← Table of contents
Haririus latinus

Holvaniensis.

C. R. S. (Carl Rudolph Samuel) Peiper translation

Narravit Haret Hammamita haecce. Ex quo amuleta mihi demta et cidares appensae sunt, deditus eram visitandis locis eruditionis, et emaciandis inservientibus ad ea petenda camelis, de illâ ut obtinerem, quod mihi ornamentum esset inter mortales et nubes in siti. Et ob excedentem quidem aviditatem lucrandi ejus ignem, cupiditatem induendi ejus vestem, disputabam cum omni praecipuo et tenui, potum flagitabam ab imbre et a rore, lactabar[1] etiam (talibus, quorum doctrina erat) esse potest, fortasse. Cum autem descendissem Holvanum[2], fratres jam expertus, explorata habens pretia, nonnescius, quid probro sit, quid laudi, inveni Abu Seidum, Sarugensem, versantem se in formulis genealogiarum[3], obscuritate utentem ad faciendum quaestum, nunc praetendentem, se pertinere ad Sasanitas[4], nunc genus referentem ad reges Rhassanitas[5], nunc prodeuntem charactere poetarum, nunc vestitum superbia magnatum, praeterquam quod, utut vario se ostendebat habitu, et apparebat mendacium, ornatus erat nitente vultu et doctrina, blandimentis et prudentia, copiosa eloquentia, ex tempore dicendi facultate obediente, moribus praestantibus, pede scientiarum verticem premente[6]. Ob pulchritudinem itaque instrumentorum[7], quamquam vitiosus, tolerabatur[8]; ob doctrinae copiam adspectus ejus amabatur; ob decipientem comitatem[9] a disputatione contra eum abhorrebatur; ob sermonis dulcorem obtinebat, quod quaerebat. Quare inhaesi ejus fimbriis propter egregias elegantias, sincerrimam ei amicitiam demonstrare contendi propter pretiosas proprietates:

Eoque dispellebam curas, tempus mihi conspiciebam serenum, lucidum.

Propinquitas ejus mihi erat affinitas, mansio copia, adspectus irrigatio, vita[10] pluvia.

Atque sic morati sumus temporis spatium longum, dum ille mihi quotidie parabat gaudium, de corde pellebat scrupulos, donec manus inopiae ei miscuit poculum separationis, carnis in osse defectus instigavit ad relinquendam Irakam, vitae commoditatum penuria projecit in mundi plagarum deserta, vibratum vexillum inediae eum inseruit itineris sociorum seriei, exacutaque ille acie propositi profectus est, cor regens ejus habenis[11].

Nec placuit mihi post illius discessum, quicunque adhaereret; non excitavit conjunctionis desiderium, quicunque cieret.

Non apparuit, postquam ille aufugerat, par eloquentia[12], nec amicus[13], complectens eadem ac ipsius animus bona.

Et absconditus mihi erat aliquamdiu, ignorabam ejus lustrum, nec inveniebam, qui daret certam notitiam. Cum autem, reversus a peregrinatione in rami mei plantarium, praesens essem domo scribarum, ubi conveniebant literati, concurrebant indigenae et advenae, intravit spissa praeditus barba, habitu lacero, et salutatis sedentibus consedit in hominum ultimis[14]. Dein incipiens manifestare, quod uter ejus coriaceus continebat[15], in admirationem rapiens praesentes eloquentia, proximo dixit: ecquid tu libri inspicis? Respondit: carminum collectionem Abu Obadae[16], cujus agnita est praestantia. Perrexit: num invenisti in eis, quae vidisti, novi quid, quod pulchrum existimes? Respondit: certe, dictum ejus:

Quasi ridens detegat margaritas ordine consertas, aut grandinem, aut parthenium[17].

Hoc enim versu plane singularem inclusit comparationem. Resumsit ille: o miraculum, o quam interiit eruditio; pro pingui habuisti tumidum, et flando excitare voluisti ignem, cui deest materia; heu, quantum distas a versu eximio, dentium comparationes complectente hôcce! et declamavit:

Anima redimam dentes, per labia diducta suaviter nitentes, aqua ornatos, omnis alius aquae desiderium eximente!

Produnt margaritas recentes, grandinem, parthenium, palmarum flores, bullas innatantes vino.

Atque omnes, qui aderant, hunc versum reputabant bonum et dulcem, petebantque, ut eum repeteret et dictaret. Interrogatus deinde, quis eum pepigerit, et, vivatne compositor, an mortuus sit, respondit: per Deum[18]! veritas dignis sima est, cui obsequamur; audiri debet, quod res est: ille ipse (est compositor), qui hodie vobiscum confabulatur. Dixit; sed coetus videbatur dubitare de derivatione ista, nec fidem praebere suum esse dicenti. Advertens igitur quod mentem eorum subierat, intelligens animis eorum retentam reprobationem, metuit, ne vitium sibi adspergeretur, et repetivit verba Korani, „nonnulla suspicio est peccatum,“ tum dixit: o carminum traditores, sermonis aegroti medici! substantiae sinceritas exploratur fundendo, veritatis manus findit vestem dubitationis, et jam antiquis temporibus dictum est, probatione vir honoratur aut contemtui fit; et ecce! offero thesaurum meum[19], ut examinetur, porrigo peram, ut specimen inde promatis. Protinus ibi praesentium unus dixit: versum habeo, cujus non texi solet liciatorio, cujusque nulla vena edidit similem; si itaque vis delinire corda, versum pange hoc modo! et declamavit:

E narcissis pluit margaritas, rigantes rosas, et mordet zizypha[20] grandine.

Non autem oculi nictu diutior, imo brevior, interposita erat mora, cum declamaret hoc rarum:

Visitantem rogavi, ut detraheret ricam rubram, auribusque meis optimum deponeret nuntium.

Removit itaque crepusculum tegens lunae splendorem, et sparsit margaritas e sigillo odoro.

Hanc ob extemporalem facundiam stupentes, qui aderant, innocentiam ejus agnoverunt. At cum se videret illorum sermone suo benevolentiam consecutum esse, ita ut jam effuso cursu aggrederentur ipsum honorandi viam, momentum oculos demisit, tum dixit: tenete duos alios versus! et declamavit:

Accedens die discessus serio destinati, vestibus atris, mordebat digitos ut poenitens, desperata.

Nox lucebat super aurora, utramque sustinebat virga, beryllos masticabat margaritis.

Ibi homines grande ei statuerunt pretium, largam praedicarunt ejus pluviam, beneque conversantes pulchrum fecerunt ejus corticem. Dixit, qui hanc historiam retulit. Cum autem viderem flammas carbonis, coruscationem splendoris, longius provectus sum in ejus consideranda physiognomia, oculum libere pasci sivi in ejus vultu, et ecce! senex erat Sarugensis, cujus tenebrosa nox[21] jam lunae sparsa erat lumine. Itaque mihi gratulatus adaquationem ejus, festinavi ad osculandam manum, et dixi: quid mutavit habitum tuum, ut te non cognoscerem, qua re tua incanuit barba? Ibi orsus est.

Turbantes adversitates canum me fecerunt. Nam fortuna homines versat;

Cuicunque die quodam obsecuta est, crastino durum in eum dominium exercet.

Ne confidas igitur fulguris ejus splendori, utpote decipienti!

At si eadem adversitates contra te incitaverit et congregaverit, tolera!

Auro enim non est dedecori versari in igne,

Posthaec surrexit, relinquens locum suum, secum asportans corda.

III

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings