte atra? Respondit:

O homines hujus recessus, a malo sitis liberi, nec obviam habeatis, quoad vivetis, noxam!

Nox densa ad septum vestrum pepulit virum capilli disjecti, pulverulentum,

Fratrem itinerum diuturnorum, longinquorum, donec evasit curvus, pauper,

Similis novae coeli lunae, cum primum splendet. Quin aream vestram oppressit indigus pudens[5],

Prae omnibus aliis mortalibus vos adiens, ut quaereret hospitium[6] et quietem.

Hospitem igitur accipite contentum, ingenuum, qui acquiescit dulci et amaro,

Certeque a vobis discedet, benignitatis vestrae laudem spargens!

Dixit Haret Hammamita. Cum autem sermonis dulcedine nos fascinasset, et cognossemus, quid esset pone fulgur ejus, festinavimus aperire portam, ei obviam ivimus salutatione[7], et diximus puero: heus! heus! affer quod est paratum! Dixit hospes: per eum, qui me constituit in septo vestro! non adlambam cibum vestrum, nisi sposponderitis, vos me non habituros molestiam, nec mei causa vobis imposituros esum. Saepe enim esus[8] cruditate afficit edentem, et conviviis ei interdicit; pessimus autem est hospes, qui imponit gravia, excipientique affert noxam, praesertim noxam corpori adhaerentem, in morbos adducentem; nec dicit proverbium pervagatum[9] „optimae coenae sunt lucentes[10]“, alia mente, quam ut, mature coenantes, abstineamus a nocturnis epulis, quae reddunt luscitiosos; nisi quando, o summe Deus! ardet esuries et prohibet a somno. Dixit; et quasi nostram voluntatem perspexisset, aut ab arcu propositi nostri jecisset, re vera ineundo pacto ei gratificati[11] sumus, et gratias egimus ob aequabiles mores. Cum autem puer adtulisset, quod in promtu erat, et inter nos accendisset lampadem, considerabam illum, et ecce! erat Abu Seid. Quare sociis dixi: proficiat vobis, qui advenit, hospes, vel potius frigida[12] praeda! Nam, quamquam occidit luna (lucens) domo Sirii, orta est luna poëticae, et quamquam occidit plena luna Natrae[13], jam splendet plena luna prosae. Et invasit eos ardor laetitiae, avolavit somnus ab oculorum hirquis, rejicientesque quietem, ad quam tetenderant, reversi sunt ad explicandam festivitatem, quam complicuerant. Abu Seidus quidem intentus erat manuum suarum labori, donec, cum tollendae mensae tempus venisset[14], diximus: delecta nos enarratione cujuspiam e confabulationibus tuis egregiis, aut itineribus tuis mirandis! Respondit: expertus sum mira, quae nemo vidit videntium, nec ullus tradidit tradentium; ad maxime autem mira pertinet, quod spectavi hac nocte, antequam superveni vobis[15], et ad vestram tetendi portam. Petivimus itaque, ut referret, quod novum vidisset, libro vagans gradu, et dixit: Peregrinationis arcus me exspuerunt in hanc regionem, famelicum, miserum, gestatorem perae vacuae, ut cor matris Mosis[16]. Surrexi itaque per silentium[17] tenebrarum, quamquam pedes dolebant, ut quaererem virum excipientem, aut acquirerem orbiculum panis, et pepulit me agaso famis, et fatum, cui cognomen est pater miri, donec constiti ad portam domus, et properanter dixi:

Salvete habitatores hujus domus! Vivatis commoditate vitae suavis[18]!

Nonne apud vos filio viae pauperi, itineribus emaciato, nocte tenebrosa erranti,

Intestina aestuanti, famem comprehendenti, qui biduum non gustavit cibi saporem,

In terrane vestra ei est refugium? Nam jam obscuravit ala tenebrarum demissarum,

Estque vitae statu quietis experte. Et estne hac mansione dulcis potum,

Qui mihi dicat: baculum abjice et intra, gaude humanitate et cibo hospitali promto!?

Dixi[19], et prodiit hinnuleus[20], super quo erat palla, et inquit:

Per sanctitatem senis (Abrahami), qui sanxit hospitalitatem, et peregrinationis scopum fundavit in matre urbium!

Nocturno visitatori, si talis supervenit, nihil apud nos est, quam sermo et cubitus in septo.

Quomodo alios hospitio excipere potest ille, cujus somnus fugatur fame, et ossa rasa sunt ejus impetu!

Quid tibi videtur de his, quae retuli, quid videtur?

Excepi: quid agam mansione vacua, statione socii paupertatis? Sed, o juvenis, quod tibi est nomen? jam enim intellectus tuus in admirationem me duxit. Respondit: nomen mihi est Seid, et patria Feid[21]; heri hanc in regionem veni cum avunculis ex Absitis. Dixi: auge me luce, tu, qui vivas et extollaris! Dixit: narravit mihi mater mea Barra, quae, ut nomen edicit, est pia, se anno invasionis Mavâni[22] nupsisse viro e primariis Sarugi et Rhassâni; hunc vero, cum ejus animadvertisset gravitatem, quod esset astutus, prouti ferant, secreto eam deseruisse, necdum rediisse[23], et ad hoc usque tempus nesciri, vivatne, ut exspectetur, an mandatus sit sepulchro deserto. Perrexit Abu Seid: signis autem fidis cognovi, eum filium meum esse; manus tantum vacuitas me prohibuit, quominus me ei notum facerem; ob hanc ab eo discessi jecore contuso, lacrimarum torrente effuso; et num unquam, o prudentes! audivistis, quod hoc miro magis esset mirandum? Respondimus: minime, per eum, cui est (clarissima) scientia libri[24]! Perrexit: redigite eam in ordinem singularium eventuum, memoriamque ejus sempiternam tradite foliis[25]! nunquam enim historia similis vagata est mundi plagis. Allato itaque atramentario et nigris ejus serpentibus[26], historiam signavimus, uti contexuerat; dein vero elicere tentavimus sententiam ejus de recipiendo puero. Ibi dixit: si modo gravis esset manica, leve mihi esset educare filium. Resumsimus: si viginti aureorum tibi sufficit summa, statim tibi eam colligemus. Dixit: qui non acquiescerem tantae summae, quam nemo contemnere potest, nisi fatuus! Continuavit relator. Nostrum ergo quisque in se suscepit hujus (summae) partem, datoque se obligavit libello. Pro hoc beneficio gratias egit, largam laudi impendens orationis copiam, donec, cum jam nimia nobis videretur celebratio, nimis exiguum munus, fabularum protulit ornatarum[27], quod contemtas faceret vestes variegatas Jemanicas, usque dum appropinquavit diluculum, aurora perrupit illustrans, et confabulando transegeramus noctem, ex quo omnis ejus occiderat lucida stria, usque dum canescebant ejus antiae, et cujus perfecta erat felicitas[28], donec florescebat ejus arbor[29]. Cum autem primum conspiceretur cornu rhasalae[30], exsilivit in morem rhasalae, et dixit: surge mecum, ut accipiamus dona, et stillatim promanare faciamus commissas summas; nam jam volitant jecoris mei laciniae[31] filii mei desiderio. Alae itaque ejus me adjunxi[32], donec facilem ei reddideram successum. At postquam numeratam pecuniam bursa sua condiderat et, fulgentibus frontis hilaris lineis, dixerat: „Deus rependat pedum tuorum gressus; Deum imploro tibi, mea vice, tutorem!“ affantem me, „volo te sequi, ut videam filium tuum generosum, eumque alloqui, ut respondeat“, adspexit, ut deceptor adspicit deceptum, et ridens, ut in utroque oculo lacrimae reciprocarentur[33], declamavit:

O tu, qui decipientem splendorem[34] pro aqua habuisti, cum narrarem, quod narravi!

Non putavi, absconditum mansurum esse dolum meum, aut dubiam fore intentionem.

Per Deum! nec uxor mihi est Barra, nec filium habeo, a quo cognominatus fuerim;

Sed variae sunt mihi artes magicae, quas novas inveni, nec aliunde duxi,

Et quae nec Azmaï[35] retulit in relationibus suis, nec pertexuit Cumeit[36];

His utor mediis consequendi, quae manus decerpat, quando desidero;

Si vero supersederem, immutaretur status meus, non obtinerem, quod obtinui.

Accipe igitur excusationem et condona, si peccatum commisi crimenve!

Hic valedixit et abiit, corde meo Rhadhâae[37] depositis carbonibus.

↑ Korani.

VI

Notes in this chapter

Note 1 · ↑ D. S. Scholl.: quod nocte incipiente luna luceret, deinde vero occideret. Sed cur non: cujus obscuritas lunae lumine erat illustrata?Note 2 · ↑ Scil. ejusmodi amuleta similia sunt lunulae, vel potius soleae ferreae equi.Note 3 · ↑ Dicitur hunc veterum Arabum oratorem, cum duas conciliare vellet gentes, per dimidium diem locutum esse, nec unum repetiisse verbum. Cfr. Note 4 · ↑ I. e. hospitis. Arabes, dicitur, noctu migrantes latratum ciere solent, ut viam rectam inveniant. Posset vero et hac Scholl. animadversionNote 5 · ↑ I. e. qui, quod opus habet, aperte fateri non audet. D. S. Scholl. non consentiunt cum lexicis; illis enim auctoribus designatur, qui aperNote 6 · ↑ Vel: cibum hospitalem.Note 7 · ↑ Scil. dicendo: amplo et commodo fruaris loco!Note 8 · ↑ Proprie: buccella.Note 9 · ↑ A. v. cujus vagatur vagans.Note 10 · ↑ Vel: detectae, ut facies mulierum, quarum sunt retecta vela. Id vero est: diurnae.Note 11 · ↑ Vel: consuetudinem cum eo inivimus.Note 12 · ↑ I. e. jucunda.Note 13 · ↑ E mansionibus est lunae; duae scil. stellae spithamae intervallo separatae, inter quas ut nebula apparet nasus leonis. Notat vero etiam prNote 14 · ↑ A. v. cum id, quod prope eum erat, postularet, ut tolleretur, vel, tolli vellet.Note 15 · ↑ Accusatur Haririus, quod hoc verbum non recte adhibuerit; sed liber est a culpa, si, quae Castellus de hoc verbo habet, agnoscimus.Note 16 · ↑ Quod spe vacuum erat.Note 17 · ↑ A. v. cum quiesceret (duraret) nox.Note 18 · ↑ Proprie: humefactae, uvidae.Note 19 · ↑ Proprie: dixit.Note 20 · ↑ Pr.: foetus vaccae silvestris.Note 21 · ↑ Feid, vel Faid, D. S. Scholl. dicunt stationem in via Meccae; quae tamen animadversio est nullius pretii, cum multae viae Meccam ducant. ENote 22 · ↑ Et hic D. S. Scholl. nimis parce: „locus dicitur in via Meccae.“ Ex Scholl. ad Hamasam discimus, Mavân dictum esse locum inter Rabasam (quNote 23 · ↑ A. v. et huc tractim.Note 24 · ↑ Proprie: foliorum ventribus.Note 25 · ↑ I. e. calamis. Perperam Schult.: et reliquo instrumento.Note 26 · ↑ Proprie: phrygionicae vestis confabulationis.Note 27 · ↑ A. v. cujus perfectae erant felicitates.Note 28 · ↑ Schult. legit Amud pro Aud; inde vertit: cum columna diluculi prorupisset. Sed dies oriens hic comparatur arbori, cujus rosei se explicantNote 29 · ↑ Vel: gasalae i. e. solis.Note 30 · ↑ Proprie: fissa.Note 31 · ↑ I. e. dextram meain dextrae ejus junxi.Note 32 · ↑ Proprie in usu est de sonis, in gutture se reciprocantibus.Note 33 · ↑ Sarab splendor est deserti, aquae speciem prae se ferens, sed ludens sitientes. Cfr. Lebidi Kazidam Moallakam v. 15.Note 34 · ↑ Nomen integrum est Abu Saïd Abdo’lmelik bin Koreib bin Azem bin Abdo’lmelik bin Azma bin Mothhar bin Riach bin Omar bin Abdo’llah BahelitaNote 35 · ↑ Tres vixerunt poetae Cumeit dicti: primus ante Islamum, alter ante et post Islamum stabilitum, id quod notat vox Muchdharim; tertius, CumeNote 36 · ↑ Rhadhâ, vel Gadhâ, arbor est, cujus lignum prunam vivacissimam praebet.
Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings