← Table of contents
De M. Terenti Varronis Libris Grammaticis

IIII

Reading edition

Quam egregiis ac paene singularibus ingeni facultatibus ad tractandas quaestiones historicas cuiusque generis Varro praeditus fuerit quantoque studio et amore se conlocauerit non solum in inuestigandis ac perscrutandis antiquorum romanorum moribus et institutis, uerum etiam in exquirenda et inlustranda litterarum scriptorumque historia demonstrat longa series operum doctissimorum et amplissimorum, quam de his rebus conposuit. non mirum igitur est, quod etiam in rebus grammaticis partem historicam, quam alioquin in deliciis habuit, respexit et pro uirili parte in his quoque studiis, quae hodie demum recte aestimantur, elaborauit. etiamsi uero in ceteris libris grammaticis has quaestiones ubicunque non ab argumento alienae erant magno cum gaudio uel attigit uel accuratius tractauit, duo tamen potissimum opera sunt, quae eis instituendis destinauit, libros dico de antiquitate litterarum et de origine linguae latinae. illis enim de inuentione et propagatione litterarum exposuit, in his primordia et progressus patrii sermonis persecutus est.

Libros de antiquitate litterarum uno nouimus Prisciani testimonio, qui I 3 p. 7 eorum secundum adhibet. quot igitur fuerint nescimus, sed minimum tres fuisse ex more uiri πολυγραφωτάτου conligendum est. eosdem autem hos libros esse atque libros ad Attium, quos bis Pompeius ad Donatum I 7. 17 p. 9. 27 Lind. profert, tam firmis argumentis conprobauit Ritschelius nou. mus. rh. VI p. 530, ut non ueri simile sed certum sit. primum enim talia ex libris ad Attium Pompeius excribit quae nulli operi melius quam huic si titulum spectas conueniant. deinde ni omnia fallunt ex alio libro omnino sumpta esse nequeunt. quamquam enim e libris de origine linguae latinae similia traduntur, felici casu accidit, ut in unico fragmento (Prisc. I 39 p. 30) ex hoc opere seruato Attius noster conmemoretur, quod secundum antiquorum morem fieri non potuit, si illi libri ad eundem missi erant. de his igitur cogitare non licet, reliquis uero omnibus quorum omnino tituli ad nos peruenerunt, non Atti sed aliorum nomina inscripta fuisse constat. in primis hic in censum uenire possent, si argumentum respiceremus, libri de sermone latino et liber de grammatica, in quibus de litteris actum esse certum est; sed illi ad Marcellum scripti erant, grammatica unum tantum librum expleuit, cum Pompeius de libris ad Attium loquatur. praeterea autem quam maxime probabile est hunc Attium115) tragicum illum clarissimum fuisse, quem in scribendi ratione emendanda elaborauisse (cf. Mar. Vict. I 4, 4 p. 2456 P.) et geminatis uocalibus natura longas syllabas scribere uoluisse (cf. Vel. Long. p. 2220. Ter. Scaur. p. 2255. Ritschl mon. epigr. tria p. 22 sq. prisc. lat. mon. epigr. enarr. p. 52) scimus, cum quibus studiis argumentum nostrorum librorum tam egregie conuenit, ut hoc casu tribuere temerarium esset. non uero dubium est, quin tragico Attio disciplinarum libri propter temporum rationem mitti non potuerint.

Cum uero neque quot fuerint libri sciamus et duo tantum uel tria fragmenta supersint, ordo disputationis uel singulorum librorum argumenta nequeunt indagari, sed acquiescendum est in eis quae Pompeius ibi exposita fuisse testatur, qui non solum obseruationem de numero litterarum inde excripsit, sed breuiter quid omnino Varro ibi docuerit significauit. primum de inuentoribus singularum litterarum Varronem tractasse tradit (fr. 104), de qua re multum quaesitum ab antiquis et in uarias partes discessum esse notum est. quot autem et quam ineptae maximam partem doctorum sententiae fuerint ut ostendam quam breuissime, adponam particulam disputationis e Lucii Tarrhaei libro116) περὶ γραμμάτων excerptae: τῶν στοιχείων ὁ Κάδμος εὑρετής ἐστιν, ὥς φησιν Ἔφορος καὶ Ἀριστοτέλης‧ ἄλλοι δὲ λέγουσιν ὅτι Φοινίκων εἰσὶν ἑυρήματα, Κάδμος δὲ ταῦτα διεπόρθμευσεν εἰς τὴν Ἑλλάδα. Πυθόδωρος δέ φησι‧ καὶ πρὸ Κάδμου ὁ Δαναὸς ἐκεῖθεν αὐτὰ μετεκόμισεν. ἔνιοι δὲ Μουσαῖον εὑρετὴν λέγουσι τῶν στοιχείων τὸν Μητίονος καὶ Στερόπης, γενόμενον κατὰ τοὺς καιροὺς τοῦ Ὀρφέως. Ἀντικλείδης δὲ τοῖς Αἰγυπτίοις τὴν εὕρεσιν ἀνατίθησιν. Αἰσχύλος δὲ Προμηθέα φησὶν εὑρηκέναι αὐτὰ. Δωτιάδης (i.e. Δωσιάδης) δὲ ἐν Κρήτῃ λέγει εὑρεθῆναι αὐτά. Στησίχορος δὲ Παλαμήδην εὑρετὴν αὐτῶν ποιεῖται, ᾧ συμφωνεῖ καὶ Εὐριπίδης. Μνασέας δὲ κατὰ πάντα τάπον εὑρετὰς γεγενῆσθαι τῶν στοιχεῖων. prudentiores quidem non dubitabant, quin in Aegypto aut Assyria siue Syria inuentae essent litterae et postea a Cadmo uel Phoenicibus in Graeciam translatae (Herod. V 58. Diodor. III 67. Plin. VII 192 sq. Tacit. annal. XI 14 cf. F. A. Wolf proleg. ad Hom. p. L sq.). ita Varro Chaldaeos primos litterarum esse auctores iudicauit, eo usus argumento, quod earum nomina, quae a singularum figura repetenda essent, ad Chaldaeorum linguam spectarent (fr. 103). has litteras a Phoenicibus cum Graecis communicatas sedecim fuisse tradunt, quibus Palamedes Simonides Epicharmus reliquas addiderint. ualde discrepat inter scriptores quas quisque eorum adiecerit (cf. I. Franz elem. epigr. gr. p. 14 sq.), quod partim ad diuersas sententias pertineat, partim fortasse librariorum culpa est. satis sit conmemorasse, plerumque Palamedi (cf. O. Iahn Palam. p. 25 sq. E. Curtius nou. mus. rh. VII p. 455 sq.) tribui consonantium adspiratarum, Simonidi inuentionem litterarum Η Ω Ξ Ψ; sed haec non modo confunduntur et inuertuntur, sed etiam aut alterum aut singulae harum litterarum Epicharmo adscribuntur. quid in hac causa Varro statuerit ex contrariis narrationibus scriptorum latinorum inuestigari non potest, nec magni momenti est, cum in hac re omnes fere antiquos errasse satis constet. in rebus autem historicis parum interest priorum hominum errores exponere, si uerum inuentum est, cum in eis rebus, quae in cogitandi ratione nituntur, etiam errorum historia non solum sapientem uehementer adliciat, sed perquam utilis sit. in Italiam omnes consentiunt (cf. Tac. l. l. Dion. Hal. ant. rom. I 33), Euandrum Arcadem (cf. R. H. Klausen Aeneas u. d. penat. II p. 889 sq.) eiusque matrem Carmentem graecas litteras adtulisse117), quod Varroni quoque placuisse Pompeius (fr. 104) docet. nam haec quin ex eodem fonte fluxerint atque ea quae de numero litterarum secuntur noli dubitare, cum ex Liuio quem profert sumta esse non possint.

Praeterea teste Pompeio (p. 9) exposuit Varro cur tot sint litterae et quare eo ordine positae et cur isdem nominibus uocentur. antiquitus litteras latinas sedecim fuisse existimauit (fr. 104) totidemque suas antiquissimas Graecos putauisse supra dixi. cum uero nec graecae litterae unquam (cf. Franz l. l. p. 17) nec latinae (cf. Franz l. l. p. 27 sq. Th. Mommsen unterital. dial. p. 33 sq.) sedecim fuerint sed plures, in hac re facta ignorauerunt uel neglexerunt et ficticiam doctrinam protulerunt grammatici. eundem quem Varro statuit litterarum numerum sumpsit Marius Victorinus I 4, 95 p. 2468 ex historicis ipsasque litteras enumerat. quos auctores cum facile conicias idem atque Varronem docuisse adscribam Victorini uerba, quae non leuiter interpolata mutilata corrupta sunt:

Repertores litterarum ... Cadmus ex Phoenice in Graeciam et Euander ad nos transtulerunt a b c d e i k l m n o p q r s t litteras numero XVI. postea quasdam a Palamede et alias a Simonide adiectas implesse numerum XXIIII [in comoedia scriptum erat ellum, non recte uos fecistis illum, est enim en illum] grammatici praeterea Demetrius Phalereus, Hermocrates, ex nostris autem Cincius Fabius Gellius tradiderunt. ex quibus Cincius paucis, inquit, commutatis ut ad linguam nostram peruenirent, eas namque Cadmus in Graeciam, unde ad nos Euander transtulerat.

cum non repertores litterarum sed litteras Cadmus in Graeciam transtulerit, post litterarum minimum Chaldaei, quod propter similitudinem sequentis uocis facile neglegi potuit, uel Phoenices erant nisi plura interciderunt. taceo de additamento uncis incluso, quod a Gaisfordio ut haec omnia bona fide prolatum (cf. M. Hertz de Luciis Cinciis p. 59) medium enuntiatum dissecat. etiam praeterea aut eiciendum aut uestigium est historicorum quorundumgrammaticis praemissorum et illa interpolatione submotorum, sicut statim latini historici secuntur. extrema dubito utrum pro Cinci uerbis, a Victorino male excerptis, accipienda an prauo Victorini generi dicendi indulgenda sint, sed non dubito, quin pro peruenirent scribendum sit conuenirent. ex auctoribus a Victorino prolatis Demetrius et Hermocrates de graecis litteris antiquissimis locuti sunt, latinique (cf. Hertz l. l. p. 82) easdem XVI ab Euandro in Italiam aduectas esse dixerunt, praeter Cincium, qui paucis conmutatis hoc factum esse uoluit. graecas litteras omnes scriptores una mente has fuisse tradunt α β γ δ ε ι κ λ μ ν ο π ρ σ τ υ, easdem igitur pro latinis acceptas fuisse consentaneum est, praeterquam quod pro Υ poneretur V, quod primitus idem atque Υ esse Verrius Flaccus apud Velium Longum p. 2215 intellexit, easdemque apud Victorinum, ubi congruentia graecarum et latinarum litterarum premitur, propositas esse expectares. sed Υ simpliciter reiectum est et numerus XVI addito Q expletur118). cum uero Victorinus eo loco, quo eas posuit, de communibus graecorum et latinorum litteris loquatur, itaque hoc contra omnem rationem pugnet, facile contenderes, illam seriem litterarum turbatam esse, quod L omissum et H ab hac re prorsus alienum, inlatum confirmare uideretur, nisi I 4, 20 p. 2458 easdem ac nostro loco enumeratas litteras uideres. itaque fortasse secutus est in hac re Cincium eiusque enumerationem ibi quoque posuit ubi non prorsus apta erat.

Varro autem aliter statuit. cuius libros de antiquitate litterarum cum a Prisciano semel proferantur, et aliud fragmentumquod idem (I 16 p. 13) librorum nostrorum argumento bene aptum habet119) ad eosdem referre et quaerere licet, num alia praeterea uestigia eorum apud illum indaganda sint. sine dubio uero huc pertinent, quae I 12 p. 11, 1 leguntur:

apud antiquissimos graecorum non plus sedecim erant literae, quibus ab illis acceptis latini antiquitatem seruauerunt perpetuam. nam si uerissime uelimus inspicere eas, non plus duas additas in latino inueniemus sermone: ϝ Aeolicum digamma, quod apud antiquissimos latinorum eandem uim quam apud Aeolis habuit ... X etiam duplicem loco C et S uel G et S postea a graecis inuentam assumpsimus.

adparet igitur Priscianum eiusque auctorem V eandem litteram atque Υ accepisse120). ceterum discrepantiam antiquarum et recentiorum litterarum non accurate persequitur. antiquis enim C media ut graecis, K tenuis erat, deinde G addito C pro tenui ponebatur, K paullatim neglegebatur, quod Varronem praetermisisse nemo credet, Priscianus praetermisit cum diceret (I 14 p. 12, 5): ‘K et Q, quamuis figura et nomine uideantur aliquam habere differentiam, cum C tamen eandem tam in sono uocum quam in metro potestatem continent. et K quidem prorsus superuacua est’ e. q. s. quae cum ea quae supra scripsi excipiant, ne intellexit quidem hanc sententiam cum illa de sedecim litteris non conuenire, Varro autem G et Q postea addita esse docuit. quam Prisciani inconstantiam qui considerauerit non dubitabit, quin ipse Varronis libros non legerit sed apud alium quendam scriptorem fortasse Censorinum eos adhibitos inuenerit. confudisse enim uidetur cum illa de antiquissimis litteris aliam Varronis disputationem, quam in fine operis uel alio idoneo loco posuit, de litteris e numero uolgo traditarum re uera necessariis. ad talem enim expositionem alterum Prisciani locum (fr. 115) spectare arbitror, quo Varronem K et Q superuacaneas duxisse, H reiecisse sine dubio tamquam adspirationis notam tradit; praeterea X quoque ut duplicem sicut in grammatica (fr. 95) repudiasse censendus est121). in illa uero de antiquis litteris disputatione neque ab antiquissimorum monumentorum scriptura profectus est Varro, ut debuit, cognatarumque litterarum apud reliquas gentes conparatione, neque arbitrariam doctrinam excogitauit, sed simpliciter graecorum scriptorum de graecis litteris sententiam secutus easdem ad latinam scripturam transtulit. scripserunt autem non pauci graeci de hac re, quorum non nullos a Lucio Tarrhaeo conmemorari uidimus. sed primus erat ut uidetur122) Aristoteles.

De ordine litterarum multa docte disputari potuerunt (cf.Th. Mommsen l. l. p. 30 sq. nou. mus. rh. XV p. 463 sq.), sed talia quomodo cum numero litterarum a Varrone posito coniuncta fuerint, non facile est dictu. uereor autem ne similia quoque protulerit eis, quae multo quidem ineptius graeci posterioris temporis habent (cf. Bekkeri anecd. gr. III p. 1171. Theodos. p. 6 sq.). nomina litteris a Chaldaeis singularum formis congruentia data esse scripsit (fr. 103) et sine dubio addidit, haec nomina indeclinabilia esse (cf. de l. l. VIII 64 p. 439), de qua re et Priscianus eodem loco nonnulla dicit, et graecos diligenter quaesiuisse ostendit Lucius Tarrhaeus l. s. p. 319 cf. schol. Dion. Thr. p. 781.

Valde dolendum est quod non plura ex his libris seruata sunt, nam etiam in Prisciani libro primo praeter ea quae supra significaui uix aliquid inde ductum est. quam ob rem admodum inpeditum est iudicium de ratione quae inter eos et posteriorum grammaticorum libros intercedat. ante alios hic in censum ueniunt scriptores de orthographia, quorum Velius Longus p. 2215 haec scribit:

Verrio Flacco uidetur, eandem esse apud nos V litteram quae apud Graecos Υ ... graecorum uero qui de antiquis literis scripserunt commentaria, ii item latinorum qui illos secuti sunt, eadem litera ueteres solitos scribere ostendunt μακρὸς μακροῦ μακρῷ et confusas fuisse Ο et Ω.

latinorum uero qui de antiquis litteris scripserunt neminem nouimus praeter Varronem, quamquam multi in libris aliter inscriptis de eadem re egerunt123). non inprobabiliter igitur libros nostros a Velio adhibitos esse conligeremus et cum Varronis si certas spectamus litteras de H Q K tantum supersit doctrina, quid de his Longus docuerit quaerendum est. de Hlittera eum Varronis sententiam inprobasse supra (p. 93 sq.) vidimus, de K p. 2218 cum eo consentit, Q litteram ex C et V conpositam esse putat. quae uereor ut satis firma sint quibus alia superstruas, nam de his litteris non agere non potuit, qui de recte scribendi ratione scripsit et omnes fere grammatici hanc rem attigerunt (cf. Donat. I 2. 3 p. 1736. Max. Vict. p. 277 L. p. 1945 P. al. cf. adnotationem ad fr. 105). praeterea Longi disputatio ad plures auctores spectat, inter quos num Varro fuerit dubium et eo incertius est, quia certa testimonia Varronis quae profert e libris de sermone latino hausit. similia de Mario Victorino ualent qui in capite de orthographia permulta habet quae apprime apte huc quadrant.

L. Attium poetam probabiliter statuunt fere anno u. DCLXX mortuum esse (cf. Ritschl mon. epigr. tria p. 30. G. Bernhardy roem. litt. p. 391) ideoque ante hunc annum Varronem hos libros scripsisse necesse est, quod etiam a ueri similitudine non abhorret. natus enim erat anno u. DCXXXVIII, triginta igitur annos egressus uel hac fere aetate opus nostrum conposuit (cf. Ritschl n. m. rh. VI p. 557).

Transeo ad libros de origine linguae latinae, quos tres fuisse Hieronymi indice scimus. antea de libro primo tantum semel a Prisciano I 39 p. 30 conmemorato constabat, quem primum esse de lingua latina uoluerunt (cf. L. Spengel ed. Varr. p. 7. 592. O. Mueller ed. Varr. p. 264. cf. paed. phil. litt. bl. d. allg. schulzeitg. 1827 II p. 4), quam coniecturam per se parum probabilem (cf. G. Pape lect. Varr. p. 41. ztschr. f. alterth. 1834 p. 215 sq.) Hieronymi testimonium explosit. fragmento uerum a Prisciano seruato (fr. 107) in hoc quoque opere de litterarum quarundum scriptura et pronuntiatione actum fuisse docemur. teste enim M. Terentio Ion, quem Chium esse probabiliter suspicatus est F. W. Schneidewin n. mus. rh. VII p. 463 (cf. B. ten Brink Varr. locus de urb. Roma p. 2. C. Mueller hist. gr. fr. II p. 44 sq.), uoluit sonum illum peculiarem, quem Γ ante Γ Κ Χ haberet, ἄγγμα124) nuncupari et hanc litteram, etiamsi nota eius non in promptu esset, uigesimam quintam esse. addidit Varro eundem sonum eisdem locis in uocabulis latinis audiri ideoque Attium125) talia uerba duplici G scripsisse. uerba tradita sunt haec: in eiusmodi graeci et Attius noster bina G scribunt, alii N et G, quod in hoc ueritatem uidere facile non est. additis uerbis ‘quod ... non est' non id agit Varro, utra sententia uera sit, utra falsa; nam deinceps relicuam Attianae sententiae partem memoratus est: similiter agceps agcora, quibus quo conpleretur dictio haec fere adiecisse scriptor uidetur per GC Attius, illi per NC. itaque non illam Varro dicit ueritatem quae grammatici iudicio conprobatur, sed eam quae in ipso loquentium sermone est et auditur; ab hoc autem sermonis sono dissociat signum soni quod in litteris cernitur: prorsus simili ratione atque artis rhetoricae scriptores ueritatem actioni forensi tribuunt, procul habent ab umbratica declamatione exercitationis causa instituta; cuius rei exempla suppeditabent Ernestius lexic. technol. latin. p. 417et Ellendtius ad Ciceron. de orat. II 23, 94 uol. II p. 217 sq. quam ob causam dubitari nequit quin Marius Victorinus I 4, 71 eandem Varronis sententiam siue expresserit siue interpretatus sit, cum ‘anceps’ et similia uerba per NC non GC scribi ideo iubet ‘quoniam ... familiarior est auribus nostris N potius quam G'. rectissime igitur Ritschelius mon. epigr. tr. p. 24 sic locum scripsit: quod in hoc ueritatem facile uidere est, in illo non est. ex illa uero conparatione graeci sermonis et latini, facile est intellectu in hoc libro non numerum et historiam litterarum, ut in libris de quibus modo dixi, persecutum esse scriptorem, sed quid antiquitus utrique linguae commune fuerit inuestigasse, quod quanti momenti sit ad origines linguae latinae indagandas manifestum est.

Cum hoc argumento optime conueniunt, quae Ioannes Lydus126) de magistr. I 5 profert, Romulum eiusque aequales bene calluisse sermonem graecum, nempe aeolicum, quem Euander Arcas (cf. de l. l. V 21 p. 31) in Italia peruolgasset. tradidisse haec Varronem τὸν πολυμαθέστατον dicit ἐν προοιμίοις τῶν πρὸς Πομπήιον αὐτῷ γεγραμμένων. unde sequi uidetur libros nostros Pompeio127) missos fuisse. multis quidem libris Varro Pompei nomen inscribere pariterque in multorum operum praefatione de cognatione aeolicae linguae et latinae loqui potuit, sed haec singularis argumentorum congruentia, praeeunte Ritschelio n. mus. rh. VI p. 531 sq., me mouet ut ad eosdem libros utrumque testimonium referam, donec constat de opere quodam ad Pompeium misso, cui tale prooemium aptum est. hodie autem praeter isagogicum ex quo disceret Pompeius consul, quid facere dicereque deberet cum senatum consuleret (Gell. XIIII 7, 2) et ephemeridem naualem (itiner. Alexandri 6 ed. pr. Mai. 3. p. 5 class. auct. uol. VII), de quibus in hac re nemo cogitabit, ad Pompeium librum aliquem scriptum esse nescimus. egregie uero illa (fr. 106) habent locum suum (cf. Spengel l. s. p. 7) in prooemio librorum de origine linguae latinae, ubi igitur Euandrum eum esse dixit, a quo linguae aeolicae et latinae similitudo repetenda sit. cum aeolico sermone latinum saepius contulerunt uolgaremque de hac re sententiam profert Quintilianus (inst. or. I 6, 31): ‘continet (etymologia) in se multam eruditionem, siue ex graecis orta tractemus, quae sunt plurima praecipueque aeolica ratione, cui est sermo noster simillimus, declinata, siue’ e. q. s. etiam I 5, 55 latini et graeci sermonis similitudinem premit:

uerba aut latina aut peregrina sunt. peregrina porro ex omnibus prope dixerim gentibus ut instituta etiam multa uenerunt. taceo de tuscis et sabinis et praenestinis quoque ... plurima gallica ualuerunt ... sed haec diuisio mea ad graecum sermonem praecipue pertinet, nam et maxima ex parte romanus inde conuersus est, et confessis quoque graecis utimur uerbis, ubi nostra desunt,

cf. Varr. de l. l. V 10 p. 22. X 69 p. 582 sq.

Ita uia munita aliud quoque Lydi testimonium his libris tribuendum est. scribit enim in eodem opere II 13 haec: τὴν δὲ ὅλην κατασκευὴν τοῦ περιζώματος οἱ Γάλλοι καρταμέραν (λέγουσιν), ἣν τὸ πλῆθος καρτάλαμον ἐξ ἰδιωτείας ὀνομάζει. ὅτι δὲ οὐ Ῥωμαικὸν τουτὶ τὸ ῥημάτιον, μάρτυς ὁ Ῥωμαῖος Βάρρων ἐν βιβλίῳ πέμπτῳ περὶ Ῥωμαικῆς διαλέκτου, ἐν ᾧ διαρθροῦται ποία μὲν τις λέξις ἐστὶν Αἰολική, ποία δὲ Γαλλική, καὶ ὅτι ἑτέρα μὲν ἡ Θούσκων, ἄλλη δὲ Ἐτρούσκων, ὧν συγχυθεισῶν ἡ νῦν κρατοῦσα τῶν Ῥωμαίων ἀπετελέσθη φωνή. unus quisque uidet hanc rem, uestigia dico aliarum linguarum in latino sermone indaganda, quam maxime ad hos libros aptam esse. in qua re nullius momenti est, quod Lydus titulum non accuratius indicat, cum ipse hos libros haudquaquam legerit et insolita neglegentia stupiditate uanitate praeditus fuerit128). grauius fortasse est quod quintus liber in opus nostrum non quadrat, sed non dubito quin in hac quoque re Lydus peccauerit. quinque enim libros uel plures, ut libros de antiquitate litterarum mittam, non nisi opera de lingua latina et de sermone latino conplectebantur. ad eum librum de sermone latino haec, si ueri similia sequimur, spectare nullo modo possunt. ad quintum de lingua latina relata sunt ab I. D. Fussio, primo librorum Lydianorum editore (de magistr. p. 118), cui adsenserunt L. Spengel ed. Varr. p. 5. 121 et R. Merkel praef. Ouid. fast. p. CVI. generalia autem, quae Lydus profert, minime huic libro accommodata esse, perspexit O. Mueller ad de l. l. V 116. nihilo magis in hoc libro locum habet uox καρταμέρα, quam V 116 p. 121 excidisse putabant. leguntur ibi in codice Florentino haec: lorica quod e loris de corio crudo pectoralia faciebant. postea subcidit galli e ferro sub id uocabulum ex anulis ferream tunicam, ubi siue cum O. Muellero ex anulis ferrea tunica siue cum Lachmanno (ad Lucr. VI 954 p. 404) ex anulis fere iam tunica scribis, de re non de gallico nomine agi concedendum est. nam loricam romanam antiquitus e loris factam indeque nominatam fuisse dicit, postea idem nomen in ferream e Gallia translatam transiisse. ex eo autem quod apud Varronem baltei explicatio sequitur, apud Lydum praemittitur, noli efficere Lydum eo loco usum esse, nam magna uerbositate de uestimentis magistri equitum locutus singula percensere debuit, Varroni autem nihil adscribit nisi καρταμέραν (cf. L. Diefenbach orig. europ. p. 285 sq.) et illa generalia, quorum omnium in libro de lingua latina quinto nec uola nec uestigium. quare ad libros nostros (fr. 108) ea refero contentus, quod non solum in titulo et numero Lydus peccauit, sed etiam inpudenter res a Varrone expositas auxit. nam neque ille docuit e linguis gallica aeolica etrusca inter se mixtis latinam linguam ortam esse, id quod quaeuis pagina librorum de lingua latina ostendit, sed nonnulla ex eis sumpta esse existimauit, quae sine dubio accuratius pertractauit, neque facile dixeris quae discrepantia inter Tuscos et Etruscos intercedat (cf. O. Mueller Etrusk. I p. 100. C. Wachsmuth l. s. p. XXXI). parui sane tale testimonium aestimandum est, sed etiamsi omnia finxit Lydus, haec in libris nostris exposita fuisse reliqua testimonia probant.

Praeterea de eis nihil constat: neque quo tempore scripti sint dici potest. nam cum Pompeio (cf. L. Roth leben d. Varr. p. 11 sq.) per triginta annos, inde ab a. u. DCLXXVIII usque ad cladem Pharsalicam, coniunctus erat, sed artiores fines nullum indicium prodit.

Non mediocris relliquiarum copia ex Apulei libellis de nota aspirationis et de diphthongis (cf. I. N. Madvig opusc. acad. p. 3) accedere uidebatur, qui de nota asp. p. 107 Osann. Varronem in libro de origine l. l. et de diphth. p. 125 eundem in libris de origine l. l. adfert. accuratius tamen inquirenti non dubium est, quin sic libros de lingua latina V-VII significauerit (cf. Spengel. ap. Ritschelium l. s. p. 531. Th. Mommsen unterital. dial. p. 358 n.), siue ita argumentum librorum de origine uerborum indicare uoluit, siue codex quo usus est hunc titulum habuit. in Florentino quidem codice libris V-VII inscribitur de lingua latina de disciplina originum uerborum, in Gothano (cf. Iacobs u. Vkert beitr. z. alt. litt. I p. 270) de uerborum origine129), aliis uero de origine linguae latinae inscriptum fuisse ostendit catalogus bibliothecae coenobii Fesulani (cf. F. Blume iter ital. II p. 31. 47), quem Montfaucon diar. ital. p. 393. bibl. biblioth. I p. 418 edidit. hunc enim nemo de ueris libris de origine l. l. accipiet, quos uix Priscianus legit. interdum uero neglegenter uel cum suis additamentis Varronis uerba posuit Apuleius, quare breuiter testimonia percurram130). ex uno autem loco ipse Varro corrigendus esse uidetur, nam cum Apulei uerbis (de not. asp. p. 107) M. Varro in libro de origine latinae linguae ab hordeo horreum deriuatum aspirat, hordeum uero ab horrore tractum dicitur (dicit? Osann) si contuleris locum de l. l. V 106 p. 109 hordeum ab horrido ibi aliquid excidisse putabis et scribendum esse horreum ab hordeo, hordeum ab horrido, quod confirmat Augustinus de dial. VI p. 11, 5 Crec., quem e Varrone hausisse uidimus: aut per id quod continetur (dictum), ut si quis horreum mutata littera adfirmet ab hordeo nominatum. quae leguntur de not. asp. p. 94. p. 107. de diphth. p. 125 sumpta sunt e libro V 97 p. 99, inepte adiectis p. 94 trahere, p. 125 uehere, cf. Mommsenl. s. p. 358. de diphth. p. 127: ae ante d reperitur in aedes quod ab edendo secundum Varronem deriuatum est conlatis de l. l. V 160 p. 160 aedes ab aditu quod plano pede adibant scribendum est ab adeundo131). p. 129 scribit aes aeris quod Marcus Varro ab asse, alii ab auri similitudine dictum putant, contra Varro V 169 p. 169 as ab aere.

Notes in this chapter

Note 1 · 118 115) Pro Attio ponere uoluerunt D. Ruhnken (post Mallium Theodorum ed. Heusinger p. 64), probante L. Krahnero de Varr. antiq. libr. p. 1Note 2 · 119 116) Schol. Dion. Thr. p. 786. Lucii Tarrhaei haec esse ostendunt Crameri anecd. Oxon. IIII p. 318 sq. cf. L. Preller Polem. fragm. p. 6Note 3 · 120 117) Ioannes Lydus quoque de mens. I 9 Euandrum sedecim litteras in Italiam tulisse scribit, sed qua est inscitia et inconsiderantia Cn.Note 4 · 122 118) Qui hanc rationem secuti sunt Q, quod saepe in antiquorum graecorum scriptura occurrit (cf. Franz l. s. p. 16), antiquitus traditumNote 5 · 123 119) Debet quidem hoc testimonium Censorino, sed fortasse alterum quoque (fr. 103) ex eiusdem sumpsit libro grammatico, de quo parum conNote 6 · Minus patet, quid Caesarem (Pomp. ad Don. I 17 p. 27) mouerit ut undecim tantum litteras adsignaret antiquissimis romanis. fortasse, si tam Note 7 · 124 121) Cf. de Nigidio Figulo disserentem Marium Victorinum I 4, 5 p. 2456 P.: Nigidius Figulus in commentariis suis nec K posuit nec Q necNote 8 · Cuius libros III περὶ στοιχείων Laert. Diog. V 23 profert, cf. Plin. VII 192. schol. Dion. Thr. p. 783. 786. V. Rose Aristot. pseudepigr. p.Note 9 · 125 123) Simile argumentum Terentius Scaurus tractauit in libro de nouis litteris, quem ipse conmemorat p. 2264, cui larga materia praesto eNote 10 · 127 124) Ἄγγμα e coniectura ten Brinki l. s. scripsi cum nomen litterae sono illi accommodatum fuisse consentaneum sit.Note 11 · Verba Victorini (I 4, 4 p. 2456 P.) Attius cum scriberet anguis angulus (anguies angules cod. Paris. 7539 Gaisfordi et cod. Valentinianus cfNote 12 · 128 126) Lydum hunc locum scholiis Vergilianis debere iudicauit I. F. Schultze quaest. Lyd. I p. 17. 43, quod, quamuis ipsum Diogeniani VarrNote 13 · Spengelius ed. Varr. p. 7 librum primum de lingua latina, de origine linguae latinae, ad Pompeium missum fuisse uoluit, L. Krahner l. s. p. Note 14 · 130 128) De Lydi indole fide linguae latinae peritia optime disputauit I. F. Schultze l. s. p. 6 sq. cf. praeterea E. Dirksen verm. schr. I Note 15 · 132 129) Ex re etiam titulus libri septimi in scholio quodam Plautino apud Ritschelium d. alex. bibl. p. 5 M. Varro in libro de uerbis poetiNote 16 · Locos qui cum Varronis uerbis congruunt his conposui. de diphth. 9 p. 129 cf. de l. l. VII 23 p. 308. Isid. XIII 12, 1. 14, 2. XX 3, 1. p. 1Note 17 · 133 131) Quod non reiciendum est, quia apud Apuleium haec secuntur: et e quam in diphthongo habet a principali traxit. sed male uidetur dice
Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings