Note 24 — Taurisensis.
C. R. S. (Carl Rudolph Samuel) Peiper translation
↑ Schannum et Tabcam, nonnulli dicunt, tribus duas fuisse, se invicem debellantes. Azmai censet, Schaun esse vas coriaceum, Tabca aptum operculum. Aliorum haec est expositio: Schann erat ex astutis Arabum, qui sibi proposuerat, nonnisi talem matrimonio ducere, quae aeque astuta esset, et quaerendi causa terras peragrabat. Comitem itineris aliquando assumserat, cui, cum jam processissent: utrum tu me portabis — dixit — an ego te? Respondit iste: o absurde! num eques equitem portabit? Conticuit ergo, donec ad satum pervenerant; ibi resumsit Schann: an credis hoc satum jam comesum esse, nec ne? Regessit comes: o ignorans! nonne id vides in spicis? Iterum ergo conticuit, donec obviam forte ferebatur feretrum; hic interrogavit Schann: an putas incumbere vivum, nec ne? Reposuit comes: non vidi te stolidiorem; num putas vivum sepeliri? Postea, cum ad pagum venissent, ubi comes habitabat, hic illum hospitio excepit et filiac suae Tabcae, joci causa, ejus sermonem retulit. Quae eum resecuta est: recte dixit, nonnisi ea contatus, quae similes ejus contari solent. Quod ad quaestionem: an ego portabo te? sententia fuit: utrum ego tibi novi quid narrabo, an tu mihi? Quaestione de sato intendit: possessoresne pretium mutuo acceperint? Verbis, an mortuus vivus? interrogavit: an reliquerit prolem, cujus in memoria vivat, nec ne? Cum autem ad virum exisset, filiaeque interpretationem ei narrasset, hic eam petiit uxorem, ille dedit.