← Table of contents
Haririus latinus

Malatiensis.

C. R. S. (Carl Rudolph Samuel) Peiper translation

Narravit Haret Hammamita. Procumbere feci Malatiae[1] camelam itineris, et pera mea plena erat aureis. Ex quo autem illuc deverteram, assumseram consuetudinem adaquandi ad aquas laetitiae et venandi divulgatas per regionem fabulas, nec me fugiebat quod gratum auditu esset aut visu, nec vacuus erat a me locus lusus aut gaudii; donec, cum non superesset negotium in ea (urbe), nec desiderium ultra in ea commorandi, serio erogavi pecuniam, ut emerem ad iter necessaria. Cum praeparationem perfecissem, et discessus esset in promptu aut prope, vidi novem viros, qui emto vino ascenderant collem; lenitas eorum erat compes oculorum, delectatio erat dulcedo verborum. Accessi ergo ad eos, cupidus conversationis, non vini, et appetens congressus, non poculi; et cum illis insertus essem decimus, additusque socius, inveni eos filios diversarum matrum[2], desertorum ejectamenta, nisi quod cognatio urbanitatis eos conjunxerat ut generis cognatio, paremque inter eos fecerat dignitatis gradum, ut splenderent instar stellarum astri geminorum, aut camelae[3], cujus omnes proportionales sunt partes. Et laetitiam mihi creabat accessisse ad eos, et commovebar ad laudandam constellationem, quae me adduxerat, incepique meas sagittas cum ipsorum versare, sanitatem petens ex odore (ingenii) eorum[4], non vini. Usque dum colloquii ambagibus eo pervenimus, ut aenigmata proponeremus mutatoria, ut si, intendens ut respondeatur Karamata, honores, interroges, quid est simile Naumu fata, somnus praeteriit? Et exorsi sumus retegere Soham[5] et lunam, et decerpere spinas et fructus. Dum vero explicabamus (vestes) novas et tritas, protrahebamusque pingue et macrum, venit ad nos senex, cujus jam abierat forma et color, residua erat scientia et experientia, et simulavit se spectatorem et auditorem, qui colligeret, quod nos spargeremus; excussis vero crumenis nostris et manifesta desperatione, cum videret fontes defecisse, et nihil producere superne haurientem, et in fundo putei versantem, colligens syrma et occiput nobis advertens, dixit: non omne nigrum est dactylus, nec omne rubicundum est vinum. Et adhaesimus ei ut lacerta ramis, prohibuimusque cingentes a tractu, in quem tendebat, regerentes: medicamentum scissi est, ut consuatur, si non — vindictam! vindictam! nec in animum inducas tuum, conviciis vulnerare et amplam facere rupturam, tum abire. Flexit ergo habenam rediens, tum loco suo decubuit firmiter et dixit. Quod si me excitatis disputatione, judicabo ut judicavit Salomo de sato[6]. Sciatis velim, praediti ingenio liberali et vino aureo: si proponuntur aenigmata verbalia, ut examinentur ingenia et eliciantur abstrusa, recondita, horum lex est, ut sint vocabula vere similia, significantia, eruditasque continentia elegantias; quod vero excedit hunc ordinem, aequiparandum fructui deciduo, nec inditur canistro; et jam vidi vos non servasse hos fines, nec distinxisse verum a falso. Diximus: veritatem locutus es; admetire ergo nobis de simila tua undasque tuas in nos redundare sinas. Reposuit: faciam, ne dubitent fidem abrogantes, nec cogitent de me quaslibet cogitationes. Tum accedens ad virum prae ceteris spectabilem inquit:

O tu, qui maximo es acumine, in solvendo[7] rem acu tangens[8]!

Quid respondet meae enuntiationi: Gua (Umidda) Bisâd, fami (succurritur) commeatu?

(Solutio: Tawa i.g. Gua, et Mir i. q. Sâd; utrumque conjunctum efficit Tawamir, volumina scriptoria.)

Secundum arridens cecinit:

O tu, qui virtute praecellit, nec maculatur ignominia!

Quid simile dicto. aenigmata proponentis: Sahron (Azabat-hu) Ainon, tergum (quod feriit) malus adspectus?

(Sol. Mata i. q. Sahr, et Ain i. q. Ain; utrumque conjunctum Mataain, qui confodiunt.)

Tum tertium adspexit dicere ordiens:

O tu, cujus ingenii partus similes sunt nummis probatis!

Quid simile, si cui diceres: Zâdafa Gâïset, invenit donum?

(Sol. Alfâ i. g. Zâdafa, Zilet i. q. Gâïset; utrumque conjunctum Alfâzilet, sphaerula media monilis, vel, quod dirimit duos Korani versus.

Tum collum flexit ad quartum inquiens:

O tu, qui elicis absconditum aenigmatum arcanorumque animi conceptuum!

Age, explica mihi, quid simile dicto: Tanawal Alf Dinâr, accipe mille denarios?

(Sol. Hâ i. q. Tanawal, et Dijet i. q. Alf Dinâr; utrumque conjunctum Hadijet, dux, collum.)

Tum obtutum suum defixit in quintum et dixit:

O tu ardens ingenio, frater acuminis conspicui!

Quid respondet dicto: Ahmala Hiljet, missum fecit ornatum? Explica, recta incedens via, et festina.

(Sol. Alrha i. q. Ahmala, et Schijet i. q. Hiljet; utrumque conjunctum Alrhâschijet, tegmentum ephippii, vel, dies judicii.)

Tum conversus ad latus sexti dixit:

O tu, cujus metae adtingendae certantis passus impares sunt debilesque!

Quid simile dicto aenigma proponentis: Ucfuf! Ucfuf! abstine! abstine!?

(Sol. Mah Mah i. q. Ucfuf Ucfuf; utrumque conjunctum Mahmah, desertum longe lateque patens.)

Tum supercilio nictavit septimo dicens:

O tu, cujus clare patet intellectus et eminens est acuminis gradus!

Elucida, qui nunquam diserte explanandi facultate non gaudeas, quid simile dicto:

Alschakik Aflata, frater aufugit?

(Sol. Alach i. q. Alschakik, Târa i. q. Aflata; utrumque conjunctum, Alachtâr, pericula.)

Tum octavum audire jussit, dicens:

O tu, cujus virtutis horti humectatos rore habent flores, nitentes!

Quid simile, si diceres aenigmata proponenti: aenigmatum possessor[9] Ma Achtâra Fidhdhet, non praehabuit argentum?

(Sol. Abâ i. q. Ma Achtâra, et Fidhdhet; utrumque conjunctum Abâriket, quaelibet res albo nigroque distincta, gladii valde splendentes, gutturnia.)

Nonum deinceps acuto obtutu petivit dicens:

O tu, in quem digitos intendunt ob animum ingenuum et excellentem scientiam!

Expedi nobis, quid simile dicto tuo proposita quaestione contendenti: Dus Gamâet, calca turbam?

(Sol. Tâ i. q. Dus, et Fijet i. q. Gamâet; utrumque conj. Tâfijet, quod aquae innatat, uva.)

Perrexit referens. Et cum venisset ad me, concussit humeros meos et dixit:

O tu, qui tenes dictiones implicitas, quibus angis adversarios et confodis!

Facundus es explicator; profer igitur simile dicti: Chalî Uskut, avuncule mi tace!

(Sol. Chali i. Chali, et Zah i. q. Uskut; u. c. Chalizah, sincera amicitia.)

His effatis adjecit. Jam ego sitim vestram restinxi, vosque pavi[10]. Si vero vultis, altera vice vobis potum praebebo. Dixit; et cepit nos vehementia sitis, ita ut peteremus, denuo nobis bibendum daret. Respondit: ego non sum, qui, se praehabens fratri, sibi soli vindicat, nec ut ille, qui nonnisi in cute pinguedinem habet[11]. Rediens ergo ad primum inquit:

O tu, cujus, cum obscura videtur abstrusa sententia, solvunt subtiles cogitationes!

Si quando aenigmata proponens dicit: Chud Tilk, teneas hanc; quid huic dicto revera simile?

(Sol. Ha i. q. Chud, et Tik i. q. tilk; u. c. Hâtik, teneas hanc.)

Dein conversus collo ad secundum:

O tu, cujus facundia praestantiam declarat!

Quid simile proverbio: Himar Vahsch Suijina, onager ornatus[*]?

(Sol. Ferâ i. q. Himâr Vahsch, et Sina i. q. Suijina; u. c. Ferasin, pl. vocis Firsan, regina in latrunculorum ludo.)

Tum oculi nictu innuit tertio, dicens:

O tu, qui es virtute et ingenio ut Azmaï!

Quid simile esset dicto tuo aenigmatibus certanti: Anfik! Takma! eroga, repelles!?

(Sol. Mun i. q. Anfik, et Takim i. q. Takma; u. c. Muntakim, ulciscens.)

Porro quartum apertis oculis intuens:

O tu, qui, quando difficile carmen obscurum est, tenebras illustrat!

Quid simile dicto: Istanschi Rih Mudamet, odorare vini odorem?

(Sol. Rah i. q. Istanschi Rih, et Râh i. q. Mudamet; u. c. Rahrah, ampla res, ampla bonis vita.)

Tum furtim adspexit[12] quintum et dixit:

O tu, cujus procul abest mens, ut ad sollicite cogitandum lenteque respondendum adigatur, aut ad haesitationem adducatur!

Quid simile dicto: Rhatti Halka, tege perditos!?

(Sol. Zun i. q. Rhatti, et Bur, pl. vocis Bâir, i. q. Halkâ; u. c. Zunbur, palma solitaria, calamitas.)

Nec non conversus ad sextum dixit:

O frater intellectus, in quo tua dubium omne superat perfectio!

Noctu quis pauxillum profectus est, Sâra Billail Muddet, quid huic dicto simile?

(Sol. Sarâ i. q. Sâra, et Hin i. q. Muddet; u. c. Sarahin, plur. vocis Sirhan, idiom. Hudeil. lupus.)

Dein convertit oculos ad septimum, dicens:

O tu, qui ornatus es intellectu, qui suum inter homines stabilivit mercatum!

Tibi est elucidandi facultas; quid ergo simile dicto: Ahbib Farukah, ama pavorem?

(Sol. Mik i. q. Ahbib, et La, pavor, i. q. Faruka; u. c. Miklah, funda.)

Octavum versus se convertit dicens:

O tu, cujus virtus ad cacumen pervenit, omnia superans cacumina!

Quid simile dicto: Aathi Ibrikan Ialuh Brhair Urvet, da splendens gutturnium sine ansa!?

(Sol. Uss i. q. Aathi, et Cub i. q. Ibrik etc., u. c. Uskub, ocrearius, effusa fluensque aqua, etc.)

Jam leviter arrisit nono dicens:

O tu, qui amplecteris optimam scientiam, et elucidandi facultatem nullum relinquentem dubium!

Quid, si aenigmatibus tecum concertanti, prudenti, diceres: Althaur Milki, bos est possessio mea, huic dicto esset simile?

(Sol. Allaá i. q. Thaur, et Li i. q. Milki; u. c. Allâli, uniones.)

Postremo volae contractione apprehendit manicam meam inquiens:

O tu, qui fulgore intellectus tui in dubiis et sideris tui luce excelsus es!

Quid est simile sibilo labii, Zafir Gahfalatin? Explica hoc perfecte explicans!

(Sol. Mokâ i. q. Zafir, et Schafet i. q. Gahfilet; u. c. Mokaschifet, detectio.)

Perrexit referens. Et cum nos exhilaravisset eo, quod audiveramus, et cuperemus expositionem, diximus ei: non sumus ex equis hujus hippodromi, nec manus sunt nobis ad solvendos hos nodos; quod si tu explicaveris, gratum nobis feceris, si vero celaris, moerore affeceris. Hic substitit paullum, binas suas voluntates consulens, sagittasque suas binas versans, usque dum ei placuerat dare, quod petiveramus. Mox ad coetum accessit sic faciens verba. Docebo vos, quod nescivistis nec cogitastis, vos edoctum iri; jam igitur vestris illigate memoriis et exornate his floribus prata vestra! Interpretationem aggressus rubiginem ingeniis nostris detraxit, simulque evacuavit manicas, ita ut intellectus sole clariores evaderent, manicae vero fierent, quasi heri non fuissent habitatae. Cum autem fugam pararet et de mansione ejus quaereretur, suspiria trahens ut liberis orbatus, haec effatus est.

Omnis pagus mihi est patria et ampla in eo mansio;

Nisi quod cor Sarugi amore flagrat, ejusque desiderio teneor.

Haec est terra mea virgo, hic aether, unde flavi[13].

Ejus prati herbosi desiderio, prae omnibus aliis, gemo;

Non suave post hoc mihi suave, nec dulce dulce est.

Perrexit Haret Hammamita. Dixi sociis meis: ille est Abu Seid Sarugensis, cujus dictorum elegantium pars sequior aenigmata sunt; et incepi eis describere pulchritudinem ornatae ejus eloquentiae, quamque obsequentem habeat linguam. Tum me converti et en! jam ille abierat et cum lucro suo evaserat. Mirati ergo sumus de facto ejus, nescii quo terrarum tetenderit, ceciderit.

XXXVII

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings