← Table of contents
Haririus latinus

Taniticus.

C. R. S. (Carl Rudolph Samuel) Peiper translation

Narravit Haret Hammamita. Alacritate juventutis meae morem gessi affectibus amoris[1], nec desii confabulari cum mollibus cervicem, et aures praebere suaviter modulantibus[2]. Tandem vero, adveniente monitore et aufugiente florida aetate, magno latus sum appetitu ad rectam et consideratam vitam, poenituitque me eorum, quae deliqueram contra deum. Incepi igitur malos mores benefactis luere et caespitationes corrigere, antequam excederem e vita; ac transii a matutina visitatione tenellarum foeminarum ad conversationem cum probis, et a conventione cum fidicinis ad frequentandos pietatis studiosos, juravique, me non futurum socium alii, quam recedenti ab errore, cujusque animus solutus[3] rediisset in plicam; quod si inveniebam effrenatum, diuque dormientem, removebam domum meam a domo ejus, fugiebamque a scabie ejus et infamia. Cum autem peregrinatio me projecisset Tanim[4], induxissetque synagogam ejus laetificam, vidi in ea circumdatum hominum circulo conferto, spectatoribusque arcte consertis, declamantem firmo pectore et voce clara: Miser est filius Adami, et quam miser! Nititur in mundo nullo firmo fulcimento, apprehendit sustentacula fallentia, mactaturque amore ejus sine cultro. Occupatus est eâ, ut negligat se; inhiat ei ad miseriam suam; acquirere studet, quo possit gloriari, nec comparat ab ea commeatum mundo futuro. Juro per eum, qui libere dimisit maria, splendere fecit lunam, extulitque dignitatem duorum lapidum! si homo intelligeret, certe non consideret in symposiis, et si reputaret facinora perpetrata, sanguinem fleret; si reminisceretur retributionem, quod omisit[5] assequi studeret, et si perpenderet reditum ad deum, facinoribus malis bona substitueret. O miraculum miraculorum, qui se praecipitem dat in gehennam colligendo aurum, et reponit opes cognatis! Et o transcendens maxime mira mirum, quod te monet tinctura canitiei, et sol tuus nuntiat occasum, necdum permoveris ad poenitentiam et vitiorum emendationem! Tum progressus est ad recitandum, modo in rectam viam ducentium.

Vae illi, quem sua monet canities, et celer est in erroribus juventutis[6],

Caecus currit in cupiditatis ignem, postquam debilitate jam tremere incepit,

Et inequitat ludo, eumque aestimat mollissimum, quod straverit strator;

Non reveretur canitiem, cujus astra prudens non videt sine conturbatione,

Nec se cohibet ab eo, quod interdicit prudentia, nec curat famam[7] laniari!

Ille si moritur, eheu sit procul! si vivit, similis est non viventi.

Nil boni in vita hominis, cujus odor[8] ut mortui, post decem dies effossi.

Euge vero, cujus fama bona pulchre splendet, ut vestis acupicta!

Dic ei, quem peccatum suum vulnerat: periisti o miser, nisi spinam extrahis,

Et sinceram age poenitentiam, extirpaque, quod peccatorum nigrorum infixum est[9];

Conversare cum hominibus bene moratus, benigneque tracta levem mente et constantem;

Pluma alam generosi, si fortuna eum vulsit; ne vivat, qui non plumet!

Auxiliare afflicto injuria et, si non potes adjuvare, fac alios ad adjuvandum exhorteris;

Erige, si quis te advocat, qui cecidit; forsan illo die resurrectionis sustentaberis;

Et cape poculum admonitionis, bibeque, ac liberaliter propina redundans illi, qui sitit!

Dixit; et cum finiisset sermonem ad lacrimas commoventem, recitassetque versus, surrexit juvenis jam robustior nudavitque corpus inquiens: O intellectu praediti, jam audivistis admonitiones recitatas, percepistisque doctrinam ad viam rectam ducentem! Qui eam accipere futurumque tempus sibi prosperare vult, is mihi benefaciendo manifestet studium suum, nec deflectat a me donis suis! Per secreta scientem omnia et condonantem perseverantiam in peccatis! secretum meum est, quod videtis, quamvis vultus meus postulat, ut recondam[10]. Adjuvate me ergo, quibus detur auxilium! Dixit; et senex sermones habuit corda hominum juveni propensa facientes, facilitavitque petiti assecutionem, donec scaturivit fons ejus, nudumque desertum luxuriavit herba. Cum autem impleta esset crumena, abiit, jactanter incedens, laudavitque Tanim. Seni quoque non placuit ultra manere, postquam discesserat juvenis, sustulitque manus ad precationem, tum se convertit ad abitum. Perrexit referens: Et correptus desiderio eum explorandi solvendique ejus arcanum, secutus sum currentem recta via, nec rumpentem velum silentii firmiter consutum. Cum vero, securus ab inopinato irruente, copiam mussitandi consecutus esset, inflexo ad me collo suo, salutansque salute humanitatis, dixit: complacuitne tibi acumen hujus adolescentuli? Respondi: per fidum et tutantem deum! Perrexit: ille est puer Sarugensis senis, instrumentum producendi margaritas e profundo maris[11]. Regessi: juro, te esse arborem fructus et flammam scintillae ejus! Quam conjecturam affirmans sagacitatemque laudans interrogavit: placetne tibi ad domum aliquam properare, ibique una poculum rufi vini bibere? Hic dixi: vae tibi! homines pios esse jubetis et obliviscimini animas vestras? At diduxit os, ut diducere solet ridens, transiitque haud litigans. Tum ei visum ad me redire, meque allocutus est: serva haec a me et occulta:

Pelle moerorem mero vino, tranquillaque pectus, nec excruciare aerumnis!

Te reprehendenti vero ob id, quo abigis curas, dic: sufficiat tibi! pudore suffundor[12].

Tum adjecit: equidem nunc abibo, ubi haurire possim potum matutinum et vespertinum. Quod si societatem inire non vis, sed reprehendis eum, qui boni est animi, tu mihi non es comes, nec tua via mea est. Fac igitur me missum et devita, nec perscrutare de me, nec sciscitare. Hinc se convertit ad fugam, nec respexit. Dixit Haret Hammamita: ego vero flagrabam moerore ad discessum ejus, cupiebamque, ei ne occurrissem.

XXXXII

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings