← Table of contents
De M. Terenti Varronis Libris Grammaticis

Note 35) — II

Reading edition

51 35) Serui uerba p. 526 § 6 sunt haec: ‘Est autem forma acuti accentus ... uerbum hic non id intellegendum cui proprie grammatici tempus cum persona dicunt accidere sed accipiendum generaliter pro qualibet parte sermonis ut est a Vergilio (Aen. VIII 404) dictum ea uerba locutus et nobis mos est dicere uerba aliquem fecisse, cum omnem orationem uolumus intellegi’. quibuscum cf. Quint. inst. orat. I 5, 2: ‘uerba nunc generaliter accipi uolo, nam duplex eorum intellectus est, alter qui omnia per quae sermo nectitur significat, ut apud Horatium (art. poet. 311) uerbaque prouisam rem non inuisa sequentur, alter in quo est una pars orationis lego scribo'.

Return to II
Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings