II
Reading edition
Libros de sermone latino quinque fuisse testatur Hieronymus et qui hoc opere usi sunt nullum librum supra quintum conmemorant praeter Rufinum in conmentario in metra Terentiana, opusculo perquam turbato (cf. F. Ritschl d. alexandr. biblioth. p. 139), ubi legitur (p. 379. 380 Gaisf. p. 2707 P.) Varro in VII et continuo post idem Varro in eodem libra VII de lingua latina, ad Marcellum. sed corrigendum esse UII in IIII uidit O. Iahn ber. d. saechs. ges. d. wiss. II 1850 p. 114, cui scripturae aliquid probabilitatis infra accedet. titulum operis non esse de lingua latina sed eum quem supra scripsi Hieronymi et grammaticorum scimus testimoniis32) eumque eo consilio his libris inscriptum fuisse consentaneum est, ut pro argumenti diversitate a libris de lingua latina distinguerentur. uocabulum sermo uero scriptores romani pro conloquio posuerunt ut ipse Varro in Parmenone: in argumentis Caecilius poscit palmam, in ethesin Terentius, in sermonibus Plautus (ap. Non. p. 374 Poscere), qui etiam uocem sermo a conectendis uerbis ducit de ling. lat. VI 64 p. 241 sermo opinor est a serie unde serta; etiam in uestimento sartum quod comprehensum; sermo enim non potest in uno homine esse solo sed ubi oratio cum altero coniuncta; cf. Isidor. de diff. uerb. 578. qua explicatione cum doceamur ipsum loqui uel effari in sermonis notione conprehensum esse, idem aliorum scriptorum consuetudo confirmat, praesertim Ciceronis apud quem sermo non solum cotidianum loquendi morem, uerum etiam ipsam uerborum prolationem significat, de orat. III 11, 40
atque ut latine loquamur non solum uidendum est ut et uerba efferamus ea quae nemo iure reprehendat, et ea sic et casibus et temporibus et genere et numero conseruemus, ut ne quid perturbatum ac discrepans aut praeposterum sit, sed etiam lingua et spiritus et uocis sonus est ipse moderandus. nolo exprimi litteras putidius, nolo obscurari neglegentius, nolo uerba exiliter animata exire, nolo inflata et quasi anhelata grauius. nam de uoce nondum ea dico quae sunt actionis, sed hoc quod mihi cum sermone quasi coniunctum uidetur.
II 59, 241 ‘est autem haec huius generis (sc. narrationis) uirtus ut ita facta demonstres, ut mores eius de quo narres, ut sermo, ut uoltus omnes exprimantur, ut eis qui audiunt geri illa fierique uideantur’33). eandem quam altero loco pronuntiationis uim sermo habet in Nigidi Figuli, scriptoris in multis rebus Varronem secuti (cf. M. Hertz de Nigid. Fig. stud. et operib. p. 12 sq.), conmentariis grammaticis in Gelli XIII, 6, 3 ‘rusticus fit sermo si adspires perperam’. ex ipso igitur librorum indice non inprobabiliter efficeres, ibi praecipue eas esse tractatas quaestiones quae ad rectam uerborum pronuntiationem et puram elegantemque latinitatem pertinent. quod si paullo accuratius circumscribimus, Ciceronis uerbis quae modo excripsimus usi, Varroni agendum fuisse de uocis sono de spiritu de litteris recte exprimendis de uitiis orationis uidemus. quod argumentum cum optime conueniat cum eis quaestionibus quas stoici cum rhythmorum poematumque expositione ad dialecticae locum περὶ φωνῆς referebant (cf. supra p. 6), rationem quae inter libros de lingua latina et eos qui de sermone latino erant intercedat breuiter ita significare possumus, ut illis stoicorum locum περὶ πραγμάτων, his eorundem locum περὶ φωνῆς scriptor persecutus sit. quae sententia non eo spectat, ut et omnes res quas ibi stoici tractare solebant eosdemque solos uel praecipuos auctores secutus Varro hos libros conscripserit, sed priori illi operi alterum ex mente stoicorum tamquam necessarium supplementum addidit, ne neglectae sint leges quae ad linguam quatenus sonet et audiatur et conloquentium sit pertineant. quae argumenti definitio singulorum fragmentorum accurata examinatione et dispositione, ad quam nunc pergo, egregie confirmabitur.
Incipiam a prosodiis uel accentibus. quas cum certo Gelli XVIII 12, 8 (fr. 61) testimonio constet in his libris explicatas fuisse, ex eisdem sumptum est praeclarum fragmentum exquisitae doctrinae et antiquae artis refertum, quod Seruius quem dicunt seruauit in opusculo post Chr. Wasium in libro cui inscribitur Senarius siue de legibus et licentia ueterum poetarum e Seruii Ms. cap. de Accentibus (Oxonii 1687) p. 62 plenius ab Iosepho ab Eichenfeld et Stephano Endlicher in analectis grammaticis p. 525 sq. e codice Lauantino saeculi VIII uel VIIII (praef. p. XXV) edito. sed non solum codex hic tam neglegenter scriptus est, ut interdum de emendatione misere corruptorum uerborum desperes, uerum etiam libellus ipse magis excerptorum inconditorum quam iustae disputationis speciem praebet. quare primum quae in Seruiano opusculo Varroni tribuenda sint quaerendum est, deinde paucis eius referemus expositionem quorundamque locorum scripturam considerabimus.
Duae enim potissimum partes distinguendae sunt eaedemque prorsus diuersae et nullo inter se uinculo coniunctae, quarum altera rursus ex duabus particulis constat. primum enim Seruius docet quo accentu uocabula latina et graeca enuntianda sint (§ 1-6), deinde nonnullis de accentus et uocis natura interpositis (§ 7. 8), quomodo romani graeca uocabula extulerint (§ 9-15). altera parte doctissime de numero accentuum eorumque indole multis clarissimorum grammaticorum et philosophorum testimoniis adlatis disputatur (§ 17-30). quae uero priore particula de latinorum uerborum accentu proferuntur non modo similiter a Donato I 5, 1 p. 1741 P. Diomede p. 426 P. Prisciano de accentib. p. 1288 P. Mart. Cap. III 272 p. 62 Gr. exponuntur, ut posteriorum grammaticorum doctrinam hic haberi adpareat, uerum etiam cum Maximi Victorini capite34) de accentibus p. 1942 P. ita rebus uerbis exemplis consentiunt, ut alterum alterius librum expilasse manifestum sit, quem Seruium fuisse non dubium est. nam primum nullo modo explicari potest, qua de causa Seruius haud pauca de graecorum uerborum accentibus additurus in fine huius particulae uerba est autem forma acuti accentus ... posuerit quae leniter mutata apud Victorinum re confecta suo loco leguntur. deinde haec prior disputatio (§ 1-6) cum altera (§ 9-15), ut paragraphos interpositas (7. 8) nunc mittam, non modo nullo uinculo conexa est, uerum etiam ab eodem scriptore profecta esse non potest, quia cum supra (§ 5) de graecorum uocabulorum graecis litteris scriptorum accentu actum sit, de eisdem graecis uocabulis quasi re prorsus integra denuo quaeritur. accedit, quod statim prima alterius particulae (§ 9) uerba quod ad latinos accentus attinet siue statiuos siue commutabiles satis dictum ostendunt hanc ex alio fonte ac priorem particulam fluxisse, nam accentuum mutationes ibi nullo uerbo tanguntur. quem fontem in grammaticorum libris, qui hanc rem aut brevissime ut Seruius § 5 expediunt aut omnino praetermittunt, frustra quaesiuimus. cum igitur de conmuni fonte, e quo Seruius plura pauca Victorinus mutuatus sit, cogitari nequeat Seruique libellum ab excerptore quodam neglegentur conpilatum esse praeter ea quae exposui doceant uerba abrupta paragraphi sextae statimque additum dictum Quintiliani35), quod hoc loco neque intellegi nec ferri potest, alteram particulam Seruium e Victorino sumpsisse alteram e scriptore nunc deperdito transtulisse censeo. neutra uero ex Varrone fluxit, si ea sequimur quae certis argumentis probari possunt. his igitur particulis reiectis ad alteram partem magna eruditione insignem (§ 17-30) transeo, quam praeter aliquot Serui additamenta totam e Varrone haustam esse Seruius ipse satis manifeste declarat, qui eius egregiam harum quoque rerum peritiam magnis laudibus effert eumque plurimis et clarissimis auctoribus usum esse adfirmat. utrumque ad mediam quidem prosodiam spectat, sed reliqua ab eodem esse accepta et res artissime inter se coniunctae et Varronis sententia de flexa prosodia § 22 prolata reconditiorumque auctorum doctrina de eadem prosodia e scriptore quodam doctissimo hausta et testimonia aliquot ex aliis scriptoribus repetenda docent. incipiunt autem Varroniana his uerbis (§ 17) Quot ergo sint prosodiae dicendum est. quae enim praecedunt36), quamuis ea primo obtutu principium huius alterius disputationis esse facile contendas, partim Varronis sententiae repugnant, qui infra (§ 24. 8) uocis altitudinem sed non tempora syllabarum accentibus discerni dicit, partim e paragrapho prima repetita sunt, partim ad superiorem expositionem spectant. reliqua neglectis eis quae Serui esse res ipsa docet ad Varronem refero, cuius praeterea paragraphi illae duae prioribus particulis interpositae (7. 8) sunt, in quibus ex parte eadem doctrina recurrit et interiores uocis et accentuum leges tractantur, quibus cetera nituntur.
Vocem enim corpus esse Varro docuit (fr. 55) eique propterea triplicem obuenire extensionem, longitudinem altitudinem crassitudinem, in utroque stoicorum placita secutus37). longitudinem tempore et syllabis metiri, reliquis duabus conuenire accentum et spiritum dixit. omnia haec tria sine dubio pari subtilitate ac diligentia persecutus est, quorum unum tantum quomodo fere explicuerit Serui opusculo docemur. in accentu enim tria rursus respexit (fr. 59): materiam locum naturam prosodiae. ut omnia neglegenter et parum accurate excerpsit, hic quoque multa omisit Seruius, duo praecipue diligentius excribere dignatus (fr. 60), quot accentus probandi sint et quae eius sit natura in uniuersum et eorum quos omnes agnouerint. quod ad numerum prosodiarum adtinet Athenodorum peripateticum duas, Dionysium Thracem tres secundum M. Terentium probasse legimus, Tyrannionem uero Amisenum quattuor statuisse, praeter tres nimirum notissimas mediam quae inter acutam et grauem interposita sit, eiusque auctoritati Varronem se adplicuisse multaque ad eam defendendam protulisse. seriem argumentorum aut non intellexit Seruius aut inuerecunde confudit, quae haec fuit: cum nihil in natura sine media sit parte, nulli igitur corpori ea desit, uox autem sit corpus, in hac quoque mediam prosodiam esse debere. deinde de musica, quae ei imago prosodiae est, sic fere scripsisse traditur:
neminem musicum esse, qui mediam uocem in cantu ignorauerit nec quemquam potuisse dicere in sono chordarum aut uoce tibiarum38) assaue (uoce quarum aliaue cod.) uoce cantantium μέσην esse, si non in omni uocis natura esset medium minimeque mirum, ut in hancmultorum sensus non aduertat, cum illum qui (ilia quae cod.) in cithara aut tibia (quia cod.) aliquanto uberior est, saepe totum non sentiat meatum.
minus quidem reliquis prosodiis notam esse pergit, sed primum omnium rerum initia obscura et μέσην initium cantus esse, quae nescio an ad concentum fidium spectent, de quo cf. Westphal l. l. p. 109., deinde omne medium non facile cerni. praeterea auctoritatem doctissimorum scriptorum hanc prosodiam tueri eamque conmemorari praeter alios a grammaticis Glauco Samio et Hermocrate Iasio, a peripateticis Athenodoro et Theophrasto. addere poterat Aristotelem (rhet. III 1) nisi hic flexam quam omittit μέσην nominauit uel generaliter uocis humanae sonos intellexit39) (cf. classical journ. XI p. 73). praeterea non absimilia apud Aristoxenum repperisse uidetur Vitruuius (de archit. V 4, 2), qui quidem auctorem suum non admodum perspicue reddidit. a media prosodia ad flexam transiit subtilissimeque de eius natura quaesiuit, orsus a Glauci Samii sententia, qui sex protulerit prosodias. tres enim harum tralatitias acutam grauem mediam, reliquas uero diuersas tantum formas unius flexae esse, quam Eratosthenes ex acuta in grauem, Theodorus contrario quoque cursu moueri existimauerit. Theodori decretum Varro adsciuit sed singulari ratione excoluit: ‘ceterum (eam) Varro in utramque partem (utraque parte cod.) moueri arbitratur, neque hoc (hic cod.) facile fieri sine media, eamque acutum plerumque esse potius quam grauem, quod ea propius utramque est, quam illa superior et inferior inter se’. in quibus uerba eamque acutam plerumque esse potius quam grauem aut tollenda sunt aut corrigenda, quae et in sequentibus prorsus negleguntur et per se inepta sunt, nam prosodiam quandam, quae plerumque acuta interdum grauis est, peculiarem sane nemo dixerit. acrius locum intuenti et a uerbis quod ea propius utramque est proficiscenti non dubium tibi uidebitur in uerbis illis suspectis aliquid de transitu acutae et grauis ad mediam ut quae utrique propior sit dictum fuisse et tale quid contextui necessarium esse. putabam igitur eamque acutae plerumque coiisse potius scribendum esse, sed cum perfectum nusquam in hac expositione conpareat, tam leni remedio non defungimur, sed aliquanto liberius procedendum et sic fere scribendum est: eamque acutae coniunctam plerumque esse potius, qua ratione si non uerba certe sententiam scriptoris recuperatam esse mihi est persuasum. unum quidem restat. de acuta sola enim dicitur, quamuis ex sequentibus quod ea propius utramque est satis eluceat utrique prosodiae eam propiorem esse quam alteri acutam alteri grauem. sed hoc quominus a librario peccatum mihique sanandum ducam excerptoris prohibeor socordia, qui num haec religiose ut debuit rettulerit uel omnino intellexerit ualde dubito. Varronis autem disputationem hanc fuisse uides, cum media prosodia et acutae et graui propior sit, quam quae utrique est contraria, in flexa prosodia uocem plerumque non magnum illum transitum ab acuta ad grauem, a graui ad acutam facere, sed hunc minorem ab acuta ad mediam, a media ad grauem40). quae quibusdamSerui nugis interpositis proxime de media uix suo loco leguntur, ad Varronem quamquam misere deprauata referenda existimo, quem de singulari natura acutae prosodiae disputasse eique reliquas opposuisse suspicor, ut ita mediam graui potius quam acutae conparauerit, nam altitudine eam non longius ab acutu, quam a graui abesse uidimus cf. Corssenum l. l. p. 24241). his expositis de prosodiarum natura et nominibus grauissimis auctoribus laudatis tractauit. prosodiam cuius uaria nomina apud Gellium XIII 6, 1, uarias definitiones habes apud Theodosium p. 61, totam in altitudine uocis positam ideoque musicis sonis finitimam esse dixit42), unde etiam nomina singulorum accentuum, quotcunque grammatici uel rhetores excogitauerint, facilem explicationem habere. in primis de acutae natura egregie disputauit quam graui breuiorem esse dixit, ut in organis musicis et citharae chorda tenuior acutiorem sonum habeat, et tibiae quo angustiores eo acutiores ‘adeo ut corniculo uel βομβυκίῳ43) addito grauior sonus reddatur; quod crassior exit in aera’. pariter in pulsu chordarum citius acutam transuolare, et chordas quarum sonus grauior longiores esse, quod laxius tendantur. fistulae quoque calamos breuissimos acutissimos esse et tibias quo acutiores eo breuiores44),
et his (ut Serui uerbis utar) foramina quam sunt ori proxima et breuioris aeris motum persentiscunt, tam uocem reddunt acutam; sic in loquentium legentiumque uoce, ubi sunt prosodiae uelut quaedam istamina, acuta tenuior est quam grauis et breuis adeo, ut non longius quam per unam syllabam, quin immo per unum tempus protrahatur.
perperam Vindobonenses haec in duo enuntiata discerpsisse uiderunt Weil et Benloew l. l. p. 10, sed quid lateat sub istamina uel stamina, quae frequens corruptio est, non adsecuti sunt. mihi non dubium uidetur, quin discrimina sonorum in uoce humana quibuscum singula tibiae foramina sonosque per ea emissos conparauerit, hic significanda fuerint, quae nos dicimus intervalle (cf. Aristox. l. l. p. 15), ideoque suspicor uocem graecam διαστήματα, quam non magis intellexit librarius quam omnia graeca, ita corruptam esse. denique de notis et ordine accentuum Varro disputauit. quod autem supra posui Varronem non solum de accentibus egisse, uerum etiam de spiritu et syllabarum longitudine et breuitate, id extrema libelli Seruiani confirmatur particula, qua de longitudine syllabarum diuersisque metricorum et rhythmicorum rationibus (cf. A. Rossbach griech. rhythm. p. 18) eum disputasse docemur.
Antequam quaerimus quo in libro has res scriptor persecutus sit, pauca de eius auctoribus et nostro Varronianae doctrinae auctore interponenda sunt. usus est Varro Tyrannionis45) libro, quem hanc tenuem θεωρίαν tractasse e Ciceronis epistula ad Atticum XII 6, 2 notum erat; minus certum uidetur num has quaestiones de generalibus prosodiarum legibus in libro περὶ τῆς Ὁμηρικῆς προσῳδίας, recte ad maiorem Tyrannionem relato ab H. Planero de Tyrann. gramm. p. 7, exposuerit. huius uero sententiam de quattuor prosodiis cum suam fecerit, non inprobabile est eum ex eodem libro haec illa de priorum grammaticorum placitis accepisse. ex his auctoribus non magis constat de Dionysio Olumpio quam de Epicharmo Syracusano 46). Glaucus Samius47) idem fuisse uidetur ac Glaucon Teius, ut eius patriam ueteres non certo explorasse uideantur, quem Aristoteles48) de actione uel de usu uocis in dicendo scripsisse testatur eundemque librum uel Tyrannio uel Varro inspexit. Theodori Byzantii, quem Plato (Phaedr. p. 226 E) λογοδαίδαλον uocat, artem rhetoricam (cf. Dionys. Hal. de Isaeo 21 p. 211 Sylb. Cic. Brut. 12, 48. L. Spengel art. script. p. 98 sq.) in usum suum Varronem, ut ita breuitatis causa loquar, conuertisse puto, nam Theodorum οὗ τὸ φωνασκικὸν φέρεται βιβλίον πάγκαλον (Laert. Diog. II 103) Gadarenum uel Rhodium (cf. Quint. III 1, 7. G. Westermann gesch. d. beredsk. I p. 186 sq.) fuisse ueri estsimile. Ephorus quoque Isocratis discipulus in libro περὶ λέξεως (cf. Theo progymn. II p. 71, 22 Sp. Cic. orat. 57, 172. 57, 191. 64, 218) de rhythmo oratorio eodemque loco de accentu puto egit. paucissima de grammaticis dicenda sunt. de Hermocrate Iasio nihil conpertum nisi eum Callimachi magistrum fuisse (Suid. Καλλίμαχος cf. Mar. Vict. I 4, 96 p. 2468 P), Eratosthenes Cyrenaeus in libro musico uel mathematico (cf. G. Bernhardy Eratosth. p. 169) suam de flexo accentu sententiam exposuit, Dionysius Thrax de tribus accentibus uolgaribus in arte grammatica (Bekker anecd. gr. II p. 629 sq.) dixit, Ammonium Alexandrinum obseruationes de rebus prosodiacis fecisse scimus (Bekk. l. l. I p. 470. III p. 1006). restant peripatetici Athenodorus et Theophrastus, quorum alterum quamquam summi acuminis uirum usquam memoratum49) non inuenio, alter num de media prosodia in libro περὶ τέχνης ῥητορικῆς uel περὶ λέξεως (cf. Max. Schmidt de Theophr. rhet.50) p. 37 sq. H. Vsener anal. Theophr. p. 20) an in libris περὶ μουσικῆς locutus sit incertum est, ex his uero tantum non omnia de musicis organis et sonorum rationibus Varronem mutuatum esse admodum ueri simile est. his adnumerare licet Aristoxenum, quem in superioribus interdum testem protulimus; quamquam enim Theophrastus in musicis rebus ab aemulo suo magno non ita longe discessisse uidetur (cf. Aristox. ap. Boeth. de mus. V 3 p. 1288 Mign. Theophr. ap. Porphyr. l. l. p. 241 sq.), Varro sine dubio omnium musicorum principem non neglexit, cuius libros eum lectitasse infra quoque uidebimus. tot antiquissimorum et magnam partem reconditorum scriptorum libros consuluit uel saltem sententias rettulit, ut optime hinc quanto studio et quali eruditione hos libros conposuerit conligamus.
Num uero qui hanc doctrinae Varronianae particulam nobis seruauit ipse ex illius libris eam decerpserit ualde dubium uidetur. homini enim tantae neglegentiae, quantae opusculi nostri conpilatorem esse cognouimus, talem industriam uix tribuerim. uerum potius ex alio scriptore neque indocto homine, fortasse ipso Seruio Vergilianorum carminum conmentatore51), qui hunc antiquae eruditionis pannum cum ipsius temporum doctrina consuit, haec fluxisse existimo. quod etiam suadere uidentur quae de auctorum quorundam uita ut Dionysii Thracis et Tyrannionis (cf. Plut. Lucull. 20) hic leguntur, de qua Varro tacere uel breuissime ingenium scriptoris praedicare solet. talia autem opusculi conpilatorem multo posterioris ut genus scribendi prodit temporis uirum nec nouisse nec conquisiuisse arbitror.
Quaerentibus in quo libro operis de sermone latino haec disputatio posita fuerit quodam modo adiumento nobis est unus Acronis quem dicunt (cf. H. Vsener ind. lect. aest. Bern. 1863 p. VII) locus qui ad Horati artem poet. 202 sic scribit ‘Varro ait in III disciplinarum et ad Marcellum de lingua latina quattuor foraminum fuisse tibias apud antiquos, et se ipsum ait in templo (Apollinis) Marsyae uidisse tibias quattuor foraminum’. (fr. 60A) haec optime conueniunt cum eis quae apud Seruium de diastematis in citharis tibiisque et in humana uoce legimus, quo consensuVarronem in hac libelli Seruiani parte ubique fontem esse uides. numerum uero III Ritschelius quaest. Varr. p. 20 sq. ad libros disciplinarum, quorum tertius de rhetorica52) erat pertinere non posse censuit, itaque aut sic corrigendum ut liber septimus qui musicam tractauerit et sine dubio hic indicatus sit efficiatur aut ad alterum titulum referendum esse. VII autem cum non facile in III corrumpatur, alterum praeferendum est. quo testimonio lubrico quidem et non satis firmo donec idem reliquorum librorum argumento confirmabitur confidere liceat. praeter Acronis uerba cum Serui expositione coniungenda uidentur quae idem Seruius si quidem est idem ad Verg. Aen. VIII 618 (fr. 60B) e Varrone adscripsit (cf. C. Bartholini de tibiis uet. p. 54 sq. R. Volkmann ad Plut. de mus. p. 142 sq.)
In tertio igitur libro easdem res perlustrauit Varro quas antea Aristophanem Byzantium (p. 12 ed. A. Nauck, cf. C. Goettling lehre v. acc. d. gr. spr. p. 10 sq. A. Rossbach griech. rhythmik p. 33. F. A. Wolf proleg. ad Hom. p. CCXVIIII sq.) consociasse Arcadius quem dicunt testatur (p. 212 Schm.): τρίχα τεμὼν τὴν κίνησιν τῆς φωνῆς, τὸ μὲν εἰς χρόνους, τὸ δὲ εἰς τόνους, τὸ δὲ εἰς αὐτὸ τὸ πνεῦμα. καὶ τοὺς μὲν χρόνους τοῖς ῥυθμοῖς ᾔκασε, τοὺς δὲ τόνους τοῖς τόνοις τῆς μουσικῆς (cf. Theodos. p. 204, 6 Goettl.). accentus igitur musicam naturam Aristophanem reliquosque quos supra recensui secutus agnouit neque in legibus generalibus inuestigandis se continuit sed etiam usum prosodiarum in singulis uocabulorum generibus eum explicuisse Gelli locus (fr. 61) a quo orsus sum ostendit. quod in reliquis quoque rebus sine dubio fecit. de syllabarum temporibus53) praeter ea quae Seruius habet quid docuerit dici nequit54). conmunem certe syllabam ab eo mediam esse adpellatam e Mario Victorino I 5 p. 30 G. p. 2471 P. suspicor, quem ne plura hoc capite e Varrone hausisse putes Luciani Muelleri uide disputationem (l. l. p. 16 sq.). ordinem autem rerum si Seruio est fides hunc instituit, ut primo de spiritu deinde de accentu postremo de syllabarum longitudine et breuitate ageret, quae ratio praeterea eo conmendatur, quod ita simplicissimum transitum ad sequentem sibi parauit librum.
Quartus enim liber de rebus metricis erat, quas Varronem explicuisse sat magnus fragmentorum numerus demonstrat, in hoc libro explicuisse euincit Rufini testimonium probabiliter emendatum (cf. supra p. 47). et egregia congruentia qua tam apte et conuenienter argumenta tertii et quarti libri sese excipiunt haud sane mediocriter hanc rerum dispositionem firmare ac munire mihi uidetur.
Versus secundum Varronem (fr. 69) uerborum iunctura est, quae per articulos et commata ac rhythmos modulatur in pedes. quam definitionem qui proposuit praemittere debuit quid sint articuli commata rhythmus. propterea Varroni tribui quae apud Victorinum, quem Aphthonium dici mauolt Th. Bergk philolog. XVI p. 639 sq., hoc fragmentum praecedunt et de colis commatisque agunt (fr. 68). de differentia metri ac rhythmi M. Terentium dixisse certiores nos facit Diomedes (fr. 66), e quo testimonio de utriusque natura eum disseruisse sequitur. quae igitur apud Victorinum et Diomedem, ad quos frustula quaedam huius libri peruenisse iam uidimus, de hac re conuenientia inter se leguntur, probabiliter ad Varronem referemus. confirmatur autem hoc Augustini auctoritate, quem in libris de musica e Varronis libro de eadem re scripto hausisse recte uidit H. Weil in Fleckeiseni annal. 1862 p. 336. 344 cf. Bergk l. s. p. 641, praeterea ad eundem pertinent quae uterque de poetice (fr. 59) habet cl. Isidori orig. VIII 7, 3 et Varronis Parmenone ap. Nonium u. poesis p. 428. circumspecto uero in his rebus iudicio opus est, cum non solum omnes fere scriptores metrici latini a Caesio Basso (cf. O. Iahn conm. in Pers. sat. VI 1 p. 211 sq. H. Wentzel symbola crit. ad hist. script. metr. lat. p. 6. E. a Leutsch philolog. XI p. 739 sq.) pendeant, e quo Atilium Fortunatianum Diomedem Terentianum Maurum hausisse ostendit C. Lachmann praef. Terent. Maur. p. XVI. cf. Wentzel l. l., uerum etiam omnes cum bona et antiqua doctrina posteriorum temporum uana inuenta dubiasque uel falsas obseruationes miscuisse et confudisse constet (cf. A. Rossbach de metr. graec. disp. alt. p. 16 sq. R. Westphal d. fragm. u. lehrs. d. griech. rhythm. p. 102. 113. al. I. Caesar grundz. d. griech. rhythm. p. 273 sq. H. Weil l. s. s. p. 338 sq. Luc. Mueller de re metr. poet. lat. p. 16 sq.). praeterea Mari Victorini ars grammatica de orthographia et metrica ratione et Diomedis liber tertius tam mire inter se consentiunt55), ut conmunem auctorem siue Caesius Bassus siue alius fuit prodant. quibus omnibus consideratis in eis quae necessario uel saltem certis rationibus a Varrone repetenda suat me continere quam omnia quae eo non indigna uidentur credule congerere malui.
In rhythmo definiendo Aristoxenum Varro secutus est. M. Terentio est enim ‘rhythmus pedum temporumque iunctura uelox diuisa in arsi et thesi, uel tempus quo syllabas metimur’ (fr. 64), Aristoxeno ῥυθμός ἐστι χρόνων τάξις (Max. Planud. in Hermog. id. V p. 454 W. cf. anon. schol. VII p. 892) uel χρόνος διῃρῃμένος ἐφ᾽ ἑκάστῳ τῶν ῥυθμίζεσθαι δυναμένων (Bacch. p. 22 Meib.), quas generaliter positas definitiones eum ad rhythmum qui in uoce ualet pergentem ita circumscripsisse, ut Varroniana proxime ad eam accedat R. Westphal l. l. p. 86 sq. p. 101. cl. Aristox. rhythm. elem. p. 272. 276 Mor. ostendit 56). etiam inmetro explicando, de quo quid Aristoxenus senserit ex Aristide Quintiliano57) (cf. A. Rossbach griech. metr. p. 13 sq.) conligendum est, ab hoc non discessit, nam metrum rhythmum modo finitum dixit (fr. 65), et hac definitione nixus quid inter utrumque discrimen sit accuratius exposuit (fr. 66). cum autem in metri definitione praecipuum ei sit quod finem habet, statim hoc loco eum disputasse existimo de finibus uel clausulis metrorum (fr. 67), de quibus cf. R. Bentley sched. de metr. Terent. p. 8. ad Terent. Adelph. IIII 4,1. G. Hermann elem. doctr. metr. p. 181. 432. deinde partes quasi metri recensendae erant cola commata periodi (fr. 68), cf. Westphal philol. XX p. 79 sq., quorum colon est quod finitis constat pedibus, comma in quo pars pedis remanet, quae nomina constanter confunduntur, ut a Diomede p. 498, 10, immo a Victorino ipso qui statim post has definitiones (I 13, 2 p. 2498 p. arma uirumque cano colon adpellat, cum sit comma, cf. Atilium Fortunatianum quem dicunt II 28, 8 p. 2699 P. utrumque igitur ad caesuram spectat, quae si cum fine pedis conuenit colon, si in pedem incidit comma efficit58). uersum autem a metro ita distinxit, ut eum caesura in duas diuidi partes diceret, quod in definitione uersus supra scripta a (fr. 69) Victorino ut omnia fere quae ad nos nunc pertinent obscuratum quamquam non prorsus deletum, manifestis uerbis Augustinus et Victorinus aliis locis tradunt (cf. H. Weil l. l. p. 336); eumque uocari a uersura et a dimetro ad hexametrum progredi uoluit. qui uero uersus faciant uates a uersibus uiendis nuncupari uel graece poetas a ποιεῖν (fr. 70), unde poetice quoque et poesis et poema sint ducta, quorum illa ars ipsa, altera perpetuum argumentum uersibus tractatum ut Enni annales, tertium carmen quodque uel minus uel maius sit. hoc secundum stoicos dictum esse docet Posidonius apud Laert. Diog. VII 60: ποίημα δὲ ἐστιν, ὡς ὁ Ποσειδώνιός φησιν ἐν τῇ περὶ λέξεως εἰσαγωγῇ, λέξις ἔμμετρος ἢ ἔρρυθμος μετὰ σκευῆς τὸ λογοειδὲς ἐκβεβηκυῖα‧ τὸ ἔρρυθμον δὲ εἶναι τὸ ῾Γαῖα μεγίστη᾽ καὶ ῾Διὸς αἰθήρ᾽. ποίησις δὲ ἐστι σημαντικὸν ποίημα μίμησιν περιέχον θείων καὶ ἀνθρωπείων (cf. R. Schmidt stoic. gramm. p. 50. Lucil. ap. Non. u. poesis p. 428). breuiter tum quibus uersuum generibus poetae latini59) usi sint significant, ut mihi quidem uidetur. ad hunc igitur locum Rufini testimonium (fr. 71) de fabulis Plautinis et Terentianis (cf. F. Ritschl parerga Plaut. et Terent. I p. 359) refero.
His praemissis ad singula versuum genera transiit, quae eodem quo plerumque ea metrici latini ordine proferre solent, eum recensuisse puto, ut primum γένος ἴσον διπλάσιον ἡμιόλιον, deinde uersus conpositos tractaret. diligenter haec omnia persecutus est, ut fragmenta quae huc pertinere docuit Ritschl quaest. Varr. p. 34 sq. demonstrant. quid uero de singulis statuerit relliquiarum paucitas disceptare uetat. nam nihil fere de metris dactylicis traditum, pauca de iambicis, paucissima de conpositis. quamuis enim in Diomedis expositione de hexametro dactylico quaedam a Varrone repetita esse credam, praesertim quae de nominibus eius p. 494 sq. et incisionibus p. 497 (cl. Victorino I 19, 2 p. 2508 P.) leguntur, tamen minus certa sunt, quam quae in fragmentorum seriem recipienda duxerim. unum tantum superest frustulum quod huc spectat (fr. 72). Archilochum enim trimetro dactylico uel heroo unam syllabam addidisse et talem uersum effecisse tradidit ‘omnipotente parente meo’ quod metrum Seruius (centimetr. p. 369 Gaisf. p. 1820 P.) Alcmanium60) dicit, Archilochium contra tetrametrum dactylicum acatalectum spondeo finitum Seruius et Victorinus l. l. adpellant. e iambicis metris Varronem de senario locutum esse scimus, e quo additis tribus syllabis septenarius (fr. 73), praepositis duobus pedibusiambicis octonarius (fr. 75) fieret. praeterea de nota quadam transuersa breuibus syllabis pro longis positis in septenario adscribenda egit (fr. 74), quod praeceptum apud Rufinum Diomedis de septenario testimonium excipit, nullo tamen cum hoc uinculo coniunctum est. ‘non potest enim’ ut Ritscheli uerbis (quaest. Varr. p. 35) utar,
non hic esse utriusque nexus, ut a modo, quo septenarius fieret e senario, transiretur ad talium septenariorum commemorationem, quorum media syllaba breuis haberetur: qualium constat non minorem esse multitudinem, quam quorum media syllaba admisit hiatum. in huiusmodi igitur locis h. e. cum in mediis septenariis tum ubicunque breuis est pro longa syllaba, ut in extremis uersibus arsi terminatis, Varro poni iussit hanc notam metricam;
cf. G. Hermann l. l. p. 149 sq. ex senario iambico alium uersum nasci uoluit (fr. 76), quem Marius Plotius p. 270 G. p. 2642 P. dimetrum iambicum catalecticum Anacreontium dicit (cf. Serui centimetr. p. 366 G. p. 1818 P. Terent. Maur. 2480 sq.). si nouum carmen hoc Diomedes nuncupat id non de aetate qua primum eo usi sint ualere docet priscum carmen populare uirginum Bottiacarum ἴωμεν εἰς Ἀθήνας (Plut. quaest. gr. 35 cf. Rossbach u. Westphal l. l. p. 197) et Simonidis ἐβόμβησεν θαλάσσα (fr. 1 Bergk.), sed cum Ritschelio l. l. p. 36 carmen nondum conmemoratum intellegendum est. uersuum conpositorum a Varrone explanatorum unum extat exemplum (fr. 77). paroemiacum cum ithyphallico coniunctum (cf. Hermann l. l. p. 592. Rossbach u. Westphal p. 358) Archilochium metrum dixit (cf. Seru. cent. p. 376 G. ubi pessime Putschius p. 1825 partheniaco pro paroemiaco edidit). hae exiguae relliquiae disputationis Varronianae supersunt61), qua singula uersuum genera haud paucis sine dubio poetarum potissimum latinorum, ubi fieri potuit, exemplis additis percensuit.
Quem uero in rebus metricis auctorem praecipue M. Terentius secutus sit ex tam paucis relliquiis expiscari difficile est. si magis de Heliodori metrici aetate, de qua post Ritschelium d. alexandr. biblioth. p. 138 sq. nuper in uarias partes discesserunt H. Keil quaest. gramm. p. 14 sq. C. Wachsmuth philol. XVI p. 618 sq. H. Lipsius in Fleckeiseni ann. 1860 p. 609 sq., constaret, de hoc cogitauerim. eundem metricum ac rhetorem Horati comitem in itinere Brundisino (sat. I 5, 2. cf. I.G.F. Estrée Horat. prosopogr. p. 195) esse mihi quoque (cf. Th. Bergk nou. mus. rhen. I p. 374 sq.) ualde ueri simile uidetur et temporum ratio ut infra uidebimus non obstat, quominus huius uiri scriptis Varro usus sit, nam Horati saturam illam anno u. c. DCCXVII scriptam esse probauerunt C. Kirchner quaest. Horat. p. 58 sq. C. Franke fast. Horat. p. 96 sq. Varro autem artem metricam, quam praeterea in transcursu quasi tractauit, si magna Hephaestionis uolumina (cf. A. Rossbach d. Hephaest. Alexandr. libr. p. 8 sq.) conparamus, uix ipse primus constituit atque elaborauit, sed ut solet a graeco quodam scriptore transtulit, Heliodorus autem princeps τῶν συμπλεκόντων τῇ μετρικῇ θεωρίᾳ τὴν περὶ ῥυθμῶν (Arist. Quint, p. 40 Meib. cf. I. Caesar grundz. d. gr. rhythm. p. 226) fuisse uidetur, et ‘inter graecos huius (metricae) artis aut primus aut solus est’ (Mar. Vict. II 9, 8 p. 2541 P. cf. Westphal d. fragm. d. gr. rhythm. p. 12 sq.) quam ratiocinationem si non prorsus aspernaris addiderim, quod per se non magni momenti esse concedo, Heliodorum uersus iambicos de quibus Varronem quoque diligenter egisse uidimus, magna subtilitate persecutum esse, id quod demonstrat Prisciani libellus de metris Terentianis (cf. H. Keil l. l. p. 13), eundemque de dimetro catalectico disputasse eiusque exemplum Simonidis uersum supra conmemoratum (Prisc. l. l. II p. 428, 7) proposuisse, qui cum exemploquod Varronem adtulisse Diomedes testatur (fr. 76) etiam in spondeo secundo loco posito conuenit (cf. C. L. Schneider lat. gramm. I 1 p. 683).
Hoc uero argumento subtiliter tractato, satis amplo profecto et inpedito, Varronem totum librum quartum expleuisse arbitror. accedebat autem ni uehementer fallor aliud. non erat enim, cur in opere de sermone latino, quo tam accurate poetarum metra scriptorem inlustrasse uidimus, solutae orationis numeros neglegeret. in quibus explicandis antiquos haud mediocriter uersatos esse et inde a sophistarum Hippiae et Gorgiae temporibus praesertim qui de arte dicendi scripserunt huic doctrinae operam dedisse notum est (cf. Aristot. rhet. III 8. Cic. orat. 41, 140 sq. Quint. inst. orat. VIIII 4, 45 sq. E. M. Cope journ. of class. a. sacr. philol. III p. 51 sq.). Varronem autem non solum talia scripta ut Ephori περὶ λέξεως et Theophrasti libros in quibus prosae numeros tractauerat (cf. supra p. 61. Max. Schmidt l. l. p. 45 sq.) in hoc opere conscribendo consuluisse supra uidimus, uerum etiam ipsum opus siue titulum spectamus siue argumentum admodum simile et propinquum est eis libris, qui περὶ λέξεως inscripti artis rhetoricae partem de elocutione (cf. L. Spengel ueb. d. stud. d. rhetorik b. d. alt. p. 26) docebant (cf. E. Meier opusc. II p. 18. G. Westermann gesch. d. bereds. I p. 138. 171). in quibus cum orationis solutae numeros exponere solerent ex argumenti simillimi indole id Varronem quoque fecisse probabile est. grauius autem est, quod ab opere in quo puri sermonis praecepta danda erant prosae numeri, quorum scientia unicuique publice dicenti necessaria erat, non magis alieni erant quam poetarum metra. haec igitur cum a Varrone tractata esse sciamus, de illis satis probabiliter idem conligere possumus. testimonia certa et manifesta huius rei non repperi. non autem inconsiderate contendere mihi uideor alicuius momenti in hac quaestione esse Rufini locum qui in libello de metris oratorum e Cicerone et Victorino maximam partem excerpto Varronem de numeris scripsisse testatur (fr. 78), quod in illo opusculo et rerum conexu de prosae tantum numeris accipi potest. Rufinum excerptorem quidem neglegentissimum et stupidum cum libris nostris uel ipsum uel quod magis placet aliis intercedentibus usum esse uiderimus ad eosdem hoc testimonium spectare existimo.62) quod fortasse aliquo modo Diomedis confirmatur auctoritate qui in libri secundi capite de conpositione, quamuis ibi constanter Ciceronis et Quintiliani libros rhetoricos adhibeat, haec scribit (p. 465, 1):
nam structurae obseruatio bipartita tam ad oratorias uirtutes quam ad partes grammaticas pertinet. et alterum quod ab genere rhetorico trahitur trina ratione colligitur et est primum incisum, hoc graeci comma nominant; ex commatibus [hoc est incisis] membrum fit, quod illi colon appellant; ex commatibus et colis periodus constat, quam nostri conprehensionem dicunt. alterum ad officium artis grammaticae refertur hoc est ad pedes, si quidem adsumpta pedum imagine omnis orationis clausula struitur; quare (quod codd.) genus hoc possis grammaticum, illud rhetoricum magis dicere.
Pergo ad librum quintum. huc referendum est teste Romano, cui omnia horum librorum frustula Charisius debet, fragmentum de interiectione (fr. 81), de quo optime disputantem audi Ottonem Iahn in conmentatione ueber die kunsturtheile bei Plinius (ber. d. saechs. gesellsch. d. wiss. II 1850 p. 114):
das ungeschickt wiederholte ut ait Varro, inquit Varro beweist, dass wir es hier mit einem excerpt zu thun haben, welches aus einer laengern auseinandersetzung die hauptpunkte zusammengerueckt hat, aus der auch die zunaechst folgenden bemerkungen entlehnt sein werden. ohne zweifel gehoert alles genau zusammen. Varro handelte von den interiectionen, durch welche ganz vorzugsweise ein characteristischer ausdruck der gemuethsstimmung hervorgebracht wird, und zugleich von andern mitteln der sprachlichen darstellung, um diese wirkung zu erreichen. dabei hatte er vom ἦθος und πάθος gesprochen und die dichter auf deren beispiel er sich berufen musste, nach dieser richtung kurz charakterisirt. so erklaert sich die sonst auffallende erscheinung in einer grammatischen schrift de latino sermone eine bemerkung dieser art zu finden.
artem ἤθη et πάθη recte et pulchre exprimendi et oratoribus et poetis esse maxime necessariam Cicero orat. 37, 128.63) Quint. inst. orat. VI 2, 8 sq. Macrobi quae ex libro saturnaliorum IIII extant satis ostendunt, in his igitur libris, quibus quid pura et elegans latinitas postularet docebatur, rem tam magni momenti intactam relinquere non licuit. e loco nostro uero facile intellegitur in libro quinto continentis sermonis uirtutes expositas fuisse, quod argumentum quam prope ad rhetorum praecepta de eisdem rebus accedat sua sponte adparet. nemo ignorat, quanta subtilitate et rhetores et grammatici de uirtutibus et uitiis orationis disserant et infinitas eorum partitiones et definitiones proferant. longum est nec necesse pluribus de hac re agere quae Ciceronem uel Quintilianum, Diomedem uel Donatum, ut taceam posteriores rhetores graecos et latinos, inspicienti obicitur. propagata eratharum rerum expositio ad utriusque artis auctores inde ab eo tempore quo sophistae utrique studuerunt (cf. I. Classen de gramm. gr. primord. p. 23 sq. L. Spengel art. script. p. 39 sq.), quod ueteres quoque grammaticos Romae fecisse Suetonius64) narrat, et quamquam postea schemata λέξεως quae aut ad grammaticum aut ad rhetorem pertinerent inter se distinguere uoluerunt (cf. Quint. inst. orat. VIIII 3, 2. Donat. III 5, 1 p. 1773 P.), tamen easdem maxime figuras apud utrosque enumeratas inuenies. de eadem re, uirtutes dico et uitia sermonis, Varronem dixisse Romani testimonium indicat, quod quomodo, quamquam sine dubio multo simplicius et doctius quam posteriores, in singulis instituerit non liquet. loco nostro (cf. Ritschl parerg. Plaut. et Ter. I p. 194 sq.) Titinnius Terentius Atta pulchrae ἠθοποιίας uel morum descriptionis causa laudantur, Trabea contra Atilius Caecilius adfectus facile mouere dicuntur, quarum rerum exempla, a Varrone certo non parce adposita, paucissimis exceptis Romanus uel Charisius omisit. e Terentio enim ἠθοποιίας principe (cf. Varr. Parmen. ap. Non. u. poscere p. 374) adfectus exemplum profertur, quod ex meris exclamationibus constat. addit scriptor, tale enuntiatum, quamquam interiectionis particula desit,65) tamen interiectianimi causa ita uocari. secuntur quaedam irascentis amantis dolentis exempla.66)
In eodem libro de tribus dicendi generibus a poetis et oratoribus usurpatis dixit. Gelli enim libri sexti caput XIIII sumptum esse ex libris de sermone latino Ritschelio non inprobabile uidebatur, qui quaest. Varr. p. 15 et nou. mus. rhen. VI p. 524 diiudicare noluit, utrum hoc testimonium ad libros de proprietate scriptorum an ad nostros spectaret. prius illud non ita ueri simile est, postquam reperto Hieronymi indice libros περὶ χαρακτήρων (Char. p. 189) non eosdem atque eos de proprietate scriptorum esse, sed potius conuenire cum libris de descriptionibus Ritschelius l. l. p. 520 perspexit, nam nunc in hac re disceptanda nomen χαρακτῆρες a Gellio initio capitis positum nullius momenti est. accedit quod libros de proprietate scriptorum numquam Gellius conmemorat nihilque fere adhuc de eis constat, ut dubium et lubricum uideatur unum fragmentum ad eos referre. maximi contra ponderis est, quod genera dicendi tamquam orationis uirtutes praedicantur (fr. 80) ‘quibus uitia agnata sunt pari numero, quae earum modum et habitum simulacris falsis ementiuntur. sic plerumque sufflati atque tumidi fallunt pro uberibus, squalentes et ieiunidici pro gracilibus, incerti et ambigui pro mediocribus.' his rebus cum librum quintum destinatumfuisse uiderimus, haec67) indidem fluxisse confidenter adfirmo. tria igitur genera dicendi sunt (cf. Cic. orat 5, 20. Quint. XII 10, 58) a Graecis ἁδρὸν ἰσχνὸν μέσον, quae Theophrastum primum agnouisse sequitur e Dionys. Hal. de Dem. ui dic. 3. Lys. 6 (cf. Westermann l. s. p. 170), a Romanis uber mediocre gracile adpellata, quae uirtutes si modum excedunt uitia fiunt. latinorum poetarum exempla esse ubertatis Pacuuium, gracilitatis Lucilium, mediocritatis Terentium, eandemque orationis diuersitatem teste Polybio et Rutilio prae se tulisse claros legates quos a. u. DLXXXXVIIII Athenienses Romam miserint (cf. Cic. acad. pr. II 45, 137), Carneadem academicum Diogenem stoicum Critolaum peripateticum. cum uero hoc fragmento iterum uideamus, quam arte ubique oratorum et poetarum loquendi morem coniunxerit, iure nostro in hoc libro de discrimine solutae et poeticae orationis actum esse expectamus ideoque huic libro uindicamus quae Isidorus I 37 habet (fr. 79). quamquam non sine ulla haesitatione hoc factum esse fateor. non desunt quidem uestigia Isidori auctores libros nostros adhibuisse, quod adnotatione nostra discas, sed parum liquet, quibus operibus Varronianis illi omnino usi sint, quam ut certo demonstrari possit cui libro singula frustula debuerint. quare etiam omnes fere Isidori etymologias nisi aliorum testimoniis tribuuntur grammaticis libris neglexi, nec dubium est quin eae omnes uel saltem longe maximam partem ex aliis libris excerptae sint, nunquam uero eis de librorum indole ac ratione quidquam doceatur. fragmentum de quo nunc loquor e quodam libro sumptum esse oportet, in quo de prosa et eloquentia disputabatur, quod etiamsi in pluribus fieri potuit ut in libris rhetoricorum, tamen librorum nostrorum uestigiaquae hunc locum apud Isidorum excipiunt68) et poetarum et prosae scriptorum conparatio ut ad eosdem hoc frustulum referam me mouent. initio igitur libri quinti de hac re Varronem disseruisse breuiterque quo tempore utrumque ortum sit adiecisse credo. carmina enim inde ab antiquissimis temporibus esse cantata existimauit, et soluta oratione primum apud graecos Pherecydem Syrium (cf. Suid. Φερεκύδης. F. G. Sturz Pherecyd. fragm. p. 11 sq. ed. alt.), apud Romanos Appium Claudium Caecum (cf. Cic. Brut. 16, 61. H. Meyer orat. rom. fragm. p. 1 sq.) scripsisse. deinde ad genera dicendi transiit et ubi et quatenus adhibenda in sermone urbano sint exposuit, quo facto singulas virtutes orationis et uitia recensuit. denique de uocabulorum significatione (fr. 83. 84. 85. 86) secundum usum elegantioris latinitatis69) deque aliorum formis praestantioribus70) (fr. 88. 89) locutus est, sed ex paucis et exiguis relliquiis nec ordo rerum nec ratio expositionis indagari potest.
Perlustratis posteriorum librorum relliquiis totiusque operis peculiari indole quodammodo perspecta ad priores libros transeo quos adhuc neglexi. quale et quid eorum in uniuersum fuerit argumentum non ita difficile est demonstratu, sed singula multo obscuriora quam in illis sunt, nam paucissima tantum frustula aetatem tulerunt. initio libri primi necesse erat ut de consilio et argumento operis disputaretur, praesertim quid sit sermo latinus uel pura latinitas accurate circumscriberetur. Varro hoc generaliter definiuit atque addidit ducibus natura analogia consuetudine auctoritate quid bene dictum sit iudicandum esse. discimus hoc ex Diomede p. 439 (fr. 41), qui cum in libro tertio non solum omnia quae sub Varronis nomine profert (exceptis eis quae Suetonio eum debere supra dixi), uerum etiam haud pauca praeterea e libro de sermone latino quarto habeat, reliqua quoque, quae in libro secundo e Varrone laudat, ex eisdem libris sumpsisse putandus est, siquidem fragmenta ipsa cum argumento librorum conueniunt. uix ac ne uix quidem ipse libris Varronianis usus est, sed ex aliis auctoribus sua hausit, ut praeter externa indicia in primis librorum natura et ratio respicienda sit. ex tribus autem fragmentis (p. 426, 21. 428, 22. 439, 15), quae in secundo Diomedis libro leguntur, duo ex eodem fonte fluxerunt atque illa quae supra tractauimus, tertium ad librum de grammatica pertinere infra demonstrabitur. alterum, de quo modo dicere coepi, apud Charisium quoque p. 50, 34 Varrone non nominato71) legitur, ubiprima uerba sunt constat ergo latinus sermo natura analogia consuetudine auctoritate. haec igitur tanquam quattuor fundamenta et principia bonae latinitatis posuit, ut quid eorum uni repugnaret reiciendum esset. natura uerborum ipsa materia uel potius peculiaris uerborum forma et figura est, quae constanter eadem manet, ut scribo non scrimbo dicat qui intellegi uelit necesse sit. eam autem artissime cum origine uerborum conexam esse et ex hac pendere manifestum est et confirmatur Varronis uerbis (de l. l. V 2 p. 13) uniuscuiusque uerbi naturae sunt duae a qua re et in qua re uocabulum sit impositum. analogiae interpretatio sermonis a natura proditi ordinatio secundum technicos vix integra e Varrone translata est, quod pluribus inter scriptorem primum et grammaticum nostrum intercedentibus auctoribus non ualde est mirum. ordinationem uero si summam spectas rei non alienam esse ab analogia testatur Vitruuius, qui de suis rebus ita scribit (I 2, 2): ‘ordinatio est modica membrorum operis commoditas separatim uniuersaeque proportionis ad symmetriam comparatio’, cuius definitionis pars altera ostendit quomodo hoc nomen ad analogiam explicandam adhiberi potuerit cf. Varro de l. l. X 37 p. 565: ‘sequitur tertius locus, quae sit ratio proportionis72); ea graece uocatur ἀνάλογον; ab analogo dicta analogia’, cl. X 42 p. 568. 65 p. 581. consuetudo in multorum consensione et usu loquendi uersatur et eadem ui non raro in libris de lingua latina analogiae opponitur ut VIII 26 p. 410 sq. VIIII 2 p. 458 sq. X 73 p. 585, auctoritas uero, qua ueterum usum loquendi uel scribendi significat, in illis libris non occurrit.73) paucis mutatis eandem de sermone obseruationem Quintilianus (inst. orat. I 6, 1) profert, qui pro analogia rationem (cf. de l. l. X 36 p. 564) quam praecipue analogia, interdum etymologia praestet, pro natura uetustatem ponit quae quasi pars auctoritatis est, nam ‘uetera’ ait ‘maiestas quaedam et ut sic dixerim religio74) commendat’. similiter Maximus Victorinus (p. 272 L. p. 1938 P.) et Augustinus de grammatica (p. 7 Web. p. 167 Mai nou. bibl. patr. I 2) Varrone nituntur quorum uterque naturam simpliciter omittit, Probus contra (inst. art. p. 47; 19 K.) analogiam tantum et anomaliam retinuit.
His praemissis in libro primo copiose de uocis natura disseruit ut Seruius de accentibus paragrapho octaua docet, e quo Varronem breuissime de hac re in libro tertio egisse uidemus, quem ibi quae ad sequentia probanda necessaria erant ex initio operis repetiisse consentaneum est. secutus est ut uidimus stoicos (cf. R. Schmidt stoic. gramm. p. 16 sq.) quorum sententiam, quam iam supra (p. 6. 47) indicaui, nunc satis habeo breuissime Gelli (V 15, 3 sq.) uerbis proferre:
corpus est quod aut efficiens est aut patiens. id graece definitur τὸ ἤτοι ποιοῦν ἢ πάσχον. quam definitionem significare uolens Lucretius poeta ita scripsit tangere enim aut tangi nisi corpus nulla potest res (I 304). alio quoque modo graeci dicunt τὸ τριχῆ διάστατον. sed uocem stoici corpus esse contendunt eamque dicunt ictum aera.75)
his coniuncta erat distinctio uocis in articulatam etconfusam, quam apud omnes fere grammaticos latinos reperimus, praeter alios apud Diomedem (p. 420, 9) et Marium Victorinum (I 2, 1 p. 2451 P.). recepi autem Diomedis uerba inter relliquias (fr. 42), non quo eum doctam Varronis disputationem integram reddidisse crediderim, sed quia multa uestigia horum librorum apud eum inuenimus Varronemque talia, quamuis alia profecto doctrina, dixisse nullus dubito. ab articulata uoce rei natura76) fert ad litteras eum progressum esse, quod quomodo fere instituerit, bene opinor intellegimus Audacis fragmento quodam ab Angelo Mai e ‘glossario maximae molis Vaticano perantiquo’ in classicorum auctorum uolumine sexto p. 589 edito:
uox est aer ictus auditui sensibilis. uocis autem duae sunt partes, articulata et confusa; articulata est hominum tantum, quae scribi potest id est orator uenit et docuit, et dicta articulata quod articulo [sic] scribentis conpraehendi possit. confusa est quae scribi non potest, ut puta uelut ouium balatus, equi hinnitus, mugitus bouis, latratus canis et cetera, sed articulata uox, quamquam sit prolixa oratio, soluitur et facit sermonem. iterum sermonem soluis et facit syllabam. si uero syllabam soluas, remanet littera, et iam non procedit ultra (ultro cod.) resolutio.
singularum litterarum potestatem ac pronuntiationem Varronem subtiliter explicasse credo et huic argumento totum librum dedisse. de cuius disputationis relliquiis, quae probabiliter ad hunc locum referri possint infra dicam. in aliis quoque libris non pauca, quae bene huc quadrent disputata esse infra adparebit.
Libro secundo alterum quod in Diomedis libro secundo (p. 428, 22) legitur fragmentum (fr. 49) tribuo, misere excerptum ex longiore disputatione de uariis syllabarum generibus. duae praesertim classes discerni possunt. nam sunt aut barbarae aut graeculae aut quod addere licet latinae, deinde aliae asperae aliae leues, aliae procerae aliae retorridae, aliae durae aliae molles. singula satis copiose persequi debebat, uix enim quid praeterea in hoc libro tractauerit inuenies, quocum, si in hoc argumento acquieuit, optime conuenit liber tertius quem de spiritu accentu longitudine syllabarum fuisse scimus. neque ex duobus fragmentis, quae Gelli diligentiae debemus quidquam conligi potest, nisi quod uberius de praestantioribus formis uocabulorum egisse et multis exemplis rem scriptorem inlustrasse demonstrant. altero (fr. 53) aeditumum non aedituum Varroni placuisse discimus, quia ueterum auctoritas illud exegerit, alterum (fr. 54) continet bellum aenigma de Termino, ut dudum intellectum est, quod qua occasione adtulerit coniectura adsequi nequeo. argumentum uero libri ut aperte quod significaui dicam, syllabarum et uocabulorum pura et emendata pronuntiatio (cf. Quint. inst.orat. I 4, 6 sq. 11, 1 sq.) erat. tales autem quaestiones orthoepicae quam saepe ad formas uocabulorum perscrutandas et explicandas eum deduxerint, res ipsa et ex tribus fragmentis unum docet. pronuntiatio in sono uocabulorum uertitur, de quo ita fere Varronem dixisse Augustinus (princ. dialecticae V p. 40 B ed. congr. S. Maur. p. 7, 18 ed. Creceli) testatur
de sono uerbi agitur cum quaeritur uel animaduertitur, quanta uocalium uel dispositione leniatur uel concursione dehiscat, item consonantium uel interpositione nodetur uel congestione asperetur et quot uel qualibus syllabis constet, ubi poeticus rhythmus accentusque a grammaticis solarum aurium tractantur negotia.
quibus uerbis cum breuiter locus περὶ φωνῆς circumscribatur, quanti ponderis in his rebus pronuntiatio apud Varronem fuerit optime ostenditur, ut per totum librum de hac re eum disseruisse minime sit mirum.
His expositis subicienda est quaestio de relliquiis ad hanc partem operis pertinentibus quae quidem non minus ad librum primum et tertium quam ad secundum spectat, sed in singulorum librorum argumento restituendo non commode tractari potuit, quia res artissime inter se cohaerent. qui enim Veli Longi uerba statim adponenda legit non cogitare de libris nostris non potest. reprehendit Longus quod ὀρθοέπεια et ὀρθογραφία a plerisque confundantur et deinde pergit (p. 2232 P.);
nam ὀρθοέπεια non quaerit quomodo scribendum sit, cum ad uocis legem adlegatus sit ille qui scribit (scripsit P.), sed est quaestio in loquendo, ut forcipes et forpices, et arcesso et accerso (his enim minimum erit dignoscere quomodo dicantur) proinde ac dixero scribes mihi ... at proprium ὀρθογραφίας est, quotiens in uocis enuntiatione nihil uidemus ambiguum, ut in scriptione tota haesitatio est posita, ut cum dico Troia per I unum an per duo scribere debeam ... sed (nec P.) potest in quibusdam ὀρθογραφία cum ὀρθοεπείᾳ misceri, ut enuntiatio cum scriptione pariter titubet, ut in accusatore comisatore, ubi quaeritur geminatis consonantibus an simplicibus scribendum et enuntiandum ... nec non et ibi ὀρθοέπεια ὀρθογραφία coniuncta est ubi quaeritur foenoris an foeneris77) dicant, quoniam nomen inde tractum dicimus foeneratorem, item facinoris an (non P.) facineris, quoniam facinerosum uocamus. sic etiam delirus placet Varroni non delerus. non enim ut quidam existimant, a graeco tracta uox est παρὰ τὸ λήρειν, sed est latina a lira id est sulco (a lira id est inseruit Ritschelius quaest. Varr. p. 29) ... hinc nascuntur (noscuntur P.) etiam quaestiones interdum, quibus noua a ueteribus discernantur (cf. adnotatio ad fr. 47) ... mihi uero placet ut in latino sermone antiquitatis religio seruetur ut potius sorbui secundum auctoritatem eruditissimorum et eloquentium uirorum dicamus, quam sorpsi, cum recens haec declinatio sordidi sermonis usum receperit ci. Vsener ... hinc nascuntur etiam diuersarum significationum quaestiones, actarios an actuarios et dicere et scribere debeamus, cum actuarios canes quidem ab actu appellemus, actarios uero scriptores actorum.
excerpsi longum Longi locum, ut non solum generalia cum Varronis libris conuenire, uerum etiam quam arte cum tali argumento quaestiones de antiquis formis et significatione uerborum, ad quas Varronem saepe transiisse dixi, coniunctae sint ostenderem. similis disputatio Veli p. 2228 sq. legitur et ibi quoque, paucis interpositis, Varronis quoddam praeceptum orthographicum uel orthoepicum de harena adfertur (p. 2230). priore loco e Varrone non modo obseruatio de deliro fluxit, sed plura huic deberi ostendit meridies (p. 2232) ex eius mente explicatus, cf. de ling. lat. VI 4 p. 186, et iudicium de adspiratione in uocabulis uehemens et reprehensus p. 2234, quod Terentius Scaurus p. 2256 aperte Varroni tribuit. cum hoc loco quaedam de Cilone et Chilone, de cohortibus et coortibus coniunxit, quae omnia recurrunt altero Longi loco p. 2229, ubi de multorum uerborum agitur adspiratione. de harena ipse Velius Varronis profert auctoritatem (cf. Seru. ad Verg. Aen. I 17278)), praeter uehemens et prehensus etiam Pulcher et Gracchus Scaurus l. s. s., Pulcher Gracchus hortus Charisius79) p. 73. 82 tamquam Varroniana tuentur. confidenter igitur hanc uniuersam disputationem Varroni adscribo, non quidem arbitratus Longum eum in singulis semper secutum esse, sed omnia haec uocabula uno eodemque loco tractata repperisse et inde transtulisse. atque de singulorum uocabulorum adspiratione plerumque Varronis sententiam accepit, interdum suum iudicium edixit. de qua re infra accuratius dicam. Terentius uero Scaurus80) non illis tantum locis cum Velio congruit sed permultis, e quibus Varroniana eligere satis habeo. Scaurus tradit p. 2255, Varronem Lucili doctrinam de I et EI inprobasse, p. 2261 eundem urbs et Pelops scribi iussisse; utrumque non ita quidem copiose habes apud Velium p. 2220. p. 2233 cf. Papirianum Cassiodori p. 2291. non minus conspicuus est consensus eorum quae ex Annaeo Cornuto excerpsit Cassiodorius81) cum Velio Longo. quae e Varrone profert Cornutus p. 2282 de litteris V et F et p. 2284 de I pingui recurrunt apud illum p. 2222 et p. 2216 (cf. p. 2228. Scaurus p. 2259). praeterea Cornutus p. 2285. p. 2286 Varronis de adspiratione praecepta inpugnat, de qua re Velium e Varrone hausisse modo uidimus. contra Cornuti antiquos p. 2286 inter alios Varronem esse ostendunt Velius Longus p. 2229 et Terentius Scaurus p. 2256. grauissima delegi ut singularem horum scriptorum consensum demonstrem, plura in locis diserte Varroni adscriptis adnotatio nostra suppeditat. ex hac uero egregia congruentia eodem opere Varroniano omnes usos esse non audacius conligere mihi uideor82), nam alter alterum, Varronis nomine ab alio huic, ab alio illi obseruationi adposito, non excripsit. neque dubito quin scriptores de orthographia, qui bona doctrina instructi et aptis auctoribus usi rem tractarunt (nam posteriores priores mere excerpserunt neque sunt respiciendi) permulta eorumquae ad cognoscendam linguae latinae historiam maximi momenti sunt, e Varrone transtulerint. sed quamuis fines quos mihi constitui in hac re non inuito animo transgrederer, tamen in certis uel simplicissima argumentatione huc referendis acquiesco.
Si uero Veli Longi disputationem quam supra excripsi percurrentibus ueri erat nobis simile libros de sermone latino scriptorem in manibus habuisse, duo nunc accedunt, quibus omnes hos grammaticos ex his libris hausisse confirmatur. primum enim scimus Varronem in horum librorum tertio de adspiratione egisse, quod quin satis copiose et accurate fecerit dubitare non poterit, qui quanta doctrina et diligentia elaborarit de accentibus meminerit. optime igitur hae relliquiae quae ampliorem expositionem produnt illi libro apta sunt. alterum ad temporum rationes spectat. Cornutus enim Cassiodori haec scribit (p. 2284): ‘lacrumae an lacrimae, maxumus an maximus et si quae similia sunt scribi debeat (debeant P.), quaesitum est. Terentius Varro tradidit Caesarem83) per I eiusmodi uerba solitum esse enuntiare et scribere. inde propter auctoritatem tanti uiri consuetudinem factam’. de consuetudine uero C. Caesaris auctoritate orta Caesare adolescente uel potius, ut dicam quod sentio, uiuo Caesare uix quisquam loqui potuit. opera autem Varronis grammatica quae hic in censum ueniunt aut multo prius scripta sunt, quam in quibus scribendiratio a Caesare instituta posteaque peruolgata conmemori potuerit, aut propter alias rationes in hac quaestione neglegenda sunt. nam libri de antiquitate litterarum primis iuuentutis annis a scriptore editi sunt, libri autem de origine linguae latinae ut uidetur ad Cn. Pompeium missi ideoque aut antequam talia continere potuerunt conscripti aut si posterioribus temporibus conpositi sunt, non debuerunt talia continere, in quibus Pompeius merito offendisset. denique ex libro de grammatica haec sumpta non esse demonstrauit; si praeterea consensum illum orthographicorum respicis, Ritschelius quaest. Varr. p. 23. restant, nam de libris de lingua latina nemo cogitabit, nostri libri cum quorum argumento haec optime conueniunt et qui eo tempore scripti sunt, quo talis consuetudinis mentio nemini mira uel temerarie iacta uidebitur. his igitur omnia quae modo conposui adsigno eaque inter libros distribuam, prout singulorum argumenta quae supra stabilire studui postulant.
Incipiam ab eis quae ad librum primum pertinere uidentur. notum est grammaticos latinos multum quaesiuisse de diuersis I litterae sonis uariasque rationes quomodo haec discrimina notanda essent excogitasse (cf. Schneider lat. gramm. I 1 p. 19. 63 sq. W. Corssen ausspr. uocal. u. betong. d. lat. I p. 142 sq. Ritschl nou. mus. rhen. XIIII p. 298. 378 sq. G. Schmitz studia orthoep. et orthogr. lat. I p. 6. 13 sq.). breuiter summam rei conprehendit quamquam non admodum acute diuersas res confudit Velius Longus (p. 2216):
I uero littera interdum exilis est, interdum pinguis, ut in eo quod est prodit uincit condit exilius uolo sonare, in eo uero quod significatur prodire uincire condire aeque usque pinguescit. utiamin ambiguitatem cadat, utrum per I quaedam debeant (habeant P.) dici an per V, ut est optimus maximus. in quibus adnotandum antiquum sermonem plenioris sonus fuisse et ut ait Cicero rusticanum, atque illis fere placuisse per V talia scribere et enuntiare. errauereautem grammatici, qui putauerunt superlatiua per V enuntiari
e. q. s. de his superlatiuis Varronem egisse e loco supra posito (fr. 43) Cornuti, quem excripsit Isidorus orig. I 26, 15, uidemus eumque inter grammaticos a Longo uituperatos fuisse existimo, nam Caesaris aequalis uiri auctoritatem opposuit antiquae consuetudini, quam sine dubio defendit. etiam alteram de I exili et pingui quaestionem teste Scauro (fr. 44) non neglexit, et ita quidem tractauit, ut a Lucili praeceptis orsus ea maximam partem inprobaret, unum tantum retineret. Lucilius (cf. Ritschl nou. mus. rhen. VIII p. 487 sq. monum. epigraph. tria p. 31 sq. C. Lachmann ad Lucr. p. 244 sq.) ubicunque pinguiorem uel ut ipsum sequar pleniorem sonum longae huius uocalis audire sibi est uisus, et profecto talia discrimina in pronuntiatione audiebantur, EI scribere uoluit, ita in nominatiuo pluralis secundae declinationis (Vel. Long. p. 2220) et datiuo singularis tertiae declinationis (Quint. inst. orat. I 7, 15. Vel. Long. l. s.), praeterea (quod apud Scaurum legitur) in nonnullis uocabulis ut meile meiles meilitia, in quibus interdum et pluralem a singulari eodem modo distinxit, ut pilum quo pinsitur peila iacula militaria. non ualde accurate haec et reliqua Terentius e Varrone excerpsit. primum enim Varro plura e Lucilio adferre, ut illius doctrina cui suam opposuit patefieret, et cum in scribendis nominatiuis pluralis secundae declinationis per EI cum illo consentiat84), hanc praecipue legem auctoris uerbis proponere debuit, euius rei apud Scaurum nec uola reperitur nec uestigium. deinde reliquas quidem orthographiae mutationes Lucilianas propter inconstantiam Varronem respuisse refert, sed de rationibus quibus ductus unum illud probauerit, prorsus silet. ipse rursus Varronem inpugnat, eo argumento nixus, quod in uerbis temporalibus quoque diuersus I litterae sonus in singulari et plurali non notaretur. haec enim sententia loci esse uidetur, quem a Putschio male editum duce codice Bernensi sic fere legendum esse puto:
quam inconstantiam Varro arguens in eundem errorem diuersa uia delabitur, dicens in plurali quidem numero debere I litterae extremae E praeponi, in singulari uero non. minime, cum et alioqui aliter in singulari quam in plurali syllaba sonat. ut in uerbis manifestum est, dicimus enim mitto emisimus. nisi aliam hic uult esse rationem, quod absurdum est, [ut] cum uerba quoque ex syllabis constent et diuersa regula corrigantur.85)
eodem loco etiam uocabula quaedam conmemorasse uidetur,in quorum pronuntiatione non prorsus constiterit num per I an E litteram enuntianda sint (fr. 45). mium pro meum, commircium pro commercium, Mircurius pro Mercurius audiri dixit. hanc pronuntiationem si tuebatur in Mercurio86) quod mirandarum rerum esset inuentor, alteram profecto Mercurio a merce ducto (cf. Paul. p. 124) tacere non potuit. nam licet sonus I litterae in talibus uocabulis paullo obscurior fuerit (cf. Quint. inst. orat. I 4, 8. 17. Paul. amicitiae p. 15. Gell. X 24, 8) Varronis tempore non magis elegantiorum hominum erat, I in his enuntiare, quam Velio Longo placuit. et ipse Varro (de ling. lat. V 178 p. 177) mercedem a merendo ducit.
V litteram ante uocalem positam cum digamma Aeolico conparauit (fr. 46)87) eundemque ei sonum tribuit (cf. Schneider l. l. p. 357. Corssen l. l. p. 193 sq. F. Buecheler de Ti. Claudio Caesare gramm. p. 7 sq.) et antiquis temporibus Romanos pro V consonante ϝ uel potius ipsorum F scripsisse addidit, quod Priscianus quoque testatur I 4, 12 p. 11 H.: ‘ϝ Aeolicum digamma, quod apud antiquissimos latinorum eandem uim quam apud Aeolis habuit’. pro graecorum Ψ in fine uocabulorum posito Varro praecepit (fr. 47), ut in nominatiuo bs scriberetur, si genetiuos in bis, ps si in pis exiret ut urbs et stirps (cf. Schneider l. l. p. 218. Corssen l. l. p. 60 sq.), etymologiam et antiquom graecorum morem secutus (cf. Mar. Vict. I 4, 74 p. 2466. I. Franz elem. epigraph. gr. p. 20 sq.). posteriores grammatici ubique ps scribere uoluerunt analogiae cuidam simulatae qua et Cinyps Cinyphis (siue Cynips illius Libyae fluminis nomen est) scriberetur obtemperantes, ut Terentius Scaurus p. 2261, Papirianus p. 2291, Marius Victorinus l. s., Curtius Valerianus p. 2289, unus Velius Longus p. 2233 ueterum auctoritati obedire mauolt.
Ad librum secundum refero quae apud Longum Cornutum Papirianum de uerbis delirus (fr. 50) interuallum (fr. 51) naro (fr. 52) leguntur, de quibus cum fragmenta quid scriptor docuerit ostendant pluribus loqui non opus est.
Denique pauca de adspiratione quam in libro tertio tractatam fuisse scimus adicio. adspirationis enim notam non litteram H esse Varro88) uoluit, quod in his quidem libris dictum fuisse non disertis uerbis testantur, sed et ex eis sequitur quae statim referam, et in libro de grammatica aperte positum erat. contra hanc sententiam magna cum subtilitate et doctrina pugnauerunt posteriores grammatici, ante alios Velius Longus (p. 2217) et Scaurus (p. 2258). Longi adponam prima uerba, e quibus qua ratione fere Varro illud statuerit discimus. ‘H littera’ inquit
tanquam sonus magis fit, quam litera et accedens literae. et utuntur auctoritate graecorum apud quos ut superuacua sublata est. fuisse tamen et apud illos manifestum est ex ueteribus scriptis et ex eo quod hodie, cum apud illos numeri prima semper litera nominis quo significantur notentur, ut Δ δέκα, Π πεντήκοντα, Η ἕκατον notentur (ut δέκα πεντήκοντα ἕκατον P.). unde adparet hanc literam loco adspirationis non fuisse, alioquin per E notaretur.
uidebatur Varroni autem haec nota ut uocalibus ita consonantibus quoque (fr. 56) praeponenda, R uero littera contra graecorum usum adspiranda non esse (fr. 57). spiritum quem adflatum ipse dicit rerum rusticarum III 1, 6, flatum ex eo ut uidetur Scaurus p. 2252, quantum fieri posset reprimere studuit (fr. 58) et in eis tantum uocabulis admisit, ubi etymologia eum postularet, itaque scribi iussit ortus non hortus ab oriendo, alica ab alendo, alicula ab alis. idem etiam ad peregrina uerba transtulit ut sine dubio in Cilone eam originem secutus est, qua homo angusti capitis et oblongi est, non eam qua inprobioribus labris esse dicitur (cf. Vel. Long. p. 2234). contra cum adspiratione ei placuit dicenda esse harena, quae a Sabinis fasena, haedus hircus hordeum hariolus hostis, quia ab antiquis qui eidem Sabini sunt (cf. Th. Mommsen unterital. dial. p. 358 sq.) faedus fircus fordeum fariolus fostis (cf. Paul. p. 84 M.) pronuntiabantur89). adspiratio in mediis uocabulis ei quam maxime coercenda uidebatur, ut Scaurus p. 2256 demonstrat ‘et Pulcrum (negat Varro adspirandum esse), quamuis in consuetudine adspiretur. nihilo minus tamen ratio exiliter C enuntiandum et scribendum esse persuadet, ne una omnino dictio aduersus latini sermonis naturam in media adspiretur’, quae licet tamquam sua Scaurus posuerit a M. Varrone accepit. consentaneum uero est ex hac lege eum excepsisse ea uocabula quae necessario H poscunt, ut ueho traho. scripsit autem uemens a ui mentis, prensus a prendendo, Graccus a gerendo, coors a coercendo, quamquam alii cohortem militum a mutua cohortatione, coortes uillarum unde cooriantur homines dicere maluerunt. in graecis quoque eundem spiritum amouere studuit, ut coclea eum protulisse scimus. ad Varronem quoque spectare uidentur extrema Longi uerba de hac re, non firmum est catholicum grammaticorum quo censent aspirationem consonanti (adde in medio uocabulo, ut Varronis mentem restituas) non esse iungendam, cum et Carthago dicatur et Pulcher et Gracchus et Otho et Bocchus, nam et Pulcrum Graccumque Varronem praecepisse, et reliqua cum eius legibus conuenire uidimus. cum uero parcissime ueteres Romanos spiritu usos esse testantur Quintilianus inst. orat. I 5, 20 et Terentius Scaurus p. 2249 (cf. Mommsen l. s. p. 33. Ritschl l. s. p. 53), Varro his legibus datis in uniuersum urbanum sequebatur dicendi usum, sed ad certas eum reuocare studuit regulas.
Loco Varroniano ab Augustino seruato reuersus eram ad illud a quo proficiscebar et nunc singulis perlustratis satis perspicuum et manifestum esse opinor libros de sermone latino stoicorum loco περὶ φωνῆς respondere, quod cuicunque Laertii Diogenis epitomen (VII 44. 55 sq.) inspicienti se offert. latinitas conuenit cum hellenismo: ἑλληνισμὸς οὖν ἐστι φράσις ἀδιάπτωτος ἐν τῇ τεχνικῇ καὶ μὴ εἰκαίᾳ συνηθείᾳ (L. D. VII 59 cf. Sext. Emp. adu. gramm. 176 sq.), qua definitione analogiam maxime et consuetudinem attingi uides. in eadem dialecticae parte actum esse de uoce de litteris de pronuntiatione de accentibus de rhythmis de orationis uirtutibus et uitiis partim Diogenesl. s. s., partim Varro ipse uerbis quae supra excripsi narrat90). desunt contra omnia uestigia in his libris partes orationis tractatas esse, quas stoicos eidem loco tribuisse non dubium est. has autem Varronem hic neglexisse puto, quia cum reliquo argumento non satis apte conuenire ei uidebantur, eumque eas in libro de grammatica exposuisse statim uidebimus. praeterea uero libros nostros ad rhetoricos libros περὶ λέξεως prope accedere nonnullis locis monui. qui libri perierunt omnes, sed quales fuerint cum ex libri Theophrastei περὶ λέξεως fragmentis quae conposuit Max. Schmidt l. s. l. p. 37 sq.91) intellegitur, tum ex Dionysii Halicarnasensis opusculi eximii de conpositione uerborum parte secunda (p. 112-286 Schaef.), in qua Theophrasto et Aristoxeno, e quibus Varro quoque hausit, auctoribus usus quaerit quae potissimum curae esse debeant τῷ βουλομένῳ τὴν λέξιν εὖ συντιθέναι eademque omnia tractauit, quae M. Terentium tractasse uidimus. quam arte in hac re coniunctae sint rhetorica et grammatica M. Antoni Gniphonis quoque grammatici, Ciceronis magistri, exemplo confirmatur, de quo Suetonius (de gramm. et rhet. 7) ‘docuit autem’ ait ‘et rhetoricam, ita ut quotidie praecepta eloquentiae traderet, declamaret uero nonnisi nundinis’. scripsit uero teste Ateio Philologo (ap. Suet. l. s.) nihil nisi libros II de latino sermone (cf. Quint. inst. orat. I 6, 23), in quibus illud quasi confinium duarum disciplinarum explicuisse congruentemque rei titulum inscripsisse existimandus est.
Restat, ut quo tempore Varro hos libros conposuisse uideatur paucis significem. epistola illa Ciceronis (XII 6), qua Atticum rogat ut Tyrannionis librum modo absolutum sibi mittat, ad annum u. DCCVIII refertur. hoc ipso tempore uero eum in conscribendis libris de lingua latina occupatum fuisse eosque uix ante annum DCCX transmisisse uidimus (cf. supra p. 38). post hunc igitur annum libros in quibus Tyrannionis uolumen adhibebatur esse scriptos necesse est, nam eodem tempore duo amplissima opera inter manus eum habuisse non est cur statuamus. angustioribus finibus temporis spatium quo editi sint circumscribere ante non audeo quam quibus annis quodque opus sit tribuendum accurate quaesitum sit. quod nunc quamquam multa certa sunt alia probabiliter conici possunt longum neque huius loci est. cum uero Tyrannionis aequalis scriptoris librum Varronem excussisse constet Heliodori quoque, cuius Horatius anno u. DCCXVII mentionem fecit, encheiridion in usum suum conuertere potuit, quod num ante uel post hunc annum ille, si quidem metricus est, scripserit sciri nequit. Marcellus autem ad quem haec uolumina misit quis fuerit nescio. de M. Claudio Marcello consule anni DCCIII, Pompeianarum partium cum Varrone socio, cogitarem, quem exercitationibus oratoriis studuisse bonarumque artium cupidissimum fuisse audimus (cf. Cic. Brut. 71, 249 sq. Seneca cons. ad Helu. 9, 4. W. Drumann gesch. Roms II p. 393 sq.), nisi temporum ratio obstaret. interfectus est enim anno u. DCCVIIII. reliquorum Marcellorum quemnam tali honore dignum M. Terentius iudicauerit prorsus incertum est.