Teflisensis.
C. R. S. (Carl Rudolph Samuel) Peiper translation
Narravit Haret Hammamita. Deo summe laudando memet ab adolescentia inde obstrinxeram, nunquam, quoad possem, differre preces, et peragrans quamvis deserta aut lusui deditus vacuis horis, semper observabam stata precationis tempora, cavens crimen negligentiae. Quando igitur alios in itinere comitabar et descendebam in statione aliqua, voci vocantis ad preces acclamabam salve! strenue observantem pietatis officia imitans. Cum autem Teflisum[1] intrassem et forte una cum inopum multitudine precatus essem, instituentibus nobis abitum, processit senex, torturam oris simulans, tritus vestes et vires, et ita locutus est: Adjuro eum, qui creatus est e materia generositatis, lac suxit religiositatis: tantum quod pauxillum temporis mihi impenderit et oris effatum aliquod perceperit, optionem deinde habebit, remunerandique et recusandi tenebit arbitrium. Homines ergo ei consederunt et, montium instar, immoti manserunt. Ille vero, pulcherrimum eorum silentium et gravitatem intellectus animadvertens, ita verba fecit: Vos, qui videntibus dominamini oculis et sensibus claris[2]! Nonne adspectus relationis vices explet et fumus indicat ignem? Splendet canities, graviter premit infirmitas, morbus est evidens, ignominiose patet interna conditio. Attamen et ego, per deum! ex iis fui, qui regnant et abundant, praesunt et regunt, dant et largiuntur, benefici sunt et superbi; sed non desierunt calamitates mihi evellere adipem, et vicissitudines fortunae memet extenuare, usque dum sedes evaserat desertum et manus vacuitas. Signum meum est miseria, amaruit vita, vociferantur prae fame pueri et vel ossicula dactylorum masticare posse cupiunt. Nec ego hoc probrosum abscondita vobis detegendi negotium subii, nisi postquam pressus sum infelicitate, distortus ore, et ob id, quod mihi accidit, incanui. O utinam non superstes in vita mansissem! Tum ejulavit more dolentis et recitavit voce tenui:
Queror coram misericorde, laudibus venerando, mutationem et inimicitiam fortunae,
Casusque, qui silicem meum percusserunt, et gloriae meae structuram dissolverunt,
Et fregerunt arborem meam; at eheu! cujus ramos mali casus frangunt;
Sterilemque fecerunt mansionem, ut ab ea migrare coëgerint mures,
Ac circumvagantem me et intereuntem reliquerunt. Patior paupertatem et angores ejus,
Postquam dives fui, dominus opulentiae, qui manicas suas raptabat in deliciis,
Cujus cutiebant frondes beneficia captantes, cujusque ignem laudabant noctu migrantes.
Sed hodie nunquam ei fortuna, quae oculo eum petivit maligno, favisse videtur;
Declinat, qui eum alias visitabat, et qui beneficia petebat, agnitionem aversatur.
An vero juvenum quemquam contristet adspectus infelicis senis, quem sua decepit fortuna,
Ut dispellat curas, quae eum angunt, et corrigat statum, qui eum dedecorat?
Pergebat narrator: Praesens multitudo eo adducta est, ut in eum inquireret, occulta ejus elicere et peram ejus excutere gestiens; hinc dixerunt: jam cognovimus ponderis[3] tui pretium et trutinae tuae perspeximus copiam; nunc fac resciamus tui rami arborem, et retege velum a prosapia tua. Verum ille avertit vultum, ut cui graviora imposita sunt, quam praestare possit, aut filiae nunciatae sunt natae, et incepit execrari mala cogentia, moeruitque ob deficientem humanitatem; dein pronuntiatione quidem distincta, fraudulento vero sermone, recitavit:
Per vitam tuam! non cujusvis rami fructus dulcis radicem indicat suam.
Ede autem, quod tibi porrigitur, jucundum, nec interroga mel de ape sua.
At distingue, cum prelo subjicis uvas, primum musti tui ab acetoso,
Ut ex cognitione majus aut minus statuas pretium, et vendas totum pretio conveniente.
Nam ignominiosum est ingenio solerti, imbecillitatem in intellectum illabi.
Dixit; et complacuit multitudini acumine suo et astutia, fefellitque fructu, quamvis morbosi, pulcherrimo; unde collegerunt, quod amborum brachiorum complexu conderet, et ambabus manibus distenta occultaret lacinia, alloquentes: Heus tu! advolasti ad puteum parum habentem aquae, et attigisti alveare vacuum; accipias igitur hocce residuum, nec aberrasse te a scopo, nec etiam feriisse aestimans. Sed ille exiguum eorum donum pro largo habuit, et acceptioni gratiarum actionem junxit; tum conversus tractabat sui dimidium, et declinans diripiebat vias suas[4]. Dixit vero, qui hanc historiam retulit: Ibi mihi visum est, eum externum habitum machinatum esse, et artificium incedendo adhibere; surrexi itaque, eandemque ingressus semitam vestigia pone legebam, illo limis me adspiciente et fugiendo prohibente, donec vacua erat via et veritatis manifestatio non amplius praesepiebatur. Hic laeto et hilari oculo me intuitus est et sincerum se praebuit, postquam similando deceperat, inquiens: ego te sane cogito fratrem peregrinationis, qui quaerit societatem; expetisne socium, qui benignus sit et adjuvet, quique desiderabilis sit et pro te eroget? Respondi: si talis mihi contingeret, conveniente gauderem forte. Regessit: jam invenisti; hilaris ergo sis! et honorifici quid tibi contigit, adhaereas ergo! Dein, postquam risui aliquamdiu indulserat, repraesentavit vultum bene habentem, et ecce! erat senex Sarugensis, absque ullo corporis morbo dubiove in faciei characteribus. Maxime igitur laetatus, tum quod eum offenderam, tum ob morbi vanitatem, intentus eram reprehensioni ob pessimam agendi rationem; sed ille, priusquam taxarem, aperuit os recitando:
Veste prodii lacera, ut dicerent: pauper est, qui transigit tempus iniquum;
Et hominibus memet paraplegia laborantem monstravi, quam saepe enim hoc modo jam obtinuit cor meum expetita!
Sin lacera non fuisset vestis, non miserti essent mei, nec, si defuisset paraplegiae simulatio, victoriam reportassem.
His adjecit: non superest hac in regione pratum herbosum, nec in incolis ejus, cujus teneamur desiderio; quod si tu te mihi comitem praebere vis, via nobis est eadem. Profecti ergo sumus expediti, et per integrum biennium eum comitatus sum, jamque statueram societatem ei praestare quamdiu viverem, cum tempus recusans dirimeret.
XXXIV