Marvensis.
C. R. S. (Carl Rudolph Samuel) Peiper translation
Narravit Haret Hammamita. Ex eo tempore, quo pes meus currere et calamus spuere incepit, ita deditus eram doctrinae, ut mihi esset rivo, quo adaquarer, et lumen inde petitum pabulo, ac quotiescunque, scrutans ejus magistros arcanorumque reconditoria, assecutus eram talem, qui ex voto esset mendicantis, pruna ignem flagitanti, alligata stapedi ejus manu mea, eleemosynae pluviam rogabam de thesauro ejus. Neminem tamen inveniebam copiosioris fluxus, et majoris in racemo masculo palmae foeminae appendendo dexteritatis[1], quam Sarugensem; nisi quod magis vagus erat quam proverbium, celerior in loco commutando quam luna. Sed ei occurrendi cupidus, pulchros existimans ejus consessus, longissima non fastidiebam itinera, immo dulces habebam viae molestias, quae pars sunt poenarum. Cum autem vagando etiam pervenissem Marvam[2], in quo nihil est miri, me eum obvium habiturum esse, indicaverunt auguria et omina, laetorum praenuntia. At, quamquam eum quaerebam in congregationibus itineratorumque frequentatis diversoriis, non repperi quemquam, qui de eo referre posset; nec ullum ejus vestigium; ne levissimum quidem, excitatum ab eo, pulvisculum; ut desperatio vinceret desiderium, spesque omnis extraheretur et percuteretur in capite. Die tamen quodam, cum versarer apud Marvae praefectum, virtutis cultorem et generosum, en! ascendit Abu Seid, veste usu laevigata, moribus blandis, impertivitque praefectum salute egentis, quando obvium habet dominum coronae, tum dixit: scias tu, qui custoditus sis a vituperio, intactus ab aerumnis! Cui traduntur praefecturae, ab eo suspenduntur spes; cujus elati sunt dignitatis gradus, ad eum tolluntur preces; et bene illi, qui, si potest et fato prosperatur, decimas dat bonorum suorum, ut decimas accipit de gregibus, gentique nobilium adhaeret, ut amplectitur familiam et gynaeceum. Nunc tu es columen urbis tuae, palus tui temporis; cameli onerarii pelluntur ad te, ut eis sis praesidio; egregia dona sperantur a liberalitate tua; desiderata descendunt in area tua; tranquillitas petitur e vola tua; Dei liberalitas largissima in te fuit; beneficia ejus te totum involverunt. Ego vero sum senex, inops, postquam opibus abundaverat; pabulo destitutus, cum advenit canities; et e longe dissita domo ad te contendi, statu deterrimo, sperans e mari tuo fluctum, a dignitate tua elationem; spes autem pulcherrima est intercessio pro petente; donum, quod datur datori. Ergo, quod te decet, in me statue, et bene mecum age, ut tecum bene egit Deus; et cave, genam avertas ab eo, qui te visitat, domumve tuam adit, aut manum contrahas ei, qui a te petit aquam, aut a liberalitate tua commeatum! Per Deum! non laudatur, qui congelatus est, nec recta tendit, qui cumulat; sed prudens est, qui, quando habet, largitur, et quando beneficum se ostendit, iterat; et nobilis est, qui, quando petitur ab eo aurum, dare non veretur, nec retinet, ut consideret plantarii sui fructum et contempletur delicias animae. Praefectus ibi cognoscendi cupidus, limpidane ejus aqua sit pauca, an fons scaturiens abundet, demisso vultu stabat, cogitans, quomodo igniarium ejus tunderet, undulatumque ensis nitorem probaret. Hanc secretam silentii donationisque dilatae causam non perspiciens, Abu Seid exarsit ira et declamavit ex tempore:
Ne contemnas tu, qui a facinoribus diras afferentibus procul sis, eruditum, quod apparuit detrita tunica, egenus[3];
Nec permittas, spei fratrem amittere familiam suam, sive facundiam monstraverit, sive conticuerit;
Affla liberalitatis odore, quicunque advenerit fructus decussum; vivifica auxilio tuo, quemcunque videris projectum!
Nam optimum viri est peculium, quod aedificavit memoriam et famam, cum proficiscentibus de loco in locum migrantem,
Nec, qui laudes emit donis, decipitur, si, quod dedit, est hyacinthus.
Quod si non esset honor, parum excusationis haberet prudens, quando ei inhiat, quod ultra panem est quotidianum;
Sed gloriae struendae studet, liberalitatem amans collum tendit ad divitias.
Nec odoratur laudis diffusos odores munificus, nisi contemserit spiramenta Musci contriti;
Et adeo difficilis est avaritiae et laudis conjunctio, ut hanc existimaverint piscem, illam lacertam.
Nam liberalis, mores ejus a hominibus laudantur; manus congelatae vir non desinit esse odiosus;
Argumenta, quibus avarus, dum facultates retinet, se excusat, cumulant eum vituperio et reprehensione.
Liberaliter ergo largire, quas manus collegerunt, divitias, ut imbrem hauriens sit attonitus,
Tuamque laudum partem vindica, antequam terrens infortunium arborem monstret excisam!
Durius enim est tempus, quam, ut statum diu permanere sinat, sive displiceat, sive placeat.
Praefectus ei dixit: per Deum! pulchre locutus es; cujus tu te viri dicis filium? Sed a latere illum adspexit, tum declamavit, oculos ira comprimens:
Ne interroga virum, quis pater ejus sit; indole examinata, ei jungere, vel separare!
Succo uvarum primo, si dulcis repertus fuerit ejus sapor, non opprobrio erit, descendisse de omphace.
Dixit; et praefectus eum, ob spectatam facundiam, tam prope sibi admovit[4], ut loco haberet circumcisoris[5]; tum de absconditis opum suarum pretiosis ei impertivit, quod indicabat longitudinem syrmatis, brevitatem noctium[6]. Hic vero surrexit manica plena, corde laeto, me sequente ejus gressum, vestigiumque imponente vestigio, donec egressus erat domo et reliquerat leonis illius lustrum. Tunc ego acclamavi: conducat tibi, quod accepisti; diu fruere munere, quo dignus habitus es! Et lucente facie et fulgente Deo gratias egit, incessit superbiens, ac declamavit non praemeditatus:
Qui stultitia consecutus est bonam sortem, aut altum tenet dignitatis gradum propter originem,
Me, sciat, virtute elatum esse, non copiis, et oratione prosperatum, non atavis regibus!
Adjecit: pereat ille, qui doctrinam vituperat, felix sit ille, qui seriam ei navat operam et studet! Tum valedixit et abiit, pectori meo relinquens flammas.
XXXIX