← Table of contents
Haririus latinus

Maurus.

C. R. S. (Carl Rudolph Samuel) Peiper translation

Narravit Haret Hammamita. Aderam precibus vespertinis in templo quodam Mauritaniae; cumque officio satisfecissem abundanter, a lege praescriptis addidissem spontanea, oculus incidit in societatem hominum, qui in partem seorsam recesserant, sincera se distinguentes amicitia, invicem sibi porrigentes poculum colloquii, percutientesque disputationis igniarium. Equidem cupidus lucrandi verbuli, acquirendaeve doctrinae, ad eos tetendi, ut qui imitaretur Tofailum (ideo celebrem, quod non invitatus accedere solebat) dixique: vuluisne excipere hospitem, qui frui gestit confabulationis fructu, non decerptis modo dactylis, quaeritque elegantias conversationis, non pingue tuber juvenci cameli. Solutis autem considendi vinculis responderunt, salve, salve! Sed non consederam quantum rapidi fulguris durat strictio, aut pavidae avis sorbitio, cum superveniret viator, cujus sub brachio erat pera, salutaretque duobus (solitis) verbis, templumque honoraret duobus genuflectionibus, tum inciperet: o vos praediti intellectu et sincera virtute! num ignoratis, optimum offerimentum esse, levare curas, funemque firmissimum salutis, consolari egentes? Ego vero, per eum, qui me deduxit in tractum vestrum et destinavit, ut a vobis peterem aquam! propulsus e domicilio longinquo sum, missus a liberis emaciatis; estne igitur in coetu vestro, qui nobis sedare velit famis febrem? Responderunt: o tu, quisquis es! post vesperam accedis, necnisi reliquiae supersunt coenae; quibus si contentus es, te non prohibere volumus. Dixit: angustiarum frater iis quoque contentus est, quae a mensis decutiuntur, quatiendove excidunt e reconditoriis. Iussit itaque unusquisque eorum servum suum, ut ei daret, quantum cibi haberet; quo beneficio laetus, gratiis actis, sedebat considerans, quae afferebantur. Nos vero reversi ad venandas elegantias doctrinae, earumque pretiosissimas, ac eliciendam aquam frigidam de fontibus suis, ad ea delati eramus, quae non sunt absurda, si invertuntur, ut si dicas SAKB KAS (effundens poculum)[1], invicemque nos provocaveramus, mentem ad novos incitare partus, cogitationumque ducere nondum praefloratas virgines, ea sub lege, ut incipiens tres margaritas necteret suo filo, post eum vero gradatim crescerent augmenta, et ad dextram sedens quatuor, ad sinistram sedens septem consereret, quamvis fastidiens. Dixit, qui retulit. Et jam conserueramus numerum manus digitorum, et sociaveramus, quot socii fugiebant in specum, cum, magnae afflictioni meae, ad dextram sedens meam dicere festinaret: LM ACHA ML (reprehende fratrem languescentem); exciperetque, qui ejus a dextra erat: KBBR RGA AGR RBBK (ampla tibi sit spes praemiorum domini); diceretque propinquus: MN IRB ASA BR INM (augens beneficium auget famam); continuaretque sequens: SKT KL MN NM LK TKS (tacere jubens calumniantem sapiens eris); vicesque meae venerant, ac incumbebat mihi, septuplum verborum ordinem connectendi officium. Nec desinebat cogitatio mea conflare et frangere, frugiferam se praestare et sterilem, et interea auxilium petere, quamquam non inveniebam adjutorem, donec quiescebat halitus (studium) apparebatque submissio. Hic dixi sociis: si Sarugensis hoc consessu adesset, insanabilem morbum certe sanaret. Responderunt: etiamsi Ajaso hoc imponeres, distineretur desperatione. Incepimusque latius evagari aestimando problematis difficultatem, portamque ejus reputando clausam, dum advena ille, qui nos oppresserat, oculo contemnentis nos adspiciebat, et margaritas conserebat nobis insciis. Et cum vidisset debilitatem nostram retectam, laticisque nostri paucitatem, dixit: o homines! magnus est labor, efficere, ut pariat sterilis, sanitatemve petere ab aegroto, et supra omnem doctorum scientiam. Tum ad me accessit inquiens: equidem vicem tuam sustinebo infortuniumque, quod in te incidit, dispellam, et, si vis spargere (prosa oratione uti), dic, alloquens eum, qui reprehendit avarum cumulatque vituperium: LS BKL MVML ASA LM VMLK BSL (confuge ad eum, a quo suspenduntur spes; qui, quando collegit et possidet, largitur); sin vero praefers nectere, dic ei, quem magni habes:

AS ARMLA ADA ARA VARA ADA ALMR ASA etc. etc.[2]

(Consolare egenum, qui supervenit; sed abstine, quando vir male egit;

Excipe fratrem nobilitatis; remove te a fratre spurcitiei;

Vita latus injuriam inferentis, calumniantis, quando considet;

Defende a te excitatam contentionem, eamque projice, si firma stat;

Tranquillus sis et fortis; fieri potest, ut juvet tempus iniquum!)

Dixit; et cum nos fascinasset versibus suis, et ingemere fecisset non attingendis metis, laudavimus eum, donec se immunem habere petebat, et donavimus, donec sat esse fatebatur; tum succincta veste peraque in dorsum sublata surrexit et cecinit:

O, divinum hominum coetum, quorum linguae adeo sunt veraces,

Qui superant omnes mortales virtutibus memoratu dignis et benemeritis!

Collocutus sum cum eis et inveni, Sachbanum apud eos esse Bakilam[3];

Diversatus sum ad eos mendicans, et repperi liberalitatem fluentem;

Iuravique, si liberales essent pluvia recreans, hi essent imber.

Tum processit spatium duarum hastarum; sed rediit, implorans Dei auxilium contra mortem, dixitque: o decus eorum, quibus sunt majores, et thesaurus eorum, qui privati sunt opibus! tenebrae jam ingruerunt, et viae facies jam velata est; inter me et nidum meum nox est nigerrima et via signis carens; nonne igitur facem dare potestis, qua evitem caespitationem? Dixit; cum vero advenisset quod rogaverat, et torris lux detegeret facies, repperi venationem inter nos exercuisse Abu Seidum nostrum, dixique sociis: hic est, quem retuli ferire, quando loquatur, et quando pluvia ab eo rogetur, non negare. Et extendebant versus eum colla, gyrabantque in eo oculos, rogabantque, ut nocte ista cum eis confabularetur, ea conditione, ut subveniremus paupertati ejus. Sed dixit: gaudium meum est, quod vobis gaudium creat; ipsique laetemini, qui me laetastis; praeterquam quod ego vos adii, dum liberi mei contorquebantur fame rogabantque, ut celeriter redirem; quod si igitur me diutius abesse sentirent, turbaret eos elusa spes, nec mihi vita esset jucunda. Permittite igitur, ut eam, eorumque famem obturem, et descendere faciam, quod suffocat; tum statim ad vos redibo, praeparatus ad nocturnam confabulationem, donec illuxerit aurora. Diximus igitur famulorum uni: sequere eum ad familiam suam, ut celerius revertatur. Ivit ergo cum eo, sub axilla portans ipsius peram, acceleraturus reditum. Moram autem traxit modum excedentem, tum rediit puer solus; quem cum interrogaremus, quid nobis fers nuntii de improbo? regessit: fatigantibus me duxit viis tramitibusque in ramos divisis, donec perveneramus ad domunculam vastatam. Ibi dixit: hic est locus quietis meae nidusque pullorum. Tum petiit ut aperiretur porta, mihi vero eripuit peram dicens: per vitam meam! onere me levasti, meritus es remunerationem; accipe igitur consilium, quod e praestantissimis est consiliis et commodorum hortis, et declamavit:

Quando dactylos habes recentes, ne differ eos comedere in annum proximum;

Quando incidisti in aream, sume de spicis ibi conspicuis;

Sed postquam collegisti, ne morare, donec tenearis reti venatoris;

Nec nimis penetra, quando natas, nam salus est in ripa;

Pete donum praesens, promitte futurum, et vende olim solvendum solvendo statim;

Neque vero nimis diu mane apud socium, nam nemo unquam (majori) fastidio fuit, quam adhaerens!

Adjecit: haec serva in reconditorio tuo et sequere in rebus tuis; festina autem ad socios, Domino custoditus, et cum perveneris, salutem meam perfer, admonitionem recita, et a me acceptam (regulam) trade: vigilias per confabulationes maxima afferre damna, me vero non supersedere corporis mei custodiendi cura, nec contrahere velle ariditatem capiti. Dixit qui retulit. Cum versuum ejus argumentum nobis patefecisset, improbantes versutiam ejus et astum invicem nos reprehendebamus, quod eum dimittentes mendacio nos decipi passi eramus. Tum discessimus austero vultu, manuum percussione affligente.

XVII

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings