← Table of contents
Haririus latinus

Haramiticus[1].

C. R. S. (Carl Rudolph Samuel) Peiper translation

Haramiticus[1].

Narravit Haret Hammamita, se ab Abu Seido Sarugensi accepisse, quae sequuntur. Ex quo clitellis instruxi camelam et profectus sum a conjuge et plantatione, non desinebam cupere videre Bazram, ut injuria pressus desiderat vindictam; ea propter, quae domini scientiae, possessores relationum, narrant de egregiis ejus circis et doctis, praestantibus ejus martyriis et martyribus[2]; rogabamque Deum O. M., ut terram ejus calcare mihi concederet, quo adspectu ejus prosperarer, incedere daret viis ejus, quo sectarer vicos. Cum autem bona fortuna illic me deposuisset, liberamque permisisset spectationem, vidi, quod oculos frigore compleret et omnem solitarium de relicta consolaretur patria. Ita me aliquando, egressum sub finem noctis, pallescente tinctura tenebrarum, diem indicante patre monitionum[3], ut spatiarer in ejus tractibus, satisfacerem cupidini vagandi in ejus medio, incessus vias ejus secans, effusus per ejus plateas cursus, adduxit ad circum, nota sanctitatis insignitum, dictum a filiis Harami, ubi erant templa frequentata, lacus visitati, aedificia firma, habitacula placentia, proprietates insignes, excellentia quam plurima:

In quo vidisses, quodcunque voluisses de divinis et mundanis; vicinos diversissimis intentos studiis;

Captos amore versuum sacrorum, fascinatos distichis poetarum,

Versatos in exponendis significatibus, imminentes liberandis vinctis.

Quot hic lectores et hospites oculos laedebant et patinas!

Quot hic doctrinae fontes et invitantes ad convivia, dulcia fructibus!

Quot hic recessus, quibus non cessabant cantare cantrices et cantores!

A Deo petentem hic potuisses petere, verum etiam, si praetulisses, accedere cadis;

Licuisset te socium praebere patribus sapientibus et pateris, dato freno.

Perrexit. Dum autem excutiebam ejus strata, spectabam splendorem, ad occasum declinante dorcade[4], accedente vespera, en! vidi templum celebratum elegantia sua, florens frequentia, cujus coetus de litteris agebat permutari solitis, et hippodromo currebat disputationis. Ad hos accessi, pluviam petiturus, non lucem ex eorum grammatica. Nec tantum praeterierat temporis, quantum moratur ignem petens, festinans, cum extollerentur voces ad preces adhortantes, prodiret verendus orator, vaginae committerentur acies sermonis, considendi solverentur nexus ad orandum[5], distineremurque precatione a comparando victu, adoratione ab expetenda pluvia. Postquam autem legi satisfactum et conventus missus erat, prodiit ex multitudine vir, dulci eloquentia, conjungens cum formae pulchritudine linguae agilitatem et facundiam Hasani Bazrensis, et inquit: o tutantes vicini, quos praetuli arboris meae ramis, quorum tractum elegi refugii mei domum, quos habeo loco ventriculi et perae, comparavique mihi adjutores praesenti et absenti! num esse ignoratis vestitum veritatis vestem splendidissimam; ignominiam hujus mundi leviorem ignominia futuri; religionem, sincerum dare consilium; alios rectâ viâ ducere, indicium verae fidei; consulti officium, praebere se fidum; consilium petentem dignum, cui sincerum detur responsum; fratrem, qui reprehendat, non, qui excuset; amicum, qui veritatem dicat, non, qui fidem adhibeat? Responderunt praesentes: o amice dilecte, frater amate! quod est aenigmatici tui sermonis secretum; quae orationis tuae brevis interpretatio; quid expetis? ut perficiamus, etiamsi sit difficile. Per eum, qui tuam nobis dedit amicitiam, medullamque tuorum nos statuit amicorum! non recusabimus bonum consilium, nec cohibebimus a te tutelam. Resumsit: bona vobis contingant praemia, liberi sitis a noxa! Nam ex iis vos estis, qui non miserum linquunt considentem, non produnt intricata, non frustrant spem, quibusque nihil involuti manet complicatum. Ideoque vobis revelabo, quod infixum est pectori meo, et consultabo de eo, quod ferre diutius nequeo. Sciatis! Cum igniarium ignem non emitteret et averteret se fortuna, sincerum Deo dedi promissum, iniique cum eo foedus, me non emere velle vinum, nec affixum esse potoribus, nec sorbere Kohwam[6], nec induere ebrietatem. Insusurravit tamen anima seducens et cupido humilians, ut conversarer cum heroibus in potando, ingurgitarem sextarios, deponerem gravitatem, sugerem turbans, pro jumento haberem rufum, poenitentiae obliviscerer ut mortuus. Neque vero satis habebam, hac ratione obsequi patri amaritudinis; sed vino adhaerebam die etiam veneris, pernoctabamque rubicundo stratus nocte candida[7]. Nunc autem en! me manifestantem tristitiam ob rejectam religionem; superante ductum poenitentia ob assiduitatem in bibendo vino; vehementi timore plenum ob ruptum foedus; confitentem excessum in potando uvarum succo primo. Dicite mihi igitur, o homines! scitisne piaculum, quod peccatum meum amoveat, et Dominum mihi meum reconciliet? Dixit Abu Seid. Cum magici sermonis ejus nodus solutus esset, sibique satis fecisset conquerendo infortunium suum, anima mihi mea insusurravit: o Abu Seid! haec est opportunitas venandi, stringe manicam a manu et viribus. Surrexi itaque ab anaclinterio ut audax, a scamno[8] properavi ut sagitta, et dixi:

O pulchre, gloria superans et potestate,

Quaerens directionem, ut salvus sis in posterum!

Ego habeo remedium ejus, quod te facit insomnem;

Audi mirum, quod me reliquit stupentem!

Ex habitatoribus Sarugi sum, piis, probis,

Et habebam divitias, potestatemque, cui obediretur.

Mansio mea erat sueta hospitibus statio, copia mea prostabat eorum arbitrio;

Laudes emebam donis, honorem custodiebam largitione;

Nil curabam pretiosissimum perire munificentiâ et liberalitate;

Accendebam ignem in collibus, cum liberalitatis coronide carens exstingueret;

Sperantes me existimabant praesidium, et ad quem contenderent.

Nunquam spectavit fulgur meum sitiens, et abiit conquerens sitim;

Nunquam tudit ignem petens igniarium meum, invenitque recusans.

Quamdiu fortuna juvit, ipse juvi.

Sed Deus constituerat mutare, cui me assuefecerat.

Graeci irruebant in terram nostram exorto odio;

Communis juris fecerunt gynaeceum viri, quem invenirent destitutum,

Corripueruntque omnia, quae occulta erant et manifesta.

Hinc in terris vagor expulsus, fugatus,

Rogans homines, postquam ab iis sum rogatus,

Apparetque in me egestas, quam devoveo.

Infortunium autem, quo laetitiae meae nexus solutus est,

Captivam fecit filiam meam, quam abduxerunt, ut redimatur.

Attende igitur calamitati meae et ad juvandum me extende manum,

Et defende me a tempore, nam injuste agit et hostiliter,

Et opem fer ad liberandam filiam meam ab hostibus!

Hôc enim delebuntur peccata ejus, qui rebellis fuit;

Hôc accipietur poenitentia ejus, qui se continebit;

Hoc erit piaculum ei, qui declinavit, postquam directus erat,

Certe autem, dum hoc declamabam carmen, vicem explevi in rectam viam ducentis.

Accipe igitur consilium dirigens, gratus directori,

Largireque nunc, quod in promptu est, ut lauderis!

Dixit Abu Seid. Sermone hoc redundante finito, rogatus ille, qui verbis meis fidem habebat, liberalitatis studio adductus ad me consolandum, amore excitatus ad subeundum officium miseriae meae levandae, e vestigio dedit munus, quamquam non magnum, et adspersit largis promissis. Ego vero in nidum meum reversus sum, laetus ob doli successum; fictio enim fraudis comparaverat panis fragmenta bene delabentia; texto carmine contigerat, quod lamberem, pulmentum. Dixit Haret Hammamita. Laus sit illi, inquii, qui inauditam tibi dedit artem! sed modum excedit tua fraus. Ibi in immensum risum effusus est, tum declamavit non balbutiens:

Vive dolo! nam tempore vivis, cujus filii similes sunt leonibus Bischae[9]!

Quare rota lanceam fraudis, ut rotare possis molam victus;

Venare aquilas; si venari nequis, acquiesce plumis;

Dactylos decerpe; si te fugiunt, animae, fac, placeat gramen;

Et seda in corde, quando fortuna recedit, cogitationes dementantes;

Certatim enim ingruentes varii casus indicant, omnem conversioni expositam esse vitam!

↑ Gallo.

↑ Sole.

IXL

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings