Tyrius.
C. R. S. (Carl Rudolph Samuel) Peiper translation
Narravit Haret Hammamita. Ab urbe Manzuri[1] profectus eram in oppidum Tyri; hîc consecutus celsitudinem et opes, nactus potestatem tollendi et deprimendi, tanto correptus sum Aegypti desiderio, quanto aegrotus appetit sanitatem, et liberalis adjuvare miseros. Repulsis itaque, quae consistere suaderent, retinaculis; decussis, quae commorari cogerent, necessitatibus; vectus tergo filii viae indicis[2], properavi ad eam, ut properat struthiocamelus. Quam ubi intrassem, post exantlatam molestiam et temporis spatium interjectum, deperivi eam, ut ebrius potum matutinum, errans auras aurorae. Aliquando autem grassans, insidens equo lento gressu incedente, vidi in cursoribus brevi pilo praeditis[3] catervam similem noctis luminibus, et cum voluptatis lucrandae causa sciscitarer, quinam essent et quo tenderent, et responsum esset: homines quod adtinet, sunt testes, scopus autem est ineundum matrimonium ei, cui testabuntur; juvenilis alacritatis impetu latus sum ad sequendum praecedentes, ut gauderem dulcedine spicilegii, et acciperem de bellariis mensae. Fatigati tandem pervenimus ad domum altae structurae, spatiosae areae, quae structoris significabat opulentiam et nobilitatem. Sed cum pedes promoveremus ad intrandum, conspexi vestibulum tectum pannis laceris, coronatum sportis suspensis, ibique personam in strato villoso, super scamno exili. Hic libri titulus, rei tam mirae adspectus, me dubium fecit, et auspicium ex signis istis infaustis capiendi cupido me eo adegit, ut ad sedentem illum confugerem, eumque adjurarem per Fatipotentem, ut domus dominum mihi nominaret. Is respondit: non habet possessorem certum, nec dominum declaratum; sed xenodochium est vagabundorum et mendicorum declamatorum et traditiones recitantium. Mecum hîc cogitavi: ita Dei sum, ut cursus meus me fallit et pascuum accessi sterile; statimque revertendi consilium animum subiit. Turpe tamen existimans, redire protinus ab adventu et retrocedere sine comitum turba, domum intravi, devorans angustiam, ut passer insilit in caveam; et ecce! in eâ anaclinteria picta, tapeta expansa, pulvinaria ordinata, cortinas ratione junctas; et jam gradiebatur uxorem ducturus, jactanter incedens veste magnifica, superbiens inter amicos suos et famulos. Cum autem consideret, quasi esset filius Aquae Coelestis[4], vocavit quidam a parte sponsi cognatorum: per venerandam dignitatem Sasâni[5], domini dominorum, exemplaris importunorum mendicorum! non nectit hunc nexum magnificum, die hoc candido, insigni, alius, quam circumvagator, regionum sector, qui mendicando adolevit et consenuit. Quod praedicatum cognatis sponsae ita placuit, ut indigitatum illum praesentandi indicium facerent. Tunc prodiit senex, cujus alternantia tempora curvaverant staturam, duo semper juvenes[6] illuminaverant Tarhamam[7]; et multitudo, laeta ejus adventu, festinanter se ei obvertit. Cum autem consideret in tapeto Hirensi, sedatâ vociferationis flammâ pulvinari se admovisset, et mystacem strinxisset, dixit:
Laudes sint Deo, qui, quamquam nihil accepit, benefacit, munera dat miranda, aditur precibus, confirmare pollicetur spes, sancivit liberalitatem in administrandis facultatibus, vetuit repellere petentes, vocavit ad consolandos pressos, jussit cibum dare submisse roganti et rogare non audenti, descripsit in libro suo claro servos sibi proximos, dicens, et dicentium quidem omnium maxime est veridicus, eos esse, qui facultatum suarum certam partem destinarint petenti et misero! Laudo eum propter cibos, quos largitus est, conducentes; ad eum confugio averruncum, ne audiam votum sine liberali animi proposito, et testor, non esse Deum, praeter Deum solum, consortis expertem, qui praemio afficiet beneficia largientes viros et mulieres, abolebit foenus, usuram ferre faciet eleemosynas! Testor porro, Muhammedem servum ejus esse misericordem, Apostolum liberalem, quem miserit, ut tenebras deleret luce, aequitatem pauperibus exigeret a divitibus. Iste enim, Dei sit ei gratia et pax! benignus fuit erga miseros, alam demisit se humilianti, sancivit, quantum eleemosynae impendere debeant divites, declaravitque, quid incumbat officiorum pauperibus erga locupletes. Deus gratiâ, quae ceteris praeferat, ipsique admoveat, cumulet eum, et sinceros socios Assoffatos[8]. His praemissis scitote! Deus instituit matrimonium castitatis causa, uti sanxit generationem, ut multiplicaremini. Dixit enim summe laudandus: ut intelligatis, nos creasse vos e mare et foemina, constituisseque tribus et gentes, ut vos invicem agnoscatis. Hic autem Pater Grassatoris, Importuni, Filius Palantis, Dominus Frontis Perfrictae, Mendacii Sinceri, Gannitus Canini et Clamoris, Artis Taedio Afficiendi et Importune Instandi, uxorem expetit Clamosam Familiae Suae, Funem Mariti Sui, Flammantem, Filiam Patris Tetrici, ob id, quod audivit, de involvente eam importunitate, vilitate, celeritate in acquirendo penu; vivacitate, quando incitatur; et donat ei pro dote peram pauperum et baculum, linteum capiti operiendo ac cantharum. Date ergo eam tali viro uxorem, nectiteque cum eo cognationis vinculum! Quod si paupertatem timetis, Deus vobis largietur e copia sua. Dixi, et Deum peccatorum remissionem precans, mihi et vobis, oro, ut in xenodochiis multiplicet prolem vestram, et a periculis custodiat conjunctionem vestram. Cum autem senex finiisset orationem, et firmiter contraxisset nodum vinculi sponsi et sponsae, sparsarum rerum tanta concidebat copia, ut egrederetur finem, et avarus impelleretur ad imitandum. Tum surrexit senex tractans tritas manicas, praecedens viles socios. Dixit Haret Hammamita. Secutus eum sum, ut viderem populi recessum, compleremque diei laetitiam. Contulit se autem ad tapetum, quod ornaverant coqui, cujusque omnia latera aequali splendebant pulchritudine. Et cum quiesceret quisque in accubitorio suo, et incepisset frui pascuo suo, agmini me subtrahens, ex acie fugi. Eo ipso tempore me feriit adspectus senis, irruentis vibratione oculi, dicentisque: quo? o avare! detestarisne societatem liberalium? Respondi: per illum, qui ea[9] creavit alium super alio, et perfundit omnia splendoribus! non gustabo cibi portionem minimam, nec panis manducabo frustulum, nisi mihi narraveris, ubi tua repserit pueritia, undeque flaverit tuus Eurus. Ibi suspiria ex imo pectore duxit multa, et lacrimarum profudit torrentem, donec, exhausto earum fonte et coetu ad silentium redacto, dixit: ausculta! et declamavit.
Caput meum humi procidit Sarugi; hujus auris innatabam;
Urbis, in qua omnia inveniuntur et distrahuntur;
Cujus aqua est e fonte Salsabil, campi sunt horti,
Incolae et habitacula stellae et domus coelestes.
Euge spiritum odorum et adspectum splendidum;
Flores collium, nive disparente!
Quae qui vidit, exclamat, Sarugum est paradisus mundi!
Qui vero discedit ab ea, gemitus illi sunt et singultus;
Ut ego expertus sum, cum me asportarent robusti.
Lacrimae fluunt; angor, quoties quiescit, redintegratur;
Quotidie curae creantur negotiis intricatis;
Spei autem passus sunt breves et deflectentes.
Utinam dies meus fuisset ille, quo ab ea discedere mihi destinatum erat!
Dixit; et patria sic declarata, auditaque ejus declamatione, certus eram, eum esse magistrum nostrum Abu Seidum, senectutis quidem onustum vinculis. Festinavi itaque in ejus amplexum, praedatus sum patinarum ejus cibum, et quamdiu commorabar Aegypto adibam ejus flammas, ut implerem concham meam dictionum ejus margaritis; donec crocitavit corvus separationis; ubi tanto ab eo dolore discessi, quanto oculum relinquit palpebra.
↑ Coela.
XXXI