← Table of contents
Haririus latinus

Euphraticus.

C. R. S. (Carl Rudolph Samuel) Peiper translation

Narravit Haret Hammamita. Anno quodam tranquillo, cum me contulissem in agros Euphrate rigatos, obviam ibi habui scribas facundiores filiis Furati[1], moribus praeditos dulcioribus aqua Euphratis. Quos accedebam captans puritatem doctrinae, non aurum, saepissime visitabam ob humanitatem, non ob epulas. Atque erant mihi illi hospites, qualis Kakâu filius Schauri[2], perveniebamque apud eos ad (amicitiae) abundantiam post inopiam, ita, ut me sumerent socium mansionis et pastus, et eo loco me haberent, quo coryphe est digitis, filiumque consuetudinis facerent tempore negotiorum et otii, ac secretorum custodem in seriis et jocosis. Accidit aliquando, ut hi, vocati ad visitandos pagorum agros consitos, eligerent de dromadibus alto velo ornatis dromadem perfecte atram, quam credideris congelatam, transeuntem modo nubis, labentem per aquae montes ut serpens, tum me vocarent ad consensum et invitarent ad societatem. Cum autem insideremus in jumento nigro, essemusque in mediis clitellis currentibus in aqua, invenimus senem tectum trita tunica et cidari vetusta, quem adesse omnes detestabantur et, duriter correpto praesentiae auctore, de nave expellere aggressi essent, nisi tranquillitas eis rediisset. Perspiciens itaque, nos umbram suam nimis gravem aestimare, pluviamque suam pro grandine habere; cum ad verba faciendum se convertisset, sed silere jussus esset; deum laudasset, post sternutationem, sed nemo bene ei precatus esset; conticebat considerans, quo res sua devenerit et exspectans auxilium, a Deo promissum ei, qui injuria affectus est; dum nos circumvagabamur viis diversissimis serii et joci. Tandem mentione facta utriusque scribarum officii, et coorta quaestione, utrum pluris habendum sit; dicenteque alio, componere tractatus nobilissimum esse scripturae genus, alio inclinante ad artem calculatoris praeferendam; exarsit disputatio et crevit altercatio, vehemensque evasit clamor, donec non supererat certamini locus, disputationive pascuum. Ibi dixit: o homines! multa verba fecistis, memoravistisque vera et falsa, judicium autem clarum est penes me; nummis meis paratis contenti, neminem post me hac de re interrogate! Sciatis velim: ars tractatus componendi est elatior, ars calculandi utilior; calamus scriptoris est orator, calamus calculatoris lignator (absque delectu converrens); litterae orationum scribuntur, ut legantur; libelli rationarii delentur et teruntur. Tractatuum compositor est Gahina quo ad nuntios (qui certissimos nuntios referre potest), pera secretorum, a consiliis secretis principum, primus compotorum; calamus ejus est lingua regni, eques pugnae, Lokmân sapientiae, interpres cogitationum; porro, laetorum relator, monitor, intercessor et legatus; eoque expugnantur castella, possidentur eminentissima, ad obedientiam adigitur rebellis, appropinquatur remotus; insuper dominus ejus est liber ab investigationibus, securus deceptorum doli, laudatus in conventibus, non coactus ad conficiendos codices rationarios. Cum autem in discrimine exponendo venisset ad hunc articulum, ex hominum oculorum stricturis perspexit, se seminasse amorem et odium, aliique placuisse, alii iram commovisse; calci itaque adjiciens dixit: nisi quod ars calculatoria fundata est veritatis exploratione, ars tractatus componendi superstructa consuendis particulis. Praeterea calamus calculatoris amplectitur, calamus componentis fructus appetit, et inter solutionem tributi ditionibus impositi et lectionem voluminum syngraphorum interest, quod non assequitur computus, nec ulli alii rei intricatae metaphorice designandae inservire potest. Nam solutio implet crumenas, lectio evacuat capita; reditus consignati in codice accepti et expensi ditant videntem, pervolvere folia librorum fatigat videntem. Tum calculatores sunt custodes facultatum, jumenta onerum, relatores veri, legati fidi, indices ad aequitatem praestandam et obtinendam, testes sufficientes in dissensu; et ex his est totum persolvens (quaestor), qui manus est imperatoris, cardo curiae, trutina operum, fidus praepositus praefectorum, ad quem refertur pace et bello, ad quem agitur de reditibus et expensis, a quo pendet noxa et commodum, in cujus manu est frenum largitionis et negationis. Et nisi calamus esset rationarius, periret fructus laborum, duraret fraus ad diem usque judicii, solutus esset ordo regni, iniquitas malitiae impunis, collum justitiae vinctum, gladium contra injustitiae strictum; ne taceam, calamum componentis (nonnumquam) fingere, arundinem calculantis veritatem proferre; numerantem scrupulosa diligentia uti, orationem scribentem (saepius) patrem esse offuciarum. Ceterum utrique est venenum, cum ascenderit dignitatum scala, donec obviam itur et ceu amuleto magico extinguitur; et molestiam creat eo, quod profert, donec visitatur et donatur; iis exceptis, qui rectam fidem tenent et bonis student operibus; horum autem sunt pauci. Cum vero aures nutrivisset jucundis adeo et placentibus, quis esset interrogatus, scrupulosum habuit stirpemque dicere renuit, etiamsi inveniretur cognatus nobilissimis. Equidem vero, quod obscurus manere vellet, tristis eram, donec, parvum post temporis spatium, memoria suggerente, inquii: per eum, qui firmamentum servire cogit rotundum et naves iter facientes! ego invenio odorem Abu Seidi, quamvis eum antea vidi pulchriore adspectu et robore gaudentem. Hoc audito labia diduxit ridens dixitque: ego is sane, utut mutata apparet fortunae et corporis conditio. Sociis itaque inquii: hic est, cui non datur aemulus in secando, cujusque cum perfectione nemo certamen init. Quare omnes expetebant amicitiam largiebanturque dona. Sed neque societatem, neque munera accepta habens, dixit: postquam dignitati meae detrectastis ob vile exterius, scidistisque cor ob tritas braccas, ego vos non adspicere possum nisi oculo fervente, nec vos comitabor, nisi hac in nave; tum declamavit:

Audi, o frater, monitum, a monitore, cujus merum consilium non mixtum est adulterato!

Ne festines absolutam ferre sententiam, laudando, quem non probaveris, vulnerandove;

Differ judicium, donec videris utrumque latus ejus, hilaritatem et iram;

Apparueritque spectatoribus, nubes ejus fulgurans pluviae sit expers, an verax, imbrem contineat, an tenues guttas.

Tum, si animadverteris, quod eum dedecorat, absconde id magnanimitate; si

videris, quod ornet, in publicum profer;

Et qui meretur ascendere, eum tolle; qui meretur dejici, jace eum in hortum suum (latrinam suam)!

Nam scias, aurum in terrae venis absconditum esse, donec fodiendo eliciatur,

Aureique virtutem apparere, si teratur, non e pulchritudine sculpturae.

Stupor autem est, magnifacere ignorantem ob splendidum vestitum elegantemque ornatum,

Animum eruditum despicere ob vetustum involucrum et lacerum stragulum!

Quoties frater pannorum duorum lacerorum virtute sua reverentiam movit, et

involutus vestibus duabus elegantissimis ob vitium vituperatus est!

Quodsi homo non commisit, quod ei opprobrio esse possit, vestes lacerae ei sunt scalae ad (honoris) thronum;

Nil nocet gladio, quod vagina est trita, nec accipitri vilis nidus.

Tum haud mora nautam navigium sistere jussit, descenditque de nave ac abiit. Nostrum autem quemque poenituit, quod imprudens in eum commiserat, et palpebrâ texit festucam suam, juravimusque invicem, nullum unquam posthac despectui habere ob tritam tunicam, gladiumve contemnere conditum operculo.

XXIII

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings