Cancrinus.
C. R. S. (Carl Rudolph Samuel) Peiper translation
Narravit Haret Filius Hammami. Loco quodam, quo ex itinere deverteram, deprehendi, oculos tollens, juvenes quosdam physiognomia ingeniosorum praeditos et stellarum noctis pulchritudine, occupatos in vehementissima disputatione et praeter modum flammante controversia; quos ut adirem impulit cupido societatis et opinata fructus concertationis decerpendi jucunditas. Cum autem adhaesissem coetui eorum, istarumque margaritarum memet inseruissem filo, ac interrogantibus: tune probatus es in praeliorum fervore et inter alias tuam quoque demittere soles situlam? neutiquam — respondissem —, e belli spectatoribus sum, filiis confossionis et percussionis non annumeror, atque illi, desistentes me ultra sciscitari, aenigmatibus proponendis fluminis instar iterum sese immisissent, en! in medio circuli et corona sodalitii senex, quem extenuaverant curae ventusque emaciaverat venenatus, ut adeo calamo evasisset siccior et forfice macrior. At quoties respondebat, miranda prodebat, et Sachbani[1] memoriam obfuscabat, quando disserebat; laetitia perfundebar ob artem, qua praeditus erat, scopum percutiendi, quaque totam catervam supereminebat, excellentiam. Nec destitit omnia obscura exclarare, omnique collineare jactu, donec vacuae erant pharetrae et quaestio simul ac responsio quiescebat. Videns igitur homines alimentis carere et ad jejunium cogi, disputationem denuo instituendam implicitis verbis innuit, eamque ut aggrederentur admoniti cum regessissent, euge! quis vero materiam porrigit? num scitis, inquit, sermonem, cujus terra est coelum et aurora vespera, duobus textum jugis, duobus splendentem coloribus, sonantem in duas plagas, duabusque apparentem faciebus; qui, quando oritur ab Oriente, satis lucet, et, quando exsurgit ab Occidente, mirum in modum fulget? Dixit, et multitudo, quasi taciturnitas ei immissa, aut divinitus ut silerent mandatum esset[2], nullus eorum locutus, nullius lingua verbulum effata est. Hinc, quoniam eos conspiciebat mutos ut pecora et tacentes ut statuas, jam, inquit, longinquum vobis praefinio terminum prolongoque morae funem; tum vero hic locus sit congregationis et diremtionis statio; et, si ingenia vestra liberalia se praebuerint, laudabimus; sin ignitabulum frustra percussum fuerit, ipsi ignem eliciemus. Responderunt: per Deum! in talis maris profundo nobis non est, ubi natemus, nec pascuum nobis in ejus littore; relaxa cogitationes nostras a molestiis, proficiens fac donum paratam numerando pecuniam, et assume nos fratres, qui saliant, quando salis, et praemium solvant, quando postulas. Ad haec aliquantisper vultum demisit, dein vero, dictis, inquit, vestris audiens sum et obsequens: theses ergo meas excipite, et tenete, quae aliis tradere possitis:
↓ Homo beneficiis mancipatur;
↓ multum benefacere est generosi;
↓ nota ingenui colligere laudes;
↓ gratiam promereri idem est, ac felicitatis arborem sibi fructuosam facere;
↓ indicia liberalitatis praenuntia laetitiae;
↓ adhibere comitatem gignit amicitiam;
↓ nexus amoris flagitat sinceritatem;
↓ veritas sermonis ornat linguam;
↓ sermo disertus fascinus cordium;
↓ rete voluptatis pernicies animarum;
↓ taedium creaturarum mali mores;
↓ prava cupido fugat pietatem;
↓ inhaerere prudentiae habena salutis;
↓ vitiorum exagitatio vitium pessimum;
↓ perstringere lapsus labefactat amicitias;
↓ sincera mens donum nobilitat[3];
↓ salutiferum facere donum pretium precum[4];
↓ difficultates suscipere allevat sequentia[5];
↓ spes auxilii facilia reddit officia;
↓ praestantia principis amplitudo pectoris[6];
↓ amicorum fidorum decus calumniatorum odium[7];
↓ praemium laudationum collatio donorum;
↓ praemium donorum concessio votorum;
↓ in errorem ducit egredi fines;
↓ transgredi finem hebetat aciem;
↓ mores negligere frustranea facit pietatis officia;
↓ debitorum se oblitum simulare producit inobedientiam;
↓ evitare suspiciones dignitates auget;
↓ dignitates efferuntur adeundis periculis;
↓ magnificae existimationes ope fatorum;
↓ facta gloriosa exiguum sperando;
↓ longa cogitatione emedullatur sapientia;
↓ summum dominationis lenire[8] , imperium;
↓ contumacia amittuntur expetita[9];
↓ in terroribus de excellentia certant viri;
↓ animisque de excellentia contendentibus differentiae dignitatum;
↓ affingente legato mendacia administratio deficit;
↓ rebus collabentibus ingruunt terrores;
↓ profert patientia victoriae fructum;
↓ dignissimus laude industriosissimus quisque[10];
↓ observantia tua imponitur amico te curandi officium;
↓ amicitiae servorum visitatione dominorum[11];
↓ ornamentum morum praestare fidem;
↓ cognoscuntur fratres lenienda tristitia;
↓ propelluntur inimici defendentibus amicis;
↓ prudentes probantur societate stultorum;
↓ respicere finem cavet exitia;
↓ evitare dedecora extendit famam;
↓ turpis injustitia dispellit fidem;
↓ indoles ingenuorum in arcanis probatur.
Tum perrexit: haec verba ducenta eruditionem et adhortationem continent; quique ea isto ordine deduxerit, ille nec contra disputantem nec dissentientem habebit; at qui ordinem cupit invertere et in calce ea redire facere[*], Arcana, dicat, sunt penes ingenuos, et praestans fidei natura injustitiam dispellit, malaque fama dispergit dedecus. Atque hoc tractu ea retrahere continuet, nec vereatur, usque dum attigerit articulum extremum margaritarumque ultimam: et beneficia multa et plena praestare ipsum hominis beneficium est. Dixit relator: Postquam itaque sermonem suum elegantem non minus ac utilem in medium protulerat, et experientia edocti eramus, quantum alia prae alia excellat oratio, praestantiam autem in manu Dei esse, qui eam tribuat cuicunque velit, quisque nostrum se suspendit ab ejus lacinia, ultroque opum suarum particulam ei largitus est. Meum vero donum accipere noluit, non paupero, regerens, discipulos meos. Tum ego: esto Abu Seid, quamquam forma tua externa concidit et desedit genarum aqua. Et ille, ego is sane, utut extenuatus et exsiccatus et extremo marcore confectus sum. Ibi eum reprehendere coepi, quod modo versus Orientem, modo versus Occidentem, vagabundus tenderet. Sed dixit: non est vis, nec potestas, nisi in Deo! et: Dei sumus et ad Deum revertimur! tum dolente corde declamavit:
Fortuna gladium suum contra me strinxit aciemque acuit, ut me terreret;
Somnum extraxit palpebris meis succensens et fluere fecit oculorum venam,
Et circumegit me in climatibus, ut adeo peragrarem Orientem secaremque Occidentem,
Et in omni tractu quotidie mihi sit ortus et occasus;
Sic peregrinantis persona mutata est, scopusque ejus sunt longinqua.
His effatis abiit trahens axillas jactansque manus. Nos vero modo oculis eum persequebamur, modo ei incidere contendebamus. Tum vero non morati sumus, quominus solveremus considendi nexus, et dispergeremur ut deliciae Sabaeae[19].
↑ Consilia sunt penes ingenuos;
↑ fidei natura praestans dispellit injustitiam;
↑ turpis fama extendit dedecus;
↑ metus periculorum cavet malos exitus;
↑ cernuntur stulti societate prudentium;
↑ amici probantur propulsione inimicorum;
↑ lenitur tristitia allevantibus eam fratribus;
↑ fides cognoscitur dum boni mores servantur;
↑ servorum decus visitatione dominorum[13];
↑ sincerum pacta servandi studium sufficit pro circumspectione;
↑ oportet laborem exspectatae attemperare laudi;
↑ victoriam mereri fructus est patientiae;
↑ terroribus innotescunt rerum status;
↑ deficiente prudente administratione inutilis fit legatus;
↑ crescentibus pretiis apparent differentiae animorum;
↑ quando de excellentia contendunt viri, ipsi terrores de excellentia videntur contendere;
↑ necessitate urgente irrita est contumacia;
↑ cum dominatu conjuncta castigatio regiminis;
↑ summum sapientiae enucleare cogitationes;
↑ multum sperare prohibet ab agendo;
↑ magna dignitas comparatur officiis praestandis[14];
↑ honor animorum in adeundis periculis;
↑ elatio gradus auget[15] suspiciones;
↑ evitare inobsequentiam gignit officiorum exsecutionem;
↑ pia officia oblivisci perdit mores;
↑ migrare fines hebetat aciem;
↑ transgredi extremum idem est, ac penitus sese in errorem immergere;
↑ adducit petita largitio munerum;
↑ merces munerum est profusio laudum;
↑ praemium delatorum odium amicorum;
↑ decus pectoris amplitudo ejus[16];
↑ commodus status praestans efficit auxilium;
↑ certa notitia acquirendorum praemiorum officia leviora efficit;
↑ rogatio pretium est beneficii;
↑ munera proficientia facere prodit bonam mentem;
↑ sincera amicitia lapsus abolet[17];
↑ exagitare male facta pessimum est flagitium;
↑ quaerere salutem est habena prudentiae;
↑ persistere abstinentem removet cupidinem;
↑ mali mores dedecorant homines;
↑ taedium animorum perniciem affert caritati;
↑ rete cordium est incantatio loquelae;
↑ diserta lingua ornamentum narrationum;
↑ sincera adhortatio postulat amicitiam;
↑ vinculum amicitiae flagitat comitatem;
↑ hilaritate uti est signum liberalitatis;
↑ initium felicitatis promereri gratiam;
↑ acquirere laudes ingenuo, quod (avaro) recondere divitias;
↑ mos prompti[18] egregia perpetrare;
↑ multa et perfecta beneficia praestare ipsum hominis beneficium est.
↑ D. S. Scholl. dicunt, sic Arabes compellare solere, ubi scire velint, sitne quis vere is, quem eum esse putant.
XVIII