Sâsânicus.
C. R. S. (Carl Rudolph Samuel) Peiper translation
Narravit Haret Hammamita. Relatum est mihi, Abu Seidum, cum ei immineret mors et senectutis vinculum eum prohiberet a surgendo, accersivisse filium et animo excitato dixisse. Instat, ut discedam ex atrio et oculi tingantur specillo interitus; tu autem, laudes sint Deo, successor meus es et aries turmae Sasanicae post me, nec opus habes, ut baculo tibi pulsetur[1], aut admonearis percussa glarea, sed vocatus es, qui moneas alios acuasque cogitationes. Mando itaque tibi, quod Sethus non mandavit Nabathaeis[2], nec Iacobus tribubus. Tu vero obsequere mandatis meis et evita repugnantiam; imitare exemplum meum et intellige dicta. Nam si consilia mea sincera habueris et aurora mea illustratus fueris, pabulo abundabit domus tua, assurget fumus tuus; sin neglexeris Suratam[3] meam et rejeceris consilia mea, paucus erit tripodum tuorum cinis et reprobaberis a familia tua et gente. O fili! equidem exploravi verum rerum statum, experientia cognovi mutationes temporum, et vidi, virum esse, qui opibus valeat, non qui gaudeat majoribus, homines quaerere de quaestu, non de existimatione. Cum autem audivissem, victum acquiri regendo, mercando, serendo, artes exercendo, haec quatuor tractavi, ut discerem, quid convenientissimum sit et utilissimum; sed nullum adverti suavem efficere vitam. Quod adtinet principatuum sortes, praedas imperiorum, confusa sunt somnia, umbrae (brevi) tenebris obtextae, et satis praebet angorum amaritudo ablactationis; quod ad mercimonia mercatorum, exposita sunt periculis, cibus invasionibus, simillima avibus volantibus; quod ad emenda praedia et instituendam agriculturam, violant honorem et prohibent, vinculorum instar, a commotione[4]; raro sic occupatus liber erit a contemtu, animove fruetur tranquillo; quod tandem ad occupationes artes exercentium, nihil praebent quam necessarium victum, nec omni tempore sunt quaestuosae; maximam insuper partem juvenilem postulant aetatem. Nullam ergo vidi artem, cujus sit frigida praeda, dulcis cibus, largus quaestus, sincerus potus, quam illam, cujus Sâsân[5] posuit fundamenta, distinxit genera, in utraque horizontis parte accendit ignem, filiisque pulverulentae[6] monstravit pharum. Hujus ego vidi certamina tesserâ notatus miles, hujusque insignia assumsi tamquam stigma. Hic enim est mercatus, qui non perit; rivus, qui non deficit; ignis, ad quem noctu tendunt omnes; a quo lumen petit coecus adeo et luscus. Homines autem eam exercentes sunt nobilissima tribus, felicissima gens. Non adtingit eos tactus injustitiae, non turbat eos strictio gladii, non verentur venenum pungentis scorpii, non se submittunt propinquo aut remoto, non metuunt tonitru et fulgur, nil curant stantem sedentemve. Conventus eorum sunt laeti; corda hilaria; cibus promtus; tempora candida, albis notis distincta. Quocunque decidunt, colligunt; ubicunque contendunt, carpunt; non habent patriam, nec timent dominum; haud discernas eos ab illis, qui mane prodeunt collapso ventre, vespera redeunt pleno[7]. Excepit filius: o pater! veridicus fuisti in eis, quae locutus es; sed consuisti, nec dissuisti; explica ergo, quomodo vindemiem et quo loco aggrediar commedendam scapulam! Respondit: o fili! se movere ejus est porta, alacritas vestimentum, sagacitas lumen, protervia armatura. Plus vagare daemone; plus noctu proficiscere locustâ; alacrior es gasalâ, dum lucet luna; acrior lupo succensente; fortunae igniarium tunde diligentiâ, portam felicitatis studio; et omnem seca vallem, omnem vada vorticem, omni pascere prato, omnem in piscinam conjice situlam tuam; nec taedeat te quaerere, nec fastidias molestam operam! Scriptum enim est in baculo magistri nostri Sâsân: qui quaerit, acquirit; qui circumvagatur, lucratur. Cave autem tibi a segnitie! haec enim est titulus malae fortunae, vestis miseriae, clavis paupertatis, sperma afflictionum, character debilitatis ignorantis, indoles impotentiae, res suas committentis aliis. Non eximit mel, qui deditus est segnitiei; non impletur vola quietem sibi substernenti, tanquam lectum. Procede potius, etiam versus leonem! nam pectoris audacia linguam facit disertam et laxat frenum; eaque assequeris bonam sortem, adipisceris copiam; uti e contra timor geminus est torporis, causa languoris, retardator operis, frustrator spei; quare proverbium dicit: qui audet, fortunatur; qui metuit, frustratur. Porro, prodi, mi fili, matutine, ut pater vaticinii[8]; audax, ut pater acquisitionis[9]; prudens, ut pater frigoris[10]; dolosus, ut pater crispitudinis[11]; avidus, ut pater clunium[12]; alacris, ut pater saltus[13]; dolosus, ut pater munitionis[14]; patiens, ut pater Iobi[15]; blandus, ut pater invasionum[16]; varius, ut pater diversorum colorum[17]; et rape figmento linguae, decipe magiâ facundiae; forum visita, antequam vendatur; uber stringe, antequam mulgeatur; interroga viatores, antequam verna profectio instituatur; mollem redde lectum, antequam cumbas; intellectum acue divinando, oculum intende physiognomiam spectando! cujus veritatem exploraverit visus, longus ei erit risus, et cujus erraverit intuitus, ei retardabitur raptus. Nec magno te gravans onere[18], paucam ostende superbiam, abstine a repetenda petitione, imbris gaude etiam adspergine, magni aestima contemtos, gratias age pro dactyli germine[19]; cave animum despondeas repulsus, aut desperes sudorem lapidis duri, desinasve, spem tuam collocare in spiritu Dei! nam infideles tantum Deo non confidunt. Quod si vero data fuerit optio, utrum malis, formicam numeratam, an margaritam promissam; inclina ad numeratum, hodiernumque diem praehabe crastino! nam dilatio est periculosa, consilia nova succedunt propositis, impedimenta sequuntur promissa, et inter haec et praestationem sunt montes. Patientiae stude proposita exsequentium; mores indue lenes; drachmam vinci loro; largitionem misce parsimoniâ; manum tuam nec alliga collo, nec extende, quantum potes; quando non convenit urbs, aut opprimit te in ea moeror, dirime ab ea spem tuam, liberum concede discessum camelo tuo; optimae enim sunt regiones, quae te portant[20]; ne igitur nimis gravem habeas profectionem, despuas de loco in locum migrationem! Inter sectae nostrae vexilla, catervae nostrae magistros, convenit, profectionem esse benedictionem, longinquam peregrinationem collybum; reprehenderunt eos, qui praetendunt, absentiam a patria esse dolorem, migrationem poenam; contenderunt, haec esse argumenta contentorum miseriâ, acquiescentium dactylis vilibus et mensurae injustae! At, si proficiscendi consilium ceperis, et praeparaveris baculum et peram, quaere tibi socium juvantem, priusquam ascendas! nam vicinus eligendus est ante, quam domus, et comes ante, quam via.
Haec accipe mandata, quae ante me nemo dedit,
Candida, continentia significationes sinceras, lactis spumae aequiparandas,
Quas emedullavi more ejus, qui dando consilio mero navat operam!
Fac ergo id, quod proverbiali sermone meo edocui, quemadmodum facit intelligens, frater viae rectae,
Ut homines dicant: hic est catulus illius leonis!
Adjecit: o fili! ultima mea tibi dedi praecepta, et longe mandando provectus sum; quod si ea secutus fueris, euge! si transgressus fueris, ah! tibi acclamandum erit. Deus autem te custodiendi vices post me sustinebit, et spero, te non adversaturum esse meae de te opinioni. Excepit filius: o pater, cujus ne humilietur sella, nec tollatur feretrum sepulcrale! dixisti firma, demonstrasti rata; clare exposuisti dominationis obtinendae rationes; largitus es, quae non solet largiri genitor genito. Relictus igitur superstes tibi, cujus mihi utinam nunquam gustandus esset defectus! mores meos praeceptis tuis salubribus accommodabo, vestigia tua sequar lucida. Abu Seid, responso ejus laetitia commotus, ridens reposuit: qui refert patrem suum, non inique agit. Dixit Haret Hammamita. Nunciatum mihi est, Sâsânidas, cum praecepta haec audivissent pulchra, ea praehabuisse sententiis Locmani; memoriae mandasse, ut mandatur mater Corani; immo ad hunc usque diem dignissima aestimare, quae inculcentur pueris, eisque utiliora muneribus auri puri.
↑ Avibus.
↑ Corvus.
↑ Leo.
↑ Porcus.
↑ Gasala.
↑ Vulpes.
↑ Camelus.
↑ Felis.
↑ Familia.
L