Note 81) — II
Reading edition
87 81) Quanta scientia et sollertia Cassiodorius auctores suos ‘deflorauit’, ostendunt misera excerpta ex Velio Longo p. 2287. non melius rem in Cornuto praestitit, quem Curtius Valerianus excripserat, id quod extrema uerba Cornuti conlata cum Valeriano p. 2289 docent. Cornuto igitur Curtius debet quae de litteris Ζ Ξ Ψ p. 2289 leguntur, quae omnia Cassiodorius in Cornuto deflorando omisit exceptis paucis de Ζ littera et lepido additamento, quod bis ponere ei non longum erat.