Halebensis.
C. R. S. (Carl Rudolph Samuel) Peiper translation
Narravit Haret Hammamita. Traxit me Halebum superans ejus desiderium et studium heu! ingens, tempore, quo leve erat tergum meum et celeriter peragebam proposita. Sumto igitur itineris apparatu avis instar ad eam tetendi. Ex quo autem descenderam in ejus pascua, ejus gaudebam vere, non desinebam dies pellere eo, quod amorem sanaret et sitim vehementem restingueret, donec, cordis cupidine decrescente, separationis corvus iterum se extulit, postquam ceciderat, otiosoque animo ac dulci alacritate suadentibus, Emessam petere, ut in hujus valle aestatem transigerem, et populi in tabula ejus lusoria stultitiam[1] cognoscerem, hanc petivi festinatione stellae, quando deruit ad feriendos (malos genios). Cum autem tentorium fixissem in ejus ruderibus, venti ejus sentirem auras, oculus meus conspexit senem, cujus appropinquarat vitae pars tristis, abierat jucunda, et apud eum decem pueros, partim fratres, partim diversa origine ortos. Hunc ut accederem, Emessae eruditos cognoscendi aviditate impulsus, exporrecto fronte acceptus, et salute impertitus pulchriore a me profectâ, juxta consedi, ut eloquentiae fructus gustarem, et observarem stultitiae ejus statum. Ipse vero haud mora virgâ suâ intendit puerum natu maximum et dixit: versus recita punctis destitutos, et cave, differas! Quo audito leonis instar ille in genua procubuit et declamavit absque tardatione:
Para inimicis aciem gladiorum; spem riga, ut rigat liberalis;
Linque ludum et vaccarum silvestrium[2] societatem; camelos cura et fuscas hastas;
Stude consequendo loco, cujus celsae sunt columnae, non induendo voluptatis loricas!
Per Deum, potestas non vino sorbendo, nec laudes acquiruntur pulchris, gravi coxa praeditis, mulieribus!
Euge virum, cujus pectus est spatiosum, et curat, quid juvet probos,
Cujus adaquatio dulcis est petentibus, peculium prostat praedationi, quamdiu postulatur;
Qui non repulsam dat speranti, nec dare differt; nam differre est vitium in nobilibus;
Nec obsequitur cupiditati invitanti; nec volam tegit poculo vini!
Huic potestatem dabit rectitudo pectoris, cupidinis et avidi oculi cohibitio;
Laudemque pariet scientia, coecas non dotari dote sanarum!
Dixit senex: bene fecisti, o lunula, monasterii princeps! Dein sequenti inquit, qui illi erat similis: accede, o ignicule, o luna parvi halonis! Hic autem cum tam prope accessisset, ut manu eum consequi posset, imperavit ille: versus revela sponsas[3], etiamsi non egregios! Calamum itaque secuit et aptavit, tum, tabula in gremium suscepta, scripsit:
Seduxit me et dementavit Taganna, variis pulchritudinem ostentans modis.
In pericardio me laesit gasalae palpebrâ languente, amorem excitante, oculos cogente lacrimari;
Obruit me (ceu armis) duobus ornamentis: veste emaciavit pellucida, flexili incedens corpore.
Credidi autem, fore, ut me seligat et remuneret voce magicâ, sonante; sed spes est frustrata.
Firma ei est in pectore fraus, subornante (homine) male, odia suo satis faciente.
Inde prosiluit, me aversans, et me avertit flentem, multiplici pressum angore.
Cum autem senex spectasset, quod pixerat; considerasset, quod scripserat; inquit: benedicatur tibi dorcadis pulle, ut benedicitur arbori non et nec[4]! Posthaec vocavit: accede o daemon! Et accessit puer similis obscuritatis stellis, aut effigiei eburneae; cui ille imperavit: versus pinge variegatos[5], et cave contra regulam pecces! Sumsit itaque calamum et signavit:
Largire, vestis liberalitatis est ornatus, nec frustra spem hospitium petentis;
Illicitum habe repellere rogantem, sive multifaria postulet, sive levia;
Non crede, tempora parcere facultatibus avari, si utatur tenuiore victu et sordido amictu;
Sed clementem te praebe; nam liberalium oculus ignoscit, et pectus eorum donando aequat interstitium coeli et terrae;
Nec foedus neglige amore juncti, constantis, nec adi nummos adulterinos!
Excepit senex: nunquam luxentur manus tuae, nec hebetes fiant cultri tui! Tum vocavit: o intrepide! o aroma Manschamae[6]! Obedivit juvenis, similis margaritae ab urinatoribus extractae, aut hinnuleo venatoribus petito; cui dixit: scribe versus geminos[7], nec sis ex infaustis! Sumsit igitur calamum bene aptatum et scripsit, non cessans:
Ornata est Seinab gracilitate (corda) secante; sequentem habet vae! turgentem, (corda) frangentem.
Exercitus loco possidet collum, formosum vultum, oculum languentem, tollentem aciem scindentem.
Potestatem en! si gloriosam, eminentem, superbientem, infestantem, genâ findentem.
Discessit et insomnem me facit; distat et insultat; clara in me produnt vestigia animum tristem, amorem non fingentem.
Accedit vero, pro qua caput devoveo, miserens, et in vitam revocat iratum placatum, amantem puellae favore (diutius) non carentem.
Senex ibi considerare coepit, quae (puer) scripserat, et in eis gyrare oculum; cumque ei placeret scriptura, ac memoriam inveniret non falsam, exclamavit: nunquam luxentur decem tui, nec pessumdetur fama tua! Quo dicto vocavit puerum fascinantem, monstrantem flores hortorum, et inquit ei: duos recita versus, distinctos in utroque fine, sibi similes initio et fine, qui ad silentium redigunt omnem magum, et securi sunt, auctum iri tertio! Respondit vero: audi tu, cujus nec gravis sit auditus, nec imminuatur copia! recitavitque nihil morans, tardansve.
Semitâ vade[8], cujus pulchra sint vestigia, et gratias age, etiamsi tantum acceperis granum Sesami;
Horre vero fraudem, etiamsi facilis sit, nec committe, ut adipiscaris potestatem et honores!
Dixit ei: bene fecisti, o celer, o pater praedae[9]! Tum vocavit: expone o Iasin, voces, quas dubitant nonnulli scribere littera Sin! Protinus surrexit et declamavit voce per nares sonante:
Niks[10] et Rushr[11] Sin habent constanter, sive scribantur sive legantur.
Itidem Sin est in Kasb[12] et Basika[13] et Safch[14], Bachs[15], Aksara[16], Iktabasa[17], Kabasa[18].
Nec non in Karîs[23] et frigore Karis[24]; quod rectum est a me disce, tuaeque ignem pete scientiae!
Dixit ei: pulchre fecisti, o agilis, cupreis crepitaculis praeiens exercitum!
Dein perrexit: prosili fili leonis et expone voces, quas littera Zad[25] scribere, sunt, qui dubitent! Et prosiluit iste, ut leonis catulus excitatus, et
declamavit haud caespitans.
Porro Zazartu[35] Hindam, appropinquavit Christianorum Pazach[36], festum exspectatum,
Et Karaztu[37], vinumque est Kariza, quando linguam pungit. Haec omnia inveniuntur scripta.
Dixit senex: Deus te custodiat mi fili, refrigerasti oculum meum! Posthaec excitavit praeditum corpore peditis in latrunculorum ludo[38], agilitate similem accipitri, et jussit, stare in via et contexere voces, quae nunc Sin nunc Zad habeant. Quo audito surrexit iste, trahens suam vestem, tum clamavit significans manibus:
Si vis per Sin scribere, quae exponam, bene erit; potes vero etiam, si praefers, per Zad.
Dixit: pulchre fecisti, o pumilio, culicis ocule! Dehinc vocavit: o elephanti pulle, pater tarde se moventis! Audiens fuit puer pulchrior, quam ovum in prato, cui dixit: quae est lex scribendi verba, quorum ultima consonans est infirma[49]? Respondit: audi tu, cujus nunquam obmutescat echo, nec de infortunio laetentur hostes, declamavitque, non expetens directionem:
Si quando obscurum tibi est, quae ultima verbi sit consonans, adde Ta alloquentis, nec cessa!
Quod si ante Ta apparuerit Ia, scribendum erit per Ia, si non, scribas per Alif,
Nec credas, verbum trilitterum, quadrilitterum et Hamsatum, in hoc differre!
Laetatus senex de eo, quod protulerat iste, a Deo petiit, ut eum servaret, et animum se pro eo devovere asseveravit. Deinde continuavit: accede strepitus, versute vallium! Et appropinquavit puer, pulchrior igne hospitalitatis in noctu proficiscentium oculis; cui dixit. Dissere de distinguendis litteris Dhad et Sha[50], ut findas jecora adversariorum. Quod audiens hilarem et lubentem se monstravit, tum cecinit voce alta:
O tu, qui quaeris de Dhad et Sha, ne eum seducant enunciationes;
Sufficit scire voces per Sha scribendas; audi ergo modo viri vigilantis!
Sunt: Shamjâ[51], Mashalem[52], Ishlam[53], Shalm[54], Shuba[55] et Luhash[56] Asha[57], Shalim[58], Shabi[59], Scheisham[60], Shill[61], Lasha[62], Schuwash[63], Attashanni[64], Lafsh[65], Nashm[66], Takrish[67], Kaish[68], Shama[69], Lamash[70], Hashi[71], Nashir[72], Shair[73], Gahish[74], Nashirûn[75], Aikash[76], Taschashi[77], Shilf[78], Ashm[79], Shanbub[80], Shachr[81], Schasha[82], Schashash[83], Ashafir[84], Mushaffar[85], Machshur[86], Hafishan[87], Ichfash[88], Hashirat[89], Mashinna[90], Shinna[91], Cashimun[92], Murhthash[93], Vashifat[94], Muvâshib[95], Kisha[96], Intashar[97], Ilshash[98], Vashif[99], Shâlia[100], Ashim[101], Shahir[102], Fash[103], Irhlash[104], Nashif[105], Sharf[106], Shalf[107], Shahir[108], Fashia[109], Vuâsh[110], Et Ukash[111], Shäan[112], Mash[113], Hanshal[114], Karishan[115], Auschash[116], Shirab[117], Shirran[118], Schashf[119], Bahish[120], Gäashri[121], Gavash[122], Sharabin[123], Chanashib[124], Shaijam[125], Arash[126], Schanashi[127], Dalsh[128], Shab[129], Shabshab[130], Unshuvan[131], Gamash[132], Schanashir[133], Taâshel[134], Ishlam[135], Bashar[136], In’âsh[137].
Hae sunt voces, quae scribi debent per Sh, praeter raro occurrentes; has serva, ut vestigia tua sequantur studiosi;
In vocabulis vero, quae inde derives, orthographiam radicis retine, ut in Caish[138] et Câshû[139]!
Dixit senex: pulchre fecisti tu, cujus nunquam rumpatur os, nec bene tractetur injuria afficiens adversarius! Per Deum! recente quamquam gaudes juventute, terram superas condendo[140], et diem extremum colligendo. Ego vero te et socios tuos aqua mea dulci rigavi, ut lanceas aptavi, cervicalis mei lateri admovi, primo liberalitatis meae vino lactavi, donec vos ad celsitudinem promovi, ornavique optimo ornatu, eruditione. Itaque memores mei este; memor ero vestrum; et gratos vos exhibete, non ingratos! Dixit Haret Hammamita. Mirans eloquentiam, quam ostendebat, subactam stultitiâ; prudentiam, quam manifestabat, mixtam stoliditate; non cessabam, eum considerando, oculum modo tollere, modo demittere, quis esset explorare et investigare; sed similis, erat spectanti tenebris aut noctu proficiscenti vasto deserto. Cum autem ille nimis longam censeret scrutationem meam, et cognosceret stuporem, apertis valde oculis intuens risit et dixit: tandem desinat necesse est, qui artem physiognomicam exercet! Hujus sermonis sensu attonitus eram; sed ex labiis ad risum diductis cognovi Abu Seidum; et incepi eum reprehendere, quod, domicilio fixo in valle stupidorum, artem exerceret stultorum. Ibi facies ejus cinere spargi atramentove tingi videbatur; declamavit autem haud mora:
Elegi Emessam et hanc artem, ut bona donarer fortunâ populi stultorum;
Fortuna nulli favet, nisi fatuo, nec opibus conceditur patria, nisi ejus in vallibus;
Fratri prudentiae nihil datur a tempore suo, quam quod asinus habet in areâ.
Adjecit: docere quidem nobilissimum est opus, quaestuosissimum mercimonium, maxime juvans intercessio, et munere hoc fungens imperium tenet ad obedientiam cogens, majestatem late lucentem, gregem obsequentem; dominatur ut Amîr, disponit ut Vasîr, suo arbitrio agit potens, comparandus est regi magno; at brevi tempore hebetatur, stultitia se signat manifesta, evaditque exiguo cum intellectu. Neque vero tibi hoc nuntiat expertus. Dixi: per Deum! tu filius es dierum, vexillum doctorum, magus ludens intellectus, qui sibi subjecit vias sermonis. Posthaec non desinebam assiduus esse in conventiculis ejus, et haurire ex rivi ejus fluctu, donec transierant dies notâ candidâ signati ac, succedentibus casibus pulverulentis, discessi lacrimis fervente oculo.
↑ Carpus.
↑ Torris.
↑ Frigus.
↑ Libra.
↑ Pascha.
↑ Punxi.
↑ Levem.
↑ Farina.
↑ Injuriae
↑ Acies.
↑ Lacerta.
↑ Gasala.
↑ Umbra.
↑ Arsit.
↑ Opinari.
↑ Laudare.
↑ Aestas.
↑ Sitis.
↑ Lingere.
↑ Similis.
↑ Findere.
↑ Ungula.
↑ Os.
↑ Tergum.
↑ Ungues.
↑ Victus.
↑ Caulae.
↑ Iratus.
↑ Instare.
↑ Magnus.
↑ Adjutor.
↑ Mundus.
↑ Colles.
↑ Lapides.
↑ Trudere.
↑ Aestas.
XXXXVII