← Table of contents
De M. Terenti Varronis Libris Grammaticis

Note 64) — II

Reading edition

75 64) De gramm. et rhet. 4: ‘ueteres grammatici et rhetoricam docebant ac multorum de utraque arte commentarii feruntur. secundum quam consuetudinem posteriores quoque existimo quamquam iam discretis professionibus nihilo minus uel retinuisse uel instituisse et ipsos quaedam genera institutionum ad eloquentiam praeparandam, ut problemata paraphrasis allocutiones ethologias atque alia hoc genus, ne scilicet sicci omnino atque aridi pueri rhetoribus traderentur. quae quidem omitti iam uides desidia quorundam et infantia, non enim fastidio putem’. ethologias pro codicum aethiologias uel ethiologias i.e. aetiologias, quod retinere uolt W. Christ philol. XVIII p. 161, scripsit Beroaldus.

Return to II
Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings