Bagdadensis.
C. R. S. (Carl Rudolph Samuel) Peiper translation
Narrat Haret Hammamita. Conveneram in oris Tigridis cum poetarum magistris, quorum ne pulverem quidem assequeretur certans, nec ullus palmam in stadio praeripere tentaret, immersique eramus colloquio, flores pudore suffundente, adusque meridiem. Cum autem defecisset cogitationum fluxus animaeque appeterent nidos, conspeximus vetulam e longinquo appropinquantem currentemque celer ut equus, quam sequebantur pueri graciliores quam fusi, debiliores quam pulli columbini; cumque nos vidisset, non moram traxit, quin superveniret, et coram stans dixit: Deus vivificet facies vestras, etsi mihi non cogniti estis! Sciatis, o refugium spei et columina viduarum, me esse e principibus tribubus, primoribus gemmarum custoditarum. Familia mea et maritus non desistebant tenere pectus[1], incedere in corde[2], concedere terga[3] et porrigere manum[4]. Sed cum tempus perdidit brachia[5], afflixitque hepata laterum[6], tergumque desedit in ventris cavitatem[7], tum distitit visus[8], non inhaesit supercilium[9], abiit oculus[10], vacua fuit vola[11], durus fuit cubitus[12], concidit dextra[13], prodierunt ulnae[14], nec mansit nobis dens anterior aut caninus[15]. Et ab eo inde tempore, quo vita mea viridis cinerum colorem contraxit, et defecit amatus fulvus[16], niger evasit dies meus candidique facti sunt nigri cincinni, ut mihi condoleret inimicus caesius[17], desiderataque esset mors rubicunda. Sequuntur autem me, quorum adspectus enarrat statum et pallor est interpres, meta precum extrema frustulum est jusculo tinctum, votorum summa vilis vestis. At juravi, me pudorem non esse deposituram, nisi coram nobili, etiamsi morerer calamitate. Iam vero socia[18] mihi insusurravit, apud vos inveniri auxilium, indicavitque pectoris physiognomica, vos esse fontes donorum. Deus autem juvet virum, qui juramento me meo liberet praesagiumque verificet! Et hoc dicens me adspexit oculo festucis inopiae laeso, sanitatem flagitante a liberalitate. Continuavit Haret Hammamita. Intellexeramus eloquentiam expositionis venustatemque metaphorarum; diximus ergo: prosa tua oratio nos in tentationem duxit; quomodo jam se habet texta[19]? Respondit: aquam fluere facit de saxo, nedum de testa. Reposuimus: si nos eis addere volueris, quibus bibere des, non parcemus te consolando. Dixit: primum ego vobis ostendam status mei notas, tum propinabo de carminibus meis; et produxit manicam indusii triti, prodiditque habitum vetulae edentulae; tum declamavit:
Deo conqueror, ut aegrotus, injuriam iniquae irataeque fortunae.
O homines! de gente sum aliquantisper divite, cui fortuna indulgebat,
Cujus famae non erat detrectator, cujus gloria late sparsa.
Quando pabulum deerat anno tristi, ipsi erant abundans pratum;
Noctu proficiscentibus lucebant eorum ignes, hospitem excipiebant carne recente;
Nunquam vicinus pernoctabat esuriens, nec terrori dicebat, status est suffocationis.
Sed fortunae mutationes siccarunt maria liberalitatis, quae nunquam siccatum iri opinabar
In terrae ventrem descenderunt leones protectionis et consolatores aegroti;
Vehiculum, postquam jumenta erant, est viae dorsum, habitaculum, postquam erant colles, montium est pes;
Et pulli mei non desinunt lamentari ob adversitatem omni die splendente,
Quando pius noctu vocat dominum, vacant eum redundantibus lacrimis.
O qui nutris corvum in nido suo, sanasque os fractum et denuo ruptum,
Destina nobis, o Deus, hominem, cujus existimatio a vituperii spurcitie munda est et lota,
Qui famis ignem nobis extinguat mixtura lactis acidi aut debutyrati!
Quisquamne vero liberet eos ab opprimente malo, mererique velit gratias longas latasque?
Per illum, quem demissae adorant antiae[20], die, ubi facies apparebunt nigrae et candidae!
Hi nisi essent, non detegerem genam, nec converterer ad pangendum carmen.
Dixit relator. Et, per Deum! versibus suis fiderat praecordia eliciebatque abscondita crumenarum, ut dono eam afficeret, cujus mos erat largiri, lubenterque donaret, cujus voluntatem desperabamus. Cum autem replesset loculum auro, et a nobis omnibus tulisset beneficium, convertit sese, sequentibus parvulis, ore gratiis agendis patefacto. Sed coetus digressam propius cognoscendi cupidus erat, ut scirent, quem in locum ceciderit beneficium, et in me suscepi arcanum aenigmaticum explorandi officium, surrexique, premens vestigia vetulae, donec forum intraret confertum hominibus, se invicem urgentibus. Hic immersa in gurgitem, et sic liberata a pueris rudibus, declinavit libero animo in vacuum templum, removitque pallam ac destruxit velamen, dum ego per portae rimam spectabam, contemplatum, quid proditurum sit miraculi. Et cum recessisset instrumentum pudoris, genas Abu Seidi vidi splendentes, et in animo habui, in eum irruere, ut corriperem ob facinus, quod aggressus erat. Sed aegrum se ostendens, ut inobsequentes, modulantem extulit vocem abiitque canens:
Utinam scirem fortunae meae cognitane sit mea potestas,
Cognitaque sit demersio in fraudes, an non cognita?
Quoties vici filios ejus dolo meo et astu!
Quoties prodii contra eos nota mea forma et simulata,
Alios venans sermone, alios versibus,
Alias mentes aceto seducens, alias vino,
Modo prodiens ut Zachr, modo ut soror Zachri.
Si enim tota vita tenuissem viam consuetam,
Frustrata esset sagitta et scyphus, mansissetque inopia et miseria.
Dic ergo reprehendenti, haec mea est excusatio, quo me excuses habes.
Dixit Haret Hammamita: cum autem mihi apparuisset status ejus revelatus et inauditum facinus, quamque versibus exornaverat, excusatio, perspexi, daemonem ejus rebellem non audientem esse reprobationi, sed facere quod libeat flexaque habena ad socios, aperui eis, quod monstraverat adspectus, qui, dolore pleni ob perdita dona, juraverunt, repulsam dare vetulis.
↑ Centro.
↑ Iumenta.
↑ Nummus.
↑ Anima.
↑ Versus.
XIV