← Table of contents
Haririus latinus

Ahvasensis.

C. R. S. (Carl Rudolph Samuel) Peiper translation

Narravit Haret Hammamita. Descenderam in fora Ahvasi egestatis indutus veste, ibique diu commoratus eram miseriam perpetiens, transigens dies atros. Tandem longior in ea commoratio aequiparanda mihi videbatur malis ab inimico illatis. Adspiciens ergo illam urbem oculo calido, eam reliqui ut veterascentes ruinas, profectusque a latice ejus deficiente, curto pallio, equitabam ad fontes ubertim manantes; donec, duorum dierum et duarum noctium itineribus ab ea remotus, conspiciebam tentorium fixum et ignem flammantem; quos, dixi, adibo, forsan enim ibi restinguere potero sitim, aut igne in rectam viam dirigar. Cum autem in tentorii umbram pervenissem, videns adolescentes pulchros, supellectilem spectatam, senem veste tectum splendida, et apud eum fructus recentes, salutavi, tum verecunde me averti. Sed risit, tum salutem pulcherrime reddidit et inquit: non vis sedere apud eum, cujus splendent fructus, desiderium commovet jocus? Consedi itaque, ut praedarer sermonem, non ut inglutirem, quod ei praesens erat. Cum vero retegeret mores suos, et nudaret dentes, cognovi, eum esse Abu Seidum, cum pulchra eloquentia et turpi flavedine[1], statimque alter alteri se noscendum praebuit, cingebarque illa hora duobus gaudiis, utrum sereniorem hilaritatem largioremque laetitiam crearet ignorans, emersissene eum ex obscuritate densa itinerum, an abundantiae statu eum frui, postquam sterilitate laboraverat. Correptus autem desiderio, sigillum secreti ejus frangendi, felicitatisque ejus causas penetrandi, ei dixi: unde redis, quo laberis, et quomodo impleti sunt cophini tui? Respondit: locus quidem, unde veni, est Susa; locus, quo tendo, est Tusa; fortuna autem, quam consecutus sum, venit mihi ex tempore scripta epistola. Rogavi igitur, ut interius panderet, epistolaeque argumentum prosequeretur narrando. Respondit: bellum Basusae[2] est levius eo, quod tu desideras, nisi me comitatus fueris Susam. Coacte igitur comitatus, commorabar illic apud eum totum per mensem, demulcentibus poculis excusationis, retinente nutritae spei freno; donec, pectore presso, patientia victa, dixi: non tibi restat excusatio, nec quo amplius possim demulceri; cras itaque corvum separationis auspicabo, proficiscarque cum Honeini ocreis. Respondit: avertat Deus, ut ego fidem fallam aut tibi adverser! Non distuli narrationem alia de causa, quam, ut te apud me manere cogerem; quod si autem fidem meam suspectam habes, istaque suspicio tibi abire suadet, ausculta itineris mei longi historiae, eamque annumera eventibus prosperis post miserias. Dixi: cedo! quam longus tuus est funis, quam tremendus dolus! Excepit: scias, tempus austerum me conjecisse Tusam; eramque tunc pauper, miser; nec pellicula, nec nucleus dactyli mihi erat. Induxit me itaque manuum vacuitas, ut ceu torque cingerer mutuo, adversanteque forte id sumsi a viro male morato. Opinans autem, me bene multum acquisiturum, largos faciebam sumtus, nec rediit mihi intellectus, nisi postquam onustus eram aere alieno, cujus solvendi mihi incumbebat officium, adhaerebatque creditor. Consilii expers, hoc quid statu agerem, creditori demonstrabam egestatem meam; sed inopiam non credebat, nec abstinebat a molestia mihi creanda, urgebat potius, ut judicaremur, festinabatque me ad judicem ducere, et quoties precabar, benigneque, ut liberalis, mecum agere rogabam, adducere studens, ut leniorem se praestaret et exspectaret meliorem fortunam, regerebat: ne concupisce, ut exspectem retineasque splendidos! Per caput tuum! non videbis libertatis vias, nisi ostenderis fusos, puros. Cum autem vehementior fieret ejus objurgatio, nec daretur effugium e manu ejus, malo cum eo certavi, in eumque insilui, ut me traheret ad praefectum criminibus dijudicandis, non ad judicem actionum injustarum, ob id, quod audiveram, de praefecti virtutibus et liberalitate, contraque de judicis violentia et avaritia. Et cum pervenissemus ad Amiri Tusensis portam, certum mihi, erat, nihil timendum esse duritiae aut miseriae sed, postulato atramento et albo, scripsi epistolam pantherinam[3] hancce.

Mores domini nostri amantur; areae ejus inhaeretur; ei propinquum esse est donatio; remotum ab eo, exitium; amicitia ejus, generis nobilitas; eam amisisse, morbus. Gladius ejus est secans, virtus fulgens, integritas ornans, viae rectitudo manifesta, intellectus versans et probans, gloria pervagata per Orientem et Occidentem.

Dominus est solers, excellens, beneficus, perspicax, rara perpetrans, abstemius, continens

Opes qui acquirit et decoquit, illustris singularis, nobilis, liberalis, ingenuus, mala facinora fastidiens,

Mirus, quando disserit; medelae gnarus, quando adversitates incidunt et praegrandia terrorem incutientia pericula.

Cujus laudes monilia sunt, quae sua sponte connectuntur; munera, imber large destillans; manuum dona, (mare) redundans; avaritia in corde deficit; liberalitas ut ubera mulgetur; loculorum aurum est praedae; cliens prosperitate gaudet et vincit; mercator portae distrahit et acquirit dolo; animus, integer spurcitiei seducti, abstinet ab injuste tractando integro; lenitas conjuncta cernitur cum gravitate. Deflectit a via sordidi; non utitur, quando opportunitas male faciendi apparet, sed cohibet se, ut solet probus.

Hanc ob rem amatur; intimo eum affectu complecti cogit castimonia ejus et puritas demulcens.

Mores ejus candidae sunt notae, nitentes; praestantia talis, quae in certamine vincat.

Humanus, lenem se praebet, condonat caespitanti amico, non habet dubitantem ipsius de dignitate.

Nos tenax, sed ad largiendum pronus, profundit, quando aditur; se offert, non occultat pone januam.

Quando mordet angustia, eo auxiliante mordens acies retunditur densque tollitur.

Quicunque intellectum habet et rationem, prope est aut procul, eum decet, ut se humiliet admisario temporis, sananti ossa fracta, cui ab eo inde, quo ubera lactantia suxit, tempore proprium erat, munerum indesinente pluvia rigare, erigere et liberare, juvare et laetare, de honore disceptare, de statu dejicere et redire cum dignitate radiante; exemplo suo labores haud exantlandos imponenti succedentibus; laudato, quotiescunque concussus aut probatus fuerit; viro, cujus laudes pro corona habent amorem eorum, qui rogantes eum adeunt.

Utinam ne eum deficiat laetitiae lux, et prolongetur umbra felicitatis ejus,

Qui, clemens cuicunque lumina siderum ejus spectanti,

Perfectionum suarum elegantiam ceu veste ornat timore Domini sui!

Et conveniat domino meo consecutio honorum firmissimorum, magnificorum, praeda meritorum, pervagatorum, perfectorum; augeatque munera, quae Deo sacrat, servo suo bona felicitatis suae particula adjuvando. Nam filius est nobilis generis, expulsus sterilitate, vulneratus vicissitudinibus, cicatrices relinquentibus, conserens armillas (poemata) per orbem laudatas; qui, quando pectus commovetur, non parem habet dicendo, etiam Kuss ut ibi evadat Bakel; et quando scribit, vestem esse dixeris jamanicam pictam, aut imaginatus fueris hortos florentes. Nihilominus vero potat aquam, cibat frustula decidua; aurora ejus est obscuritas et palla pannus tritus: et jam turbatur duritia injuste tractantis creditoris, stimulantis ob aes alienum solvendum. Quodsi dominus noster gratificaretur repulsando illo muneribus manus suae, laude cingeretur superante, certeque acquireret praemium redemtionis meae e vinculis. Nunquam praestantes ingenii ejus dotes juvare desinant observantem fulgur ejus, gratia faxit Dei indesinentis, viventis aeternum! Dixit; et cum praefectus vidisset uniones ac perspexisset secretum eis mandatum, e vestigio jussit, aes alienum, a me contractum, solvere; litem, quae mihi cum adversario erat, diremit, meque sibi vindicavit gloriae studens, donavitque exquisitis suis. Ita apud eum commorabar complures annos, fruens ejus hospitalitate, pascens in pascuo clementiae; donec, muneribus ejus mersus, syrmate meo auro ejus prolixato, excogitavi, quî abirem statu hoc, quo me vides, pulchro. Perrexit Haret Hammamita. Gratias illi ago, inqui, qui tibi destinavit, ut occurreres benigno, liberali, teque per eum eripuit e compressione creditoris. Excepit: laus sit Deo ob sortis felicitatem et liberationem ab adversario contentioso! Adjecit: quid praefers, ut te mactem dono, an donem epistola pantherina? Respondi: praehabeo, ut mihi dictes epistolam. Resumsit: levius quoque, per caput tuum! hoc mihi est; munus, quod penetrat in aures, minore cum molestia datur eo, quod exit e manicis. Sed erat, quasi dedignaretur et pudore duceretur, epistolamque non solum, sed etiam munus dedit. Sic lucratus duas sagittas (sortes) et discedens duabus cum praedis, redii in patriam oculo frigido, ob acquisitos epistolam et nummos.

XXVII

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings