Savensis.
C. R. S. (Carl Rudolph Samuel) Peiper translation
Commemoravit Haret Hammamita. Cordis mei duritie perspecta, ex quo Savam descenderam, auctoritate saepe repetitae traditionis nisus, illam sanare studebam visitandis sepulcris. Mansione mortuorum, loco cariosorum ossium, versans, vidi coetum prope sepulcrum fossum, et feretro impositum (mortuum), qui sepeliebatur; quos ego adii, cogitando reditum meum (ad Deum), recordandoque, qui praecesserant, cognatos. Mortuo autem sepulto et lamentatione finita, de tumulo despiciebat senex, manu tenens fustem, faciem obvolutus veste sua, alium se simulaturus ob dolum, dixitque: Sic agitote vos, quibus agere adhuc conceditur! Animadvertite, negligentes; accingimini, minus debito facientes; visum acuite considerantes! Quid, quod vos non contristat sepultura aequalium, nec terret infusus humus, nec curatis venturos casus, nec praeparamini ad descensum in sepulcra, nec ploratis cum oculo lacrimante, nec exemplum sumitis de sonante lamentatione; nec exhorrescitis ob amicum, qui desideratur; nec moeretis cum consessu plangentium, qui nectitur? Nonnemo vestrum sequitur feretrum mortui, sed cor est domi; conspicit ut cognatus conditur, sed mens infixa est exigendae haereditati; amatum solum relinquit vermibus, ipse recessum petit, laetatum cantu et cithara. Diu contristamini ob granum facultatibus vestris decerptum; mox obliviscimini extirpatos amicos; vehementer timetis, ne incidat inopia; nauci aestimatis extinctos cognatos. Quin etiam in funeribus ridetis, magis quam soletis per saltationes; jactanterque inceditis post feretra, magis quam die donorum. A virtutum enumeratione, quam instituunt praeficae, avertimini ad praeparanda convivia; ab orbis dentes collidentibus ad delicias epularum. Nil curatis infelicem, nullamque mente volvitis memoriam mortui, quasi vos clientes essetis fati, tempus securitatem vobis promisisset, deque salute vestra confideretis, certi eam, quae omnia destruit gaudia (mortem), pacem vobis esse concessuram. Nequaquam! Falsum est, quod cogitatis. Et repeto, nequaquam! vos id haud dubie experturi estis. Tum cecinit:
Heus tu, qui te prudentem credis! Quousque, frater imaginationis,
Cumulabis crimina et vitia, omniaque committes peccata?
Nonne manifestum tibi est vituperium? Nonne monet te canities,
Cujus in monitis nihil dubii? Nec vero obsurduit auris.
Nonne vocat mors, vocemque suam te audire facit?
Nonne vereris interitum, ut tibi prospicias et cures?
Quamdiu acie oculorum praestricta vagatus es in socordia et incessisti gloriosus in superbia,
Et propensus fuisti in ludum, quasi mors non esset communis?
Et quousque declinabis, tardabisque corrigere
Vitia, omne genus peccata in te contrahentia?
Ad iram provocato domino, non conturbaris;
Conatus vero si frustra fuerit, ureris tristitia.
Micante tibi flavi (auri) signo commoveris;
Sed transeunte feretro simulas moerorem, quem non sentis.
Monenti bona repugnas, difficilem te praebes et avertis;
Obsequeris erranti, mentientique ac calumnianti.
Voluptatibus animae studes, insidiarisque pecuniae,
Immemor tenebrarum sepulcri, eorumque, quae tum sequentur.
Utinam fortuna benigno te oculo adspiceret, quando visus tuus te seducit,
Nec, quando admonitio tristitiam dispellit, moereres!
Sanguinem seres, non lacrimas, quando videbis, nullam summam
Prodesse in atrio conventus, nec patruum, nec avunculum.
Est mihi, quasi te viderem, ut in profundum demitteris et mergeris,
Familiaque te tua tradit angustissimo foramini.
Corpus jacet exporrectum, ut id devorent vermes,
Donec lignum tritum est, putrueruntque ossa.
Tum non refugium, quin prodeas parata via,
Ponte porrecto super ignem tendentibus.
Quot duces jam errarunt, et gloriosi humiliati sunt,
Quotque docti caespitarunt, clamaveruntque, o malum mergens!
Praepara igitur festinanter, inconsiderate, quo dulcescat amarum!
Vita tua prope abest ab interitu, necdum conversus es a peccatis.
Nec confide fortunae leni et laetificanti,
Invenireris alioqui ut deceptus vipera, spuente venenum!
Deprime elationem tuam! mors tibi occurrit;
Iugulo, ossibus, inhaeret, nec cedit, quando impetum molitur.
Cave, ne asperum te praebeas, adjutus fortuna,
Verbumque frena fugax; felicissimus est, qui frenat!
Subleva fratrem moeroris, et fidem habe, si loquitur,
Et corrige malefactum! bene illi, qui correxit!
Pluma eum, cujus plumae defluxerunt, bonis, quae omnibus communis, et quae habes propria;
Nec dole detrimentum, nec avidus collige;
Malos mores odi; manum assuefac liberalitati,
Nihil curans vituperantes, dum eam removes ab avaritia;
Animae para commeatum bonum; evita, quorum in fine est noxa;
Instrue navem itineris et metue abyssum maris!
Haec sunt, amice, quae praecepi, monuique ut, bonus monitor;
Beatus vero vir ille, qui praeceptis meis viam suam dirigit!
His dictis anteriore manicae parte retegens brachium firmiter ligatum, non ligamentis fracturae, sed fraudis, liberalitatem provocatum id extendit, habitu impudentiae, coetumque vulsit, donec, farta erat manica et impleta; tum tumulo descendit, donis acceptis gaudens. Dixit, qui retulit: equidem a tergo traxi limbum vestis ejus; quo facto se convertit haud invitus adspexitque salutans. Et ecce! erat Abu Seid, cum forma sua propria et mendaciis, cum ornatu suo et turpitudine. Proinde ei dixi: quousque o Abu Seid insidiosa nectis orationes artificia, ut capias praedam, nec curas vituperantem? Respondit sine pudore et meditatione:
Intellectum adhibens, mitte vituperium!
Dic mihi, num hodie vides ullum mortalium,
Qui non alea vincat populum,
Quando plena ei est potestas?
Ego vero, apage, inqui, senex inferni, jumentum dedecoris! Nemo tibi similis est gratia manifesta et spurcitie recondita, nisi fimus argento obductus aut latrina calce illita. Sic separavimus nos, ego dextram petens, ille sinistram, ego versus austri flatum tendens, ille septemtrionum.
XII