← Table of contents
Haririus latinus

Virgo et mulier.

C. R. S. (Carl Rudolph Samuel) Peiper translation

Narravit Haret Hammamita. Huc illuc agitans peregrinatio, molestiis gravis profectio, pertulit me in regionem, qua timet viae quoque gnarus, errat acerrimus, et pressus tristitiâ consilii expertis, destituti, vidi, a quo mihi metueram. Confirmabam tamen cor meum territum, propellebam camelum emaciatum, defatigatum; proficiscebar, ut qui fortunam suam duabus credidit sagittis aleatoriis, dediditque se fato; nec cessabam, modo struthionis celeritate, modo cursu vacillante provehi, et conficere milliare de milliari; donec sol prope aberat ab occasu, lux velabatur. Diffundens tandem sese tenebrarum caligo, irruens exercitus Chamiticus, terrorem injecit, ut nescirem, meliusne esset, syrma recipere et loco inhaerere, an nocte uti et absque ullo indice porro tendere. Dum autem volvebam propositum, debutyrabam prudentiam, apparuit mihi species cameli, montis protectione utentis. Sperans itaque, sedem ibi esse quietem captantis, eo tetendi Et ecce! opinionem repperi vaticinium, jumentum illud camelam velocitate referentem onagrum; quiescens autem ille, involutus amiculo, oculos tingebat linimento somni. Consedi ergo ad caput ejus, donec expergisceretur. Cum autem radiarent ambae illius lampades, et eum, qui obruerat, animadverteret, fugit, ut fugere solet suspicans, ac interrogavit: fraterne est iste, an lupus? Respondi: neutiquam; sed nocte errans, qui viam amisit; lucem da mihi! scintillas tibi ex igniario eliciam. Dixit: abeat cura tua! saepe est frater, quem non tua peperit mater. Hic, timore me deserente, somnus se insinuavit oculorum meorum angulis. Sed ille inquit: lucem referente aurora laudantur itinera nocturna; nonne idem censes? Reposui:, equidem tibi soleâ tuâ sum obedientior, et alimento tuo convenientior. Ibi ille, profitens mei amorem, gratulatus est societatem. Tum proficiscebamur festinantes, vehebamur tenebris nocturnis, nec cessabamus itineris molestiis fatigari, et rebellare somno, donec nox attigerat extremum, et aurora extollebat vexillum. Iam cum revelatus esset collustrans, nec de stellis alia superesset quam lucifer, consideravi socium itineris, confabulatorem noctis; et ecce! erat Abu Seid, desiderium quaerentis, signum recta via incedere conantis. Postquam autem nos impertiveramus salute amicorum, sibi occurrentium post absentiam, revelavimus secreta, expectoravimus historias, dum jumentum meum lassitudine ingemebat, illius vehiculum se movebat more pulli struthiocameli. Cujus corporis constitutio et longa patientia eo me adduxit admirationis, ut naturae ejus gemmam[1] attentius considerarem, et sciscitarer, unde selegisset? Respondit: quod hanc adtinet camelam, narranda est de ea historia dulcissima gustatu, jucundissima prosecutu; quam si audire volueris, jumentum fac procumbat; si non, aurem nega! Camelum ergo meum procumbere sinens, auditum meum scopum constitui ei, quod esset narraturus. Dixit igitur: Scias, me eam emisse Hadhramuti prostantem, et pericula mortem minantia subiisse, ut acquirerem, nec cessavisse secare terras, ungulisque ejus conculcare lapides, donec eam reperirem itineribus assuetam, promptum apparatum fugienti. Hinc lassitudine non tangitur, nullâ durae carnis camelâ certamine superatur, ignorat unguentum vulneribus illinendum, reservatur auxilium in rebus secundis et adversis, loco amici laetantis mihi habetur. Accidit autem, ut ante aliquod tempus fugeret, nec mihi sine ea esset quies; sed tristitiam conciperem, exitio imminerem, omnem aerumnam, quae antea obruerat, obliviscerer. Triduum quidem non poteram incedere, nec somnum gustare, nisi parum. Tum operam dabam sectandis viis, lustrandis pascuis et decumbendi locis. Nullum vero percipiebam ejus odorem, nec desperatione opprimebar quietem creante; nam quoties recordabar ejus incessum et cursum cum avium volatu certantem, mentis fere impotem faciebat memoria, stuporem injiciebat cogitatio. Cum autem essem inter gentis cujusdam tabernacula, audivi personam e longinquo clamantem voce stricta[2]: quis amisit jumentum Hadhramiticum, subactum, cujus est pellis stigmate signata, scabiosum dissectum, frenum contortum, tergum quasi post fracturam sanatum; ornans euntes[3], juvans quacunque surgente hora, secans longinqua spatia, semper loco dissito admovens; quae nec obruitur lassitudine, nec afficitur ungulae dolore, nec opus habet fuste, nec rebellat cum rebellantibus? Clamor iste, dixit Abu Seid, me adtraxit, spem faciens recuperandi amissi; et cum ad (virum) properassem et salutassem, trade, inqui, jumentum, et accipe donum! Respondit: et quale tibi, cui Deus condonet, erat jumentum? Dixi: camela, cujus corpus erat monti simile, tuber fornici, lac implebat mulctram; viginti aureorum ei statuebatur pretium, cum versarer Iabrini; sed minus justo reputabam, statuentemque errare sciebam. Perrexit. Hac descriptione mea audita, se avertit dicens: tu non es possessor a me inventae! Ibi veste ejus jugulari prehensa, mendacii eum arguere instabam, et in eo eram, ut amiculum lacerarem. Ille vero asseverabat: o tu! jumentum meum non est a te quaesitum, abstine a vehementia linguae et convitiis; si non, duc me ad hujus gentis judicem, ab errore liberum, qui, si tibi eam deberi censuerit, accipias, sin a te removerit, ne loquaris! Non aliud itaque videbam infortunii mei remedium, quodque (os) in gula haerens deorsum moveret, quam tendere ad judicem, etiamsi pugno percuteret. Ivimus ergo ad senem firmae auctoritatis, pulchra redimitum cidari, qui animo solebat esse tranquillo[4], nec injustus. Hic, properanter injuriam querens, monstravi dolorem meum, dum socius tacebat, ne os quidem motitans; donec, cum evacuassem pharetram, et historiam meam narrando sategissem, calceum gravis ponderis, instructum soleâ calcandae viae asperae aptâ, produxit et inquit: hic est, quem proclamans descripsi; pro quo si viginti oblatos dixerit — ecce ipse videt! — praetendit falsa et per Deum! mendacio polluitur egregio, nisi occiput obtendat, ut in hoc appareat verborum testimonium. Excepit judex: Deus misereat! versatoque calceo et spectato intra et extra, dixit: quod hunc adtinet calceum, meus est; jumentum autem tuum in stabulo est meo; surge ergo, ut recipias camelam tuam et benefac pro facultate! Assiliens igitur dixi:

Iuro per domum antiquam et circumeuntes in septo sacro hospites,

Te dignissimum esse, ad quem arbitrium deferatur, optimum judicem, qui inter Arabes dirimat!

Vive in pace et mane, quamdiu manebunt struthiones[5] et greges!

Respondit absque sollicita meditatione et infixa cogitatione:

Pro gratiis tuis, o patruelis, bene tibi sit! ego, mea sententia, gratias non mereor.

Pessimus est mortalium, qui, constitutus judex, injuriam exercet aut, rogatus ut pascat, non abstinet a vetito;

Tales et canis aequali sunt pretio!

Tum me praesente misit, qui camelam traderet, benefactum nec exprobravit. Ego vero discessi tractans alacritatis syrma et exclamans, o miraculum! Perrexit Haret Hammamita. Hic equidem inqui: delectasti et, dexterrime, quae habebas, exposuisti. Per Deum! quaeso, invenisti, qui facundia sua magis, quam tu incantet, dictionesve pulchriores conflet? Respondit: per Deum! audi et laetare! Cum Tahamam proficiscerer, constitui ducere conjugem, ut mihi esset adjutrix. Sponsâ vero jam electâ, negotio tantum non confecto, in cogitationes immersus sum, uti propter suspicionem circumspiciens, contemplansve, quo cadat sagitta, ut pernoctarem clam colloquens corde cruciato, donec visum est, aurorâ ortâ egredi et consulere, quem primum essem visurus. Postquam itaque (tentorii) noctis funes dissoluti erant et stellae caudas[6] verterant, surrexi, ut quaesiturus; luce matutina prodii, ut auguraturus. Occurit mihi autem adolescens, vultu, qui pro eo intercederet; et, ex adspectu ejus pulchro indicium capiens bonum, consilium ab eo petivi de ineundo matrimonio. Dixit: quaerisne mediae aetatis mulierem, an, cujus molestias feras, virginem? Respondi: elige quam vis; jam tibi dedi ansas! Resumsit: meum negotium est disserere; tuum, eligere. Audi ergo, tu, quem vita mea redimam, sepultis hostibus! Quod virginem adtinet, margarita est recondita thesauro, ovum custoditum, dactylus praecox, primus uvae succus asservatus, pratum illaesum, torques pretiosa, nobilis, quam non maculavit tangens, non induit induens, non tractavit ludens, non detrivit coiens; facie est prudente, oculo demisso, linguâ blaesâ, corde puro, figura libenter colludens, amica jocans, gasala eroticos amans sermones, pulchritudo perfecta; cingulum purum, recens; thori socia juventutem inducens, non senectutem. Quod vero adtinet mulierem, jumentum est subactum, jentaculum promptum, res facile consequenda, nubes iterum iterumque rigans, conjux amans, amica accedens, opifex solers, consiliatrix versuta. Tum equiti certa est, priusquam petat; procanti nodus solutu facilis; sedes imbecilli; opportuna necessitate presso; natura vero ejus est lenis, tricae facile extricandae, animi intentio manifesta, opera ornans. Iuro, me utriusque adtributa vere descripsisse, revelasse vaccas ambas! Quam igitur deperit cor tuum, cui inhiat caro tua? Dixit Abu Seid. Cognovi eum esse regionem lapidosam, qua sibi cavent, qui jactando lapides contendunt (cameli), quaque humeris et collis eorum sanguis elicitur. Attamen reposui: equidem audivi, virgines vehementius amare, minus decipere. Resumsit: per vitam meam! hoc dicitur; sed quot sermones fuerunt detrimento! Vae tibi! nonne illa[7] est pullus equinus frenum respuens, jumentum tardi obsequii, igniarium difficile tusu, arx molestiam creans expugnanti? Praeterea, alimento opus habet multo, auxilio est exiguo, conversatione sterili, procaciâ gravia imperante, manu inerte, irâ surdâ[8], indole durâ, nocte nocturnâ[9]; exercentem fatigat, intellectum habet velatum, diu vilipendit ad eam descendentem, exacerbat amatorios sermones caedentem, furore implet jocantem, humiliat admissarium expertum; eademque consuevit dicere, „ego induam et sedebo; tu quaere, quam dimittas et vincias!“ Resumsi: quid igitur de muliere tibi videtur, o pater boni? Respondit: vae tibi! num cibi reliquias desideras, restantem loco adaquationis aquam, (supellectile) habitum promiscui usus, vas tritum, gustatricem extrema depascentem, evagatricem ingeniosam, impudenter dominantem, condum succensentem, cujus sermo est: „fui et facta sum; quoties injuste tractabar, defendebar; multum interest inter hodie et heri; et, quid est luna comparata soli!“ Quod si eadem desiderio tenetur conjugis, quem ante habebat, aut nupsit adulto jam filio, virosve oculis sectatur impudica, jugum est pediculosum, vulnus non coalescens. Dixi itaque: visne monachus fiam, istâque viâ incedam? Ibi me increpuit, ut magister solet discipulum caespitantem; tum adjecit: vae tibi! monachos imitari vis, postquam clara apparuit veritas? Phui tibi et consilii tui infirmitati! Pereant tu et illi! Talisne videri vis, qui non audiverit, Islamismum ignorare vitam monachicam, aut cui non relatum fuerit de nuptiis prophetae, cui pax sit!? Dein, num nescis, bonam conjugem augere rem familiarem, audientem esse voci tuae, visum tuum demittere[10], famam tibi bonam efficere, nec non inservire oculis tuis refrigerandis, bono odore delectando naso tuo, laetando cordi, potuique tibi praebendo hodie et cras? Cur discedis a sancitâ exemplo Apostolorum viâ, familiam alentium gaudio, pudicorum lege, facultatum et liberorum comparatione? Iam me male habet, quod ex ore tuo audivi. Tum se avertit ut iratus, prosiluit ut locusta. Dixi: Deus te trucidet! abire vis superbiens, meque relinquere stupentem? Respondit: credo, te tantum praetendere stuporem, ut masturbes et supersedeas solvenda dote. Dixi: Deus suspicionem tuam exsecretur, nec validum esse velit cornu tuum[11]! tum ab eo discessi ut pudefactus, et abstinui a consulendis adolescentibus. Perrexit Haret Hammamita. Per illum, qui silvas creavit, juro, inqui, hanc disputationem a te inventam, ad te esse reducendam. Ibi, in immodicum effusus risum, laetatus est, modo lacerari famam non curantis; tum adjecit: linge mel, nec quaere! Cum vero multa verba facerem laudando eruditionem, et ejus possessorem praeferrem locupleti, ille me adspiciebat ut non intelligens, oculosque demittebat, ut non advertens; modum tamen excedenti dixit: tace, me auditurus, ut sapias!

Dicunt, pulchritudinem et ornatum viri consistere eruditione firmâ.

Sed ornat tantum opibus abundantes, et quorum dominii mons est altus;

Pauperi doctrinâ melius est crustulum panis et bamma.

Quid pulchritudinis est, si dicitur: eruditus, qui pueros instruit, aut, qui describit?

Adjecit: certe tibi apparebit linguae meae veracitas et demonstratio ejus, quod contendi. Profecti itaque sumus, non remittentes festinationem, nec quiescentes a fatigatione, donec iter nos adduxit ad pagum, a quo omne exsulabat bonum. Hunc intravimus pabuli quaerendi causa; nam utrique nostrum pera vacua erat commeatu. Nondum autem perveneramus ad deversorium et designatum camelis decumbendi locum, cum obviam haberemus juvenem, nondum maturi judicii annos assecutum, cujus in brachio erat herbarum manipulus. Abu Seid eum, postquam salutaverat salute Muslemi, rogavit, ut staret respondendi causa. Regessit: ecquid quaeris tu, cui Deus sit propitius? Dixit: dactyline recentes hic venduntur materia foci[12]? Respondit: non, per Deum! Denuo interrogavit: an dactyli immaturi venduntur venustis puellis[13]? Respondit: nequaquam, per Deum! Porro interrogavit: an dactyli perfecti fuscis hastis[14]? Respondit: Deus avertat! Perrexit: an pulmentum[15] baculo? Reposuit: tace, Deus tibi condonet! Addidit: an panis frustula margaritis[16]? Regessit: quo aberras! Deus te dirigat! Nec non: an farina subtili significatione? Resecutus est: mitte hoc tu, quem Deus emendet! Dulcis autem videbatur Abu Seido quaestionum et responsorum, per vices redeuntium, certantisque mensionis ex hoc sacco ludus. Sed advertit juvenis, metam esse longinquam, senem diabolum, ideo dixit: sufficiat o senex! cognovi artem tuam, et jam inclaruit mihi, quis tu. Accipe igitur responsum in summa[17], eoque contentus es nuntio! Hoc quidem loco emitur: carmen, non grano hordei; prosa, non particulis panis de mensa deciduis; historia, non ungularum segmentis; tractatus, non sordibus, quae abluuntur; Locmani sapientia, non bucca; pugnarum descriptio, non frustulo carnis. Nam hujus generationis nemo rigat, quando ei conflatus est panegyricus; nemo reficit, quando ei cantati sunt hexametri; nemo humectat, quando narratione delectatur; nemo, ne princeps quidem, commeatu instruit. Eruditus apud eos similis habetur campo sterili; campo autem, qui non compluitur, non est pretium, nec ad eum accedit pecus. Sic se habet eruditio; si non juvatur opibus, eam acquirendi studium parit molestiam; quaestus est, quod in ignem conjicitur. Tum festinanter cucurrit abiitque canens. Hic me compellavit Abu Seid: dubitasne adhuc, eruditionem jam perire, ejus adjutores terga vertere? Ego vero eum rectum vidisse affirmavi, necessitate ad deditionem coactus. Quo facto inquit: nunc desine digladiari; vada potius sermone de scutellis, gnarus, rhythmos non pellere famem! Quid vero agendum, ut extremum vitae spiritum retineamus, extinguamusque incendium? Dixi! tu jube; tua frenum est in manu! Equidem, respondit, censeo, pignori ut des gladium, quo saties ventrem (tuum) et hospitis; hunc ergo mihi da, ut tibi referam, quod manducemus. Fidum itaque habens, cinxi eum gladio oppignerando. Ille vero, haud mora conscensa camela, veritatem reliquit et amicitiam. Diu exspectabam; tum surrexi, ut vestigia sequerer; sed illi similis, qui mulgere omisit aestate, obvium habui nec amicum, nec gladium.

↑ Libera.

XXXXIV

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings