Ramlensis II.
C. R. S. (Carl Rudolph Samuel) Peiper translation
Narravit Haret Hammamita. Ab expertis edoctus, iter esse miraculorum speculum, non cessavi quodcunque secare desertum, in quemcunque me praecipitare locum periculosum, donec videram omnia delectantia. Ex pulcherrimis autem, quae spectavi, et jucundissimis, quibus gavisus sum, hoc est. Eram apud judicem Ramlensem, virum e tenentibus principatum et potestatem, dum accedebant senex, amiculo vetusto, et pulchra foemina, veste obsoletâ. Senex cum vellet loqui et desiderium exponere, mulier juvenis disserere eum prohibuit, latratu suo ei interdixit; tum, detracta dependente in faciem veli parte, lingua clamosae impudentisque foeminae fata est:
O judex Ramlae, cujus in manu est dactylus et carbo!
Tibi conqueror mariti injustitiam, qui toto semel tantum peregrinatur anno.
Et utinam, post peractum ritum levatumque, jacto lapide, tergum,
Sequeretur sententiam Iosephi[1], de conjungenda cum peregrinatione visitatione!
Ego vero, ex quo me duxit, non inobediens fui ejus imperio.
Iube igitur aut dulcem convictum, aut discessum amarum,
Priusquam exuam pudoris, obediens seni, patri amaritudinis (diabolo)!
Dixit judex: audivisti, cujus illa te rei accusavit, et quae comminans exprobravit; abstine ergo ab eo, quod inquinat, et cave, ne odio sis et confriceris. Ibi procubuit senex in genua, formularum suarum magicarum fontem aperiens et inquiens:
Audi tu, quem fugiat vituperium, sermonem viri, lucidam allaturi excusationem ejus, quod illam turbat!
Non odii causa ab ea me averti, nec amor cordis voto suo satisfecisse putavit;
Sed mutatio fortunae adversa abstulit margaritas et atomos;
Habitaculum est vacuum; uti collum ejus sphaerulis nec vitreis ornatur, nec aureis.
Quamquam ergo antea in amore et rationibus ejus sequebar filios Ursae,
Ex eo inde, quo fortuna recessit, tempore, fugi idolum eburneum, modo abstinentis caventis,
Et ab agro declinavi, non ipsum aversans, sed verens, ne facerem sementem.
Quare, ne reprehende hujus statum, sed ignosce, et vitiosam garrulitatem condona!
Dixit; et exarsa mulier sermone ejus, argumenta ad eum oppugnandum strinxit, inquiens: vae tibi, o fatue, qui nec cibas, nec pugnas! Tum te dicis magis egenum, quam qui liberos possit educare, cum cuique tamen pecudi sit pastus Abiit tibi intellectus, aberravit sagitta, animam stupidam fecisti, conjugem coegisti, de te conqueri! Excepit judex: quod te adtinet, Chansam adeo ad silentium redigeres, si cum ea concertares; ille autem, si vera contendit, et inopiam non falso queritur, sane! ventris cura eum prohibere potuit, quin vacaret amori. Mulier hîc, vultu demisso, oculis spectabat limis, nec reddebat verbum, ut diceremus, pudor eam deprimit aut victoria coercet. Resumsit senex: vae tibi, si offuciis usa es aut texisti tibi cognita! Respondit: tibi vae! num, postquam ad judicem confugimus, restat, quod tegamus, aut mansit secretum obsignatum? Nostrum uterque nihil quam veritatem dixit, reconditique laceravit velum; et o utinam muti evasissemus, nec processissemus ad tribunal! Tum, velo se involvens, flevit ob ignominiam, qua erat affecta. Iudex autem mirans eorum negotium, quod alios quoque ad admirationem adducebat, reprehensâ et accusatâ fortunâ, afferri jussit duo nummorum millia, adjiciens: his contentum reddite utrumque cavum et resistite (Satanae) simultatem excitanti inter conjuges. Gratiis itaque ob pulchram dimissionem actis, abierunt (juncti), ut aqua et vinum (mixta). At, cum essent dimissi, eorumque aufugisset adspectus, judex, eruditionem eorum laudans, interrogavit: quisquamne vestrum eos novit? Regessit apparitorum oculus, fidelium fidelissimus: quod senem adtinet, Sarugensis est, facundiâ notus; quod ad mulierem, pilenti ejus est socia; rixa autem illa erat dolus et rete e retibus fraudis illius. His auditis iratus, judex alta ob fraudem traxit suspiria. Dein deferenti dixit: surge et quaere, pete et venare eos! Surrexit itaque quassans clunes[2]; sed rediit verberans humeros[3]. Dicente itaque judice: monstra nobis, quod effodisti, nec absconde, quod eruisti! respondit: non cessavi sectari vias et penetrare clausa, donec eos assecutus sum in deserto, frenato discessus equo. Studui igitur in eis excitare potationis iterandae desiderium, et promisi, spem non falsum iri. Senex tamen pectore suo ad nihil sperandum inclinante dixit: satius est fugere cum vagina[4]! Illa contra contendebat: nequaquam; laudabilius est redire; tristitiam creat pusillanimitas! Cum autem senex fatuam mulieris sententiam periculosamque videret audaciam, arrepta vestis ejus inferiore parte, elocutus est haecce:
Tene meum consilium; sequere ejus vias; sententiâque summatim propositâ ne postula, ut exsequar singula!
Avola, quando rostro forasti palmae fructus, et relinque eam prorsus, omnino,
Ac cave, ne redeas, etiamsi communi usui eam permisisset custos insipiens!
Nam optimum est furi, non conspici in valle, ubi operatus est.
Adjecit: molestiam tibi imposuisti, dum huic negotio te dicabas; redi ergo, unde venisti; ei vero, qui misit, sis, renunties:
Lente; beneficio cave noxam addas, ne dirimatur laudis et pecuniae conjunctio;
Nec excande ob mendici hyperbolas; nam sermones fictos non primus invenit!
Si vero male te habet fraus mea, cogites, jam ante te deceptum esse magistrum Ascharium[5]!
Dixit judex: Deus eum occidat, quam pulchrae sunt strophae ejus et quam elegantia artificia! Tum quaesituro eos dedit duas vestes magnificas pecuniaeque bursam, ac dixit: proficiscere, ut qui se non convertit, donec videas senem et conjugem juvenem; tum hoc munere riga eorum manus et declara, quam deditus sim eruditis. Dixit relator. Quod aeque esset mirandum nullo in itinere vidi, nec audivi ab ullo vagato peregrinatore simile.
XXXXVI