← Table of contents
Haririus latinus

Rajensis.

C. R. S. (Carl Rudolph Samuel) Peiper translation

Narravit Haret Hammamita. Curae mihi erat, ex quo mihi ipse prospiciebam justiusque de rebus faciebam judicium (proprie, dignoscebam ea, quae coram, ab eis, quae a tergo erant), ut aures praebens admonitionibus, evitans sermones Dei iram provocantes, ornarer pulchris moribus, recederemque ab eo, quod vilitatis notam imprimit. Nec desii animam meam huic mori assuefacere, et carbonem iras extinguere, donec ei naturae erat, illo dirigi, voluptatique desideratae, illi operam navare. Cum itaque Rajam venissem, solutus erroris vinculis, dignoscens verecundum a simulatore, videremque die quodam mane catervam vestigio catervae, late dispersas instar locustarum, currentes, ut solent celeres equi, describentes concionatorem, quem peterent, pluris aestimatum filio Simeonis[1], nec mihi molestum esset, audituro admonitiones, cognituro admonitores, tolerare increpantem, ferre comprimentem, ductilem me praebui ut equus moriger, filoque multitudinis insertus currebam, donec pervenimus ad coetum, qui continebat imperantem et obsequentem, amplectebatur nobilem et depressum. In centro autem halonis et medio lunarum novarum senex erat decrepitus, immisso dorso et prominente pectore, indutus pileo et veste viridibus, qui declamabat admonitiones sanantes pectora, mollientes saxa. Hunc, cum animae jam essent fascinatae, audivi dicentem: o fili Adami, quam deditus es ei, quod te decipit; quam assuefactus ei, quod tibi nocet; quam adhaerens ei, quod errare facit; quam laetus de eo, qui immodice laudat! Operam das ei, quod te fatigat; negligis id, quod tibi incumbit; adducis nervum arcus transgressionis et cadis in aviditatem, quae te perdit. Non contentus es eo, quod sufficit; non abstines ab eo, quod vetitum est; non audis admonitiones, nec repelleris comminatione. Consuetudo tibi est, sequi cupiditates, ingredi, ut solet luscitiosa; cura tua, ut facias lucrum et colligas haereditatem haeredi; placet tibi multitudo ejus, quod penes te, nec meministi ejus, quod ante te; semper studes duabus speluncis tuis (ventri et pudendis), nec cogitas, utrum pro te, an contra te? Cogitasne, te missum iri liberum, nec judicatum postero; credisve, mortem accipere dona, aut praeferre leonem pullo dorcadis? Neutiquam, per Deum! Fata non prohibent, nec divitiae, nec liberi; nec prodest quicquam sepulcrorum incolis, quam benefacta. Felix ergo ille, qui audivit et servavit et vere fecit, quod praetendit, animamque coercuit a cupiditate certus, salvum esse resipiscentem, et nihil homini mansurum esse, quam studium, studium ejus autem appariturum. Tum declamavit ut metuens, voce sibilante:

Per vitam tuam! nec cantatrices, nec divitiae prosunt locupleti, quando habitat humum, suum tanquam diversorium,

Expende igitur viis Dei opes tuas, contentus acquirendis ab eo mercede et praemio;

Et praeverte mutationes fortunae; nam derepente invadit distorto ungue suo et dente;

Nec crede tempori fallaci et dolo ejus; nam quot sunt miseri, quos perdidit et laesit!

Cupiditati adversare, cui non obedit frater erroris, quam ut cadat de monte suo;

Reverentiam et timorem Dei serva, ut effugias timendas poenas ejus;

Nec neglige memoriam peccatorum tuorum, sed lacrimas ob ea funde, certantes cum nube profundente;

Et ob oculos habe mortem, uti incidet, et terribilis erit occursus, amarusque sapor;

Nam terminus habitationis vivi est fovea, in quam certe descendet postulatus e thalamis.

Bene igitur illi servo, qui contristatus malefactis suis, corrigere ea coeperat, antequam clausa erat porta!

Dixit; hominum alii lacrimas spargebant, alii poenitentiam ostendebant, donec sol declinabat diutiusque, quam lege sancitum est, precati erant. Hic, cum voces quiescerent, silentium coalesceret, nidumque repeterent lacrimae et significationes, imploravit aliquis praesentem principem, incepitque conqueri de praefecto ejus injusto; princeps autem favens adversario a discutienda ejus injustitia se avertebat. Quare ille desperans de auxilio, rogavit concionatorem, ut ad eum monendum surgeret; qui surgens more expediti, declamavit alloquens Amirum:

O miraculum, qui petit munus et, cum accepit, injuste agit,

Stamina injustarum actionum disponens, easque texens; modo ipse injustitiae aquam lingens, modo ad eam bibendam alios incitans!

Nonne curat sequens cupiditatem, corrigat religionem suam, an corrumpat?

Vae illi! Utinam sciret, non esse statum, qui non mutetur, quando inique agit;

Et utinam videret poenitentiam eorum, qui aures praebent mendaciis delatorum, quando ipse auscultat!

Obsequens autem sis ei, in cujus manu est frenum, et adi salsam aquam, quando vetat lenem;

Tolera offensam ejus, etiamsi ea tangi dolorem tibi creet, lacrimarumque tibi fluxum excitet et profundat!

Certe tibi olim fortuna risum commovebit de eo, quando ab eo recesserit, et ignis tumultus ob dolos ejus excitatus fuerit;

Certe descendet in eum vituperium, quando remotus fuerit ab opere vacuus a munere;

Certoque miserebit te ejus, quando gena ejus contemtus pulvere volutabitur.

Hoc ei accidet, praeterea vero sistetur loco, ubi eloquentissimus apparebit blaesus;

Et resuscitabitur miserior fungo deserti; inquiretur ob deficiens et distortum;

Corripietur ob ea, quae collegit, et ob eum, quem selegit; postulabitur de eo, quod sorpsit, et de eo, cujus spumam bibit,

Calculusque cum eo inibitur de minutissimis, uti fecit cum hominibus, et magis;

Hinc ob praefecturam mordebit digitos optabitque, utinam de ea optasset nunquam, quod optavit.

Tum dixit; o tu, qui accinctus es imperio et operam das regimini! desine superbire ob dominationem tuam, et decipi vi tua! nam dominium est ventus facile se convertens, et potestas nubes fulgurans, pluvia carens; felicissimusque pastorum est ille, qui ad felicitatem perducit gregem; miserrimus in utroque mundo, qui male pascit. Tu autem, ne sis ex illis, qui mundum futurum temnunt et negligunt, praeferuntque et quaerunt propere praetereuntem, injuria et noxa afficientes subditos, dominiumque cum nacti sint, terram studiose peragrant, ut perdant. Per Deum! judex non ignavus erit, nec negligetur noxa et benefactum, nec liber dimitteris, o homo! sed trutina coram te statuetur et judicaberis, ut judicasti. Dixit; et dolorem concepit praefectus ob ea, quae audiverat, et, alteratus et mutatus colorem, incepit detestari praefecturam et suspirium jungere suspirio. Tum ad querentem conversus, causam proferre jussit; ad accusatum conversus, eum anxit; monitorem benigne tractavit et donatum invitavit, ut ipsum visitaret; affectusque injuria abiit levatus, qui injuriam exercuerat, anxietate pressus. Monitor autem, posthaec molliter vacillans per socios, gloriansque de prospero mercatu, cum eum secutus essem gradu modesto, oculumque ei ostendissem perspicientem, cognito cordis mei secreto ac vultus mei in eo gyratione animadversa, dixit: indicum tuorum duorum maxime laudandus ille est, qui in rectam te duxit viam; tum appropinquavit et declamavit:

Ego sum, quem novisti, o Haret! confabulator regum, jocose colloquens;

Gaudii creans, quantum non creant chordae; nunc frater austeritatis, nunc ludi.

Fata post discessum a te me non mutarunt, nec decorticavit lignum meum negotium affligens,

Nec dentem meum fregit infortunium percutiens, sed unguis meus in omni praeda figitur;

Et in omni pascuo lupus meus grassatur, quasi ego mortalium essem heres, Eorum et Sem et Hâm et Iaphet.

Perrexit Haret Hammamita. Dixi, per Deum! tu es Abu Seid, servistique Deo, ut non servit Amru filius Obaidi[2]. Ibi laetitia affectus, qua solet affici liberalis, quando ad eum divertitur, regessit: Audi fili patrui!

Veritatem dicendi tibi incumbit officium, etiamsi veritas te ureret igne inferni;

E stude, ut Deo placeas, nam mortalium est maxime falsus, qui ad iram provocat Dominum, dum propensum sibi facit servum.

Tum valedixit amicis suis, abiitque trahens manicas. Nos vero postea eum quaerebamus Rajae, nuntiumque de eo petebamus a voluminibus complicationis (epistolis); sed nostrum nemo rescivit, ubi ille subsisteret, potuitve dicere, quae eum abstulerint locustae.

XXII

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings