Note 1 — Schirasensis.
C. R. S. (Carl Rudolph Samuel) Peiper translation
↑ Schiras, inter Persiae urbes princeps, condita est in valle praefertili. Eminus accedentibus pulcherrimum praebet adspectum, ob altas turres e splendentibus saxis constructas, et hortos atque viridaria, vernantibus cupressis consita, quae extra et intra eam sunt. Nascitur hic praestantissimum vinum totius Persiae, et venundatur admodum vili pretio. Laudatissima vero rosarum aqua hinc ad varias et longinquas regiones deportatur.