← Table of contents
Haririus latinus

Feudalis.

C. R. S. (Carl Rudolph Samuel) Peiper translation

Narravit Haret Hammamita. In feudo Rabiae[1], ineunte vere, consuetudine utebar cum adolescentibus, quorum facies splendidiores erant illius luminibus, mores venustiores illius floribus, verba leniora aurorarum ejus auris. Conspiciebam in eis, quod contemtum faceret ver florens et sufficeret pro cantibus instrumentorum musicorum; et pacti eramus ut, servantes amorem, caveremus separationem, et nemo sibi soli vindicaret gaudium, aquaeve solus frueretur gutta. Conveneramus autem die quodam, cujus disparuerat obscuritas, increscebat pulchritudo, cujusque lucidiores nubes invitabant ad matutina pocula, ut gauderemus prodeundo in aliquod viretum, oculos pastum in hortis nitentibus, animos politum observando pluviam promittentes nebulas. Prodiimus ergo, mensibus pares quoad numerum, Gasimae[2] compotoribus quoad amorem, in hortum, qui modo inceperat splendescere et ornari, cujusque florum erant diversissima genera et diversissimi colores; comitantibus nos vino, e rufo in atrum vergente, refractarii equi indole praedito, pincernis quasi solibus et cantore, audientes delectante et a curis liberante, ac quamcunque aurem eo, quod cuperet, cibante. Cum vero considendi quiete frueremur, gyrarentque pocula, penetravit ad nos austerus, super quo vestis lacera, quemque vultu eo ingrato et tetrico adspiciebamus, quo tenerae virgines adspicere solent canos, aestimantes, puram laetitiam nostram jam esse turbatam. Sed postquam salutaverat more prudentium, incipiebat aperire vasa aromataria prorsae es vorsae, nobis ab hilaritate ejus recedentibus, complicationi autem tapetorum ejus obviam festinantibus, donec cantor noster egregius et modulator delectans cecinit:

Quousque, o Suada! noles mecum conjungi, nec misereberis ejus, quod ego patior?

Sustinui, donec sustinendi defecit potestas, et anima prope abest ab exitu.

Iam ecce! aequum retribuere mihi proposui, amatoque propinare, quod propinavit mihi.

Quod si conjunctionem (vaslam) ei dulcius sit, conjunctio (vaslu); si diremtionem, diremtio divortio aequalis!

Dixit; nos vero cithara ludentem interrogavimus, cur vocabulum conjunctio priore loco accusandi casu posuerit, posteriore nominandi. Ibi juravit per parentum suorum sepulcrum, se ea dicendi ratione usum esse, quam pro optima habuerit Sibawaihi. Tunc in varios se diffundentibus ramos coetus sententiis de statuendo accusandi vel nominandi casu; parte alia dicente, recte poni utroque loco nominativum; alia, neutro licitum esse ullum, quam accusativum; aliis quod, quid respondendum sit, nescirent, tacentibus; itaque inter eos exarsa tumultuosa pugna; non vocatus ille ridebat, ut solet bene gnarus, quamquam ne unicam quidem labiorum filiam prodens. Cum vero strepitus quiescerent et increpatus et increpans silerent, inquit: ego vobis nunciabo, quod verum est in hac re, sanumque argumento ab aegrotante distinguam. Utroque loco et nominativus et accusativus licitus est; utrumque grammatica Arabica alternat; causa efficiens hoc in hippodromo est ellipsis. Dixit; nec moderari sibi poterat multitudo, quin festinaret in disputationem, celeriterque rueret in concertationem cum eo. Quamobrem sic orsus est. Quod si mihi acclamatis, descende in arenam! cogitisque, ut vobiscum jaculando contendam, ad has quaestiones respondete! Quae vox particula est, si vultis, peramata, alias autem nomen ejus, in quo repereris camelam tenuem, lactantem? Quae vox modo est singularis cingens, modo pluralis manens? Qualis littera Ha, si affigitur, removet pondus liberatque vinctum? Quo intrat littera Sin, et deponit a munere suo regentem absque blandimento? Quod adverbium semper stat accusativo casu, unius tantum praepositionis causa genitivo ponitur? Quod nomen in regimine positum maxime opus habet ansis constructionis, aliamque habet vim in vespere, aliam in tempore matutino? Quis est regens, cujus finis proximus est initio, et qui inversus vim habet eandem? Quis regens habet vicarium spatiosiore nido gaudentem, majore praeditum fraude, Deique magis memorem? Quo loco masculina induunt ricas foeminarum, velorum contra dominae prodeunt virorum cidaribus? Ubi necesse est, ut verberatus et verberans dignitatis rationem habeant? Quod vocabulum non intelligitur, nisi addantur duo alia vocabula, aut ita mutiletur, ut duae tantum restent litterae, priore autem casu coactum est, posteriore cogens? Et quod tandem praedicatum, si ei affigitur Nun, efficit, ut possessor de dignitate sua in aliorum oculis amittat, inferiore loco collocetur, habeatur malae indolis vir et ignominiae prostituatur? Hae sunt duodecim quaestiones, pro coetus vestri numero materia concertationis; si adjeceritis, adjiciemus, si cessaveritis, cessabimus. Dixit, qui hanc historiam retulit. Invasit autem nos his aenigmatibus terribilibus, cum effunderentur, quod mentes attonitas faceret et vacillantes, et cum impotes essemus natando in ejus mari, et amuleta nostra se submitterent ejus fascino, convertebamur a conspectu ejus fugiendo ad petendam ab eo expositionem, et ab injustitia eum fastidiendi ad quaerendam ab eo doctrinam. Respondit: per eum, qui posuit grammaticam in lingua loco salis in cibo, velavitque siderum ejus ortum oculis ignorantium! ego desiderium vestrum non explebo, nec sanabo vestram curam, nisi donet me omnis manus, et quisque vestrum me afficiat beneficio. Nec unus in coetu restitit, quin obsecutus fuerit ejus imperio, eique projecerit, quod tegeret manica. Quibus sub perae vinculo collectis excitavit flammam ingenii et exposuit de logogriphorum arcanis inauditisque miraculis, quod rubiginem detergeret intellectus, fontemque suum collustraret lumine demonstrationis, Dixit relator. Et attoniti, cum intelligebamus; mirantes, quoties responsum obtinebamus; poenitentes quod labiis nostris effugerat; incepimus nos excusare more prudentium, eumque invitavimus ad lactanda pocula. Sed respondit, scrupulo, non comitate: vinum bibere non mihi amplius dulce est; tum nasum efferens inhumane, latusque avertens irate, declamavit:

Prohibet me canities a delectamentis meis, quomodo possum jungere palmam palmitis succo?

Num licet tempore matutino vetus bibere, cum caput canitie spargens illustret mihi nigra tempora?

O utinam nunquam vinum se mihi junxisset, quamdiu spiritus conjunctus erat corpori, sermo perspicuitati,

Nec manum mihi cooperuissent musti pocula, nec sagittae gyrassent inter scyphos,

Nec convertissem animum meum ad vinum mixtum, nec alacer cucurrissem ad merum,

Nec unquam animum distractum collegissem ad congregans (homines vinum), nec compotores elegissem praeter mentis compotes!

Delevit canities laetitiam meam, cum scriberet in capite meo; et quam exosus est scriba ille delens!

Et apparuit reprehendens, si habenam flectam ad delectationem; o apage lucentem illum reprehensorem!

Quod si voluptati me darem, dum tempora mea canent, extincta esset lampas mea inter tribus Rhassanicae magnates,

Cujus gentis mos est hospitem honorare, et hospes honorandus est canities, o frater!

Tum elapsus est, ut elabitur serpens, festinavitque ut festinat nubes, me non dubitante, eum esse lampadem Sarugi, plenam lunam eruditionis, peragrantem omnes stellarum domos; eratque finis noster, contristari ob ejus abitum et post eum itidem discedere.

Explicatio ejus, quod hic consessus continet de linguae Arabicae elegantiis aenigmatibusque grammaticis.

Quod adtinet initium ultimi carminis decantati versus, qui incipit per quod si (fäin), simile est phrasi: homo remuneratur pro labore suo, in chairan, chairon, väin scharran, scharron. Sibawaihi hanc quaestionem tractat in libro suo, statuitque quatuor casus variandi modos. Primus et optimus, ut prius chair in accusativo ponas, posterius in nominativo, itemque agas cum utroque scharr; quod si feceris, prius chair habendum erit pro praedicato dependente a subintellecto câna fuit; nominativus alterius contra dependebit ab omisso substantivo, quod dicunt, inchoativo. Modus alter est, ut utrumque accusativo ponas; ubi prius iterum cogites dependens a câna, posterius vero rectum ab amisso passivo jugsa, remunerabitur. Tertius modus est, ut utrumque nominativo ponatur, ubi prius chair habeas pro, sic dicto, nomine verbi câna, alterum referas ad substantivum inchoativum omissum; possis vero etiam chair nominativo ponere, habens pro, sic dicto, agente verbi câna, tribuensque voci significatum absolutum, praedicato non definitum. Quartus tandem et infirmissimus modus est, ut prius chair nominativo ponas, iis, quae ad tertium modum afferebantur, argumentis utens, posterius accusativo, nitens ratione modi secundi. — Vox, in qua vides modo particulam adamatam, modo nomen ejus, in quo tenuis camela, est näam, alias significans bene alias gregem camelorum, aut in quo est camelus. Vox, quae modo est singularis cingens, modo pluralis manens, habetur in Serawil, cujus alii pluralem faciunt Sarawilat, alii singularem opinantur Sarwal; cingens dicitur singularis, quod braccae femora cingunt; manens dicitur pluralis, quod pluralis Sarawil nunnationis expers est. Littera Ha, quae, si affigitur, removet pondus liberatque vinctum, est Ha, tali, qualem modo memoravimus, plurali adjuncta, e. g. zajârifeh, zajâkileh. Efficit, ut ejusmodi pluralis levior fiat et nunnationem accipiat, quia similis fit nominibus singularibus, ut Carâhîjeh, Rafâhijeh etc.; vinctus hic itidem signat nunnationis expers. Littera Sin, deponens a munere regentem, est Sin intercedens futurum et conjunctionem An, quae proprie postulat, ut ultimae verbi vocali fatha detur, amittit autem hanc potestatem, affixo ipsi hu, aut sequenti futuro praefixa littera Sin. Adverbium, quod semper stat accusativo casu, unius tantum praepositionis causa genitivo ponitur, est anda, apud; quia sola praepositio min, a, efficit ut andi dicatur. Nomen in regimine positum, quod maxime opus habet ansis constructionis, aliamque habet vim in vespere, aliam in tempore matutino, est praepositio ladûn, prope, quae efficit, ut omnia, quibus jungitur, nomina genitivo ponantur, praeter nomen matutinum tempus designans, scilicet rhudwat, cui Arabes insuper nunnationem addunt. Regens, cujus finis proximus est initio, et qui in versus vim habet eandem, est jâ, quod, si invertitur, est aî; utrumque vocando inservit eandemque vim in nomen vocati habet, quamquam jâ est usitatius. Regens, qui habet vicarium pluribus nidis gaudentem, majore praeditum fraude etc., est littera Ba, in jurando usu veniens. Haec Ba particularum in juramentis adhibitarum radix apparet, quia non solum cum verbo enunciato, sed etiam cum solo pronomine ponitur. Serius vero ei in juramentis Vau substituta est, quia itidem ad labiales pertinet, similemque habet significationem, nam Vau infert conjunctionem, Ba adhaesionem; tum Vau magis frequentata est, praesertim in juramentis; tandem vero pluribus nidis gaudet quam Ba, quod Ba tantum conjungi potest cum nomine et genitivum tantum regit, Vau autem conjungitur cum nomine et verbo et particulis; nec solum genitivum regit in juramentis et ubi stat pro rubb, sed etiam e numero est accusativi terminationem inducentium et conjunctionum. Locus, quo masculina induunt ricas foeminarum etc., est, ubi numeri a tres ad decem conjunguntur cum masculinis; locus, quo foeminae prodeunt cidaribus virorum, ubi numeri iidem conjunguntur cum foemininis. Verberatus et verberans dignitatis rationem habeant necesse est, quando dubium esse potest, quis sit agens, quis patiens, quod fit, quando non apparent declinationis signa, ut in nominibus Musa et Isa et demonstrativis Sak et Hasa. Agens hoc casu a patiente distinguitur tantum eo, quod ille priorem, hic posteriorem occupat locum. Vocabulum, quod non intelligitur, nisi addantur duo alia vocabula, aut ita mutiletur, etc., est Mahma (quotiescunque, quicquid), particula conditionalis et conclusiva, orta conjunctione vocum ma, ma, quarum prioris a transiit in h. Per se sententiae exprimendae non sufficit, sed, hoc ut efficiat, duobus aliis vocabulis opus habet, e. g. quidquid agas, age! quo nexu apparet ad agendum coacta. Quod si vero eam redegeris ad duas consonantes, i. e. mh, significat abstine, fitque cogens. Praedicatum tandem, quod, si affigitur Nun, efficit, ut possessor de dignitate sua amittat etc., est Dhaif, hospes, cui si addatur Nun, notat umbram, convivam non vocatum, qui habetur pro moneta adulterina.

XXV

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings