Hamedanensis Specimen[1].
C. R. S. (Carl Rudolph Samuel) Peiper translation
Hamedanensis Specimen[1].
Retulit Isa filius Hischami[2]. Cum ego essem urbe Salami[3], reversus a peregrinatione ad domum sanctam, itineratorum[4] more jactanter ambulabam in Tigridis ripis, ut contemplarer, quae illic sunt amoena, lustrarem pulchra ornamenta. Tandem veni ad circulum virorum se urgentium, quorum colla torquebat videndi desiderium, risus findebat orum chalinos; et spectandi cupiditas eandem in me vim exercuit, donec loco steti, quo viri cujusdam audire poteram vocem, sed non conspicere faciem, ob vehementem concursum et modum excedentem compressionem. Et ecce! simiarum erat ductor, qui simias ad saltandum in citabat suas, et adstantibus movebat risum. Ibi ego in modum canis collari ornati (venatici) insilui, et in hominum cervicibus incessi instar oblique gradientis[5], hujus quidem humero me projiciente in illius umbilicum, donec duorum virorum in barba, ceu pulvinari, insidens, post fatigationem gavisus sum quiete; quamquam cursu illo, tanquam compedibus impedito, excitata saliva me paene suffocabat, et loci angustia vix ferendam mihi imponebat molestiam. Cum autem simiarum ductor opus suum perfecisset, et spectatorum corona dispersa abiisset, coopertus sum veste desiderii[6], illius physiognomiam conspiciendi, et en! erat Abu’lfatch Alexandrinus; quem equidem increpui: quid istud vilitatis? Sed declamavit:
Vitium est temporis, non meum; vitupera singulares fortunae vias!
Stultitia consecutus sum, quod in votis erat, commodeque incedo vestibus pulchritudinis.