Samarcandensis.
C. R. S. (Carl Rudolph Samuel) Peiper translation
Narravit Haret Hammamita. In itinerum meorum aliquo institui mercatum sachari, idque adduxi Samarcandam (arundinetum sachari[1]). Eram tum temporis rectâ staturâ, plenus alacritatis, sagittis a laetitiae arcu missis petens scopos gaudiorum; adolescentiae fonte me sustentans, cum deciperent falsi laticis splendores. Adveni autem die Veneris mane, perpessus molestias, et festinavi, nihil tardavi, comparare domicilium. In hoc comportatis sarcinis, „meae sunt“ dicendi potestatem nactus, statim me converti ad balneum, itineris aegritudinem decussi, et secutus traditionem, Veneris die lavare jubentem, venerantis habitu properavi in templum congregans, ut adhaererem Imamo propinquis, offerremque optimum sacrificium. Ita autem cucurri, ut essem primus in stadio, et centrum elegi, ut audirem orationem. Nec desinebant homines intrare ad colendum Deum, instar fluctuum, accedere singuli et bini, donec, cum sacrum ad suffocationem usque congregatis arctatum esset, venissetque tempus, quo homini aequalis est umbra sua, prodiit orator cum apparatu suo, vacillando incedens post catervam suam, in precationis suggestum ascenderet et, cum in fastigio esset, dextrâ salutaret, tum consideret, donec absoluta erat ad precandum invitatio; ubi surrexit et dixit:
Laudes sint Deo, cujus celebrata sunt nomina, laudata munera, largissima beneficia; qui vocatur ad solvendas angustias, regit populos; finxit teredines, ut liberales et ingenuos, et perdidit Adum et Aramum; cujus scientia assequitur omne secretum, clementia complectitur omnem peccatorem (perseverantem), liberalitas involvit universum, potestas omnem destruit rebellem! Laudo eum, ut laudat Unitatis cultor, Muslemus; precor prece confidentis, se dedentis, ac testor: ipsum esse Deum, praeter quem nemo alius, singularem, unum, justum, num; non genitum, nec generantem; nullo auxilio utentem, nec adjutore. A quo missus est Muhammedes, ut Islamiticae fidei viam planaret, religionem stabiliret, insignes Apostolos confirmaret; nigros et rubicundos dirigeret, jungens cognatos, docens judicia, praescribens licitum et vetitum, consignans praecepta naziraeatus et status profani; cui summam Deus tribuat dignitatem, cumulet gratiae et pacis modum misereatque prosapiae liberalis ac familiae misericordis, quamdiu effudet compacta nubes, gemet columba, pascet grex, irruet gladius! — Vos, quibus Deus faveat! perpetrate facta piorum, studentes felici reditui studio sanorum; debellate libidines debellatione inimicorum, ad abitum parate apparatum fortuna torum, induite vestes abstinentiae, sanate morbos concupiscentiae, corrigite curvitates operum, repugnate insusurrationibus spei; mentibus potius repraesentate, ut mutabuntur status, ingruent terrores, dominabuntur morbi, discedendum erit a familia et opibus; recordamini mortem et, ubi prostraverit, agonem, sepulcrum et descendentis terrores, fossam et jacentis in ea solitudinem, angelum tremendamque quaestionem et inspectionem; considerate etiam fortunam et exosos ejus impetus, malas ejus illusiones et fraudem; quoties delevit vestigia viae et traduxit praeter cibi locum; fregit undantem exercitum et perdidit regem magnificum; cujus gaudium est obturare aures[2], effundere lacrimarum fontes, steriles ostendere cupidinum campos, perdere dictantem et audientem; cujus potestas complectitur reges et infimos, dominantem et obsequentem, exosum et odio habentem, serpentes et leones; nec divitem reddit, quin adversetur et evertat spes; nec conjungit, quin iniquam se praebeat et vulneret conjunctionis articulos; nec laetat, quin contristet, sordide agat et affligat; nec sanat, quin pariat morbum terreatque dilectos. Deus, Deus, custodiat vos Deus! Quousque permanebitis in ludo, perseverabitis in socordia, prolongabitis obdurationem, onerabitis vos peccatis, rejicietis sermonem sapientum, repugnabitis Deo coeli? Nonne senectus messis vestra, gleba lectus vester? Nonne hora (tremenda) terminus vester, area resurrectionis meta vestra? Nonne terrores obruentis (horae) in insidiis vobis positae sunt? Nonne repugnantium domus infernus est occlusus, custos angelus, adspectus nigerrimus, cibus venenum, aër samûm, nec auxilio eis erit thesaurus aut natus, nec defendet eos numerus aut apparatus? Enimvero miseret Deum hominis, qui domat cupidinem, contendit via ab ipso monstrata, firmam praestat hero sua obedientiam, studet tranquillitati commorationis futurae, operaturque, quamdiu vita manet obsequens, fortuna placida, sanitas plena et pax integra. Si non - supervenit defectus desiderati, haesitatio linguae, incolatus dolorum, appropinquatio mortis, cessatio sensuum, tractatio sepulcrorum. Ah! illam miseriam, cujus dolor est manens, duratio aeterna, conflictatio pungens; cujus poenitentiam nemo discutit, acerbitatem nemo miseret, impetum nemo defendit. Deus vobis inspiret optima consilia, vestiat vos veste munificentiae, constituat in domo salutis (paradiso)! Precor misericordiam vobis et populo religionis Islamiticae ab eo, qui est liberalissimus liberalium et salvator! Salvete!
Dixit Haret Hammamita. Videns hanc orationem pretiosum ab errore liberum, sponsam sine macula[3], perductus sum mirae constructionis admiratione ad considerandam oratoris faciem, et incepi magnopere observare, oculosque in eo gyrare gnaviter, donec fidis signis apparuit, eum esse magistrum nostrum. Tum temporis autem non rumpendum incumbebat silentium; me continui itaque, usque dum ille liber erat a spontaneis et legitimis officiis, et licebat dispergi in terra; ibi locum ejus petivi, properavi in ejus occursum. Ille, cum me conspexisset, celeriter surrexit, modum excessit in me honorando; tum domum deducto soluta mihi communicavit secreta et, expansa tenebrarum ala, dormiendi tempore instante, adtulit vini gutturnia, obturata operculo. Dixi: tune hoc sorbebis ante somnum, qui es antistes populi? Respondit: desine! tempore diurno concionor, nocturno delector. Regessi: per Deum! nescio, utrum mirer discessum tuum a familiaribus et patria, an orationes tuas, dum ita te maculas et rem habes cum poculis? Respondit: accipe a me!
Ne plora ob discedentem socium regionemve, sed curre cum tempore, quomodocunque currit;
Omnes homines tibi sint socii, totamque terram habe pro domo;
Mores ejus, quocum conversaris, tolera, eique blandire; sapiens est, qui blanditur;
Nec omitte gaudii opportunitatem, nescis enim, diemne adhuc vives, an annum;
Et scias fata grassari et mortales circum gyrare, jurasseque, se non cessatura
venari, quamdiu vitae tempora reditura sint et gyratura;
Et quomodo sperari potest effugium e reti, e quo nec Chosroes effugit, nec Darius?!
Dixit; et postquam invicem gavisi eramus poculis, animique laetati erant, sorbendum mihi dedit juramentum in crimen demergens, me de eo silentium tenturum; et desiderio ejus obsecutus, servabam initum cum eo foedus, Fudheili[4] loco eum habebam in populo, syrmaque laxabam in turpia (gaudia) noctis. Haec mea et illius erat consuetudo, usque dum institit discessus, eique valedixi, perseveranti in celando vitio, et secreto sorbendo vetere vino.
XXIX