DE GRAMMATICA
Reading edition
91 Vt Varroni placet, ars grammatica, quae a nobis literatura dicitur, scientia est eorum, quae a poetis historicis oratoribusquedicuntur ex parte maiore. eius praecipua officia sunt quattuor ut ipsi placet: scribere legere intellegere probare.
91. Mar. Vict. I 1, 6 p. 2541 P.: Vt Varroni ... intellegere 209 probare. Diom. p. 426, 18: tota grammatica consistit praecipue intellectu poetarum et scriptorum et historiarum prompta expositione et in recte loquendi scribendique ratione. cf. Seru. in Donat. p. 512 Endl. Mart. Cap. III 230 p 51 Gr.: officium meum (grammatica loquitur) tunc fuerat docte scribere legereque. nuno etiam illud accessit, ut meum sit erudite intellegere probareque, Max. Victor. p. 271 Lind. p. 1937 P.: grammatica est scientia interpretandi poetas et recte loquendi scribendique ratio, dicta ἀπὸ τῶν γραμμάτων [id est ab his litteris] unde incipere debet.
92 Audiri absentium uerba non poterant. ergo illa ratio peperit litteras, notatis omnibus oris ac linguae sonis atque discretis. nihil autem horum facere poterat si multitudo rerum sine quodam defixo termino infinite patere uideretur. ergo utilitas numerandi magna necessitate animaduersa est. quibus duobus repertis nata est illa librariorum et calculonum professio, velut quaedam grammaticae infantia, quam Varro litterationem uocat; [Graece autem quomodo appelletur non in praesentia recolo]. |
Poterat iam perfecta esse grammatica, sed quia ipso nomine profiteri se litteras clamat, unde etiam latine litteratura dicitur, factum est, ut quicquid dignum memoria litteris mandaretur ad eam necessario pertineret.
92. Augustin. de ord. II 12, 35. I p. 415 ed. congr. S. Mauri: illud quod in nobis est rationale, id est quod ratione utitur et rationabilia uel facit uel sequitur, quia naturali quodam uinculo in eorum societate astringebatur, cum quibus illi erat ratio ipsa communis nec homini homo firmissime sociari posset nisi colloquerentur atque ita sibi mentes suas cogitationesque quasi refunderent, uidit esse imponenda rebus uocabula id est significantes quosdam sonos, ut quoniam sentire animos suos non poterant, ad eos sibi copulandos sensu quasi interprete uterentur. sed audiri absentium ... praesentia recolo. progressa deinde ratio animaduertit eosdem oris sonos, quibus loqueremur et quos litteris iam signauerat, alios esse qui moderato uarie hiatu, quasi enodati ac simplices faucibus sine ulla collisione defluerent, alios diuerso pressu oris tenere tamen aliquem sonum, extremos autem qui nisi adiunctis sibi primis erumpere non ualerent. itaque litteras hoc ordine, quo expositae sunt uocales semiuocales et mutas nominauit. deinde syllabas notauit, deinde uerba in octo genera formasque digesta sunt, omnisque illorum motus integritas iunctura perite subtiliterque distincta sunt, inde iam numerorum et dimensionis non immemor, adiecit animum in ipsas uocum et syllabarum uarias moras atque inde spatia temporis alia dupla alia simpla esse comperit, quibus longae breuesque syllabae tenderentur. notauit etiam ista et in regulas certas disposuit. poterat iam ... necessario pertineret. cf. de mus. II 1, 1. I p. 564. Mart. Cap. III 229 p. 50 Gr.: tunc illa, ut familiare habebat exponere percunctata et docere facile quae ab eadem quaerebantur, penula a dextra cum modestia uerecundiaque releuata (sic codd.: B = Bambergensis et D = Darmstadiensis, quos ipse contuli) sic coepit: γραμματικὴ dicor in 210 Graecia, quod γραμμὴ linea et γράμματα litterae nuncupentur, mihique sit attributum litterarum formas propriis ductibus lineare. hincque mihi Romulus litteraturae nomen ascripsit, quamuis infantem me litterationem uoluerit nuncupare, sicut apud graecos γραμματιστικὴ primitus uocitabar, tunc et antistitem dedit et assectatores (B assectores D) impuberes aggregauit. cf Ioann. Saresb. metalog. I 21. V p. 60 Giles. Asper. p. 309 Lind. p. 1725 P. (cf. supra p. 100): grammatica est scientia recte scribendi enuntiandi interpretandique rationem (sic cod. Vatican. 1492 chart.) uerborum. quam Terentius (et add. Vat.) Varro primum ut adhuc rudem appellatam esse dicit litterationem (litteraturam Vat.). Isidor. orig. I 3, 1: primordia grammaticae artis litterae communes existunt, quas librarii et calculatores secuntur. quorum disciplina uelut quaedam grammaticae artis infantia est, unde et eam Varro litterationem uocat. cf. I 5, 1. Diom. p. 421, 9: artium genera sunt plura, quarum grammatice sola litteralis est, ex qua rhetorice et poetice consistunt. idcirco litteralis dicta, quod a litteris incipiat. nam et grammaticus latine litterator est appellatus et grammatica litteratura, quae formam loquendi ad certam rationem dirigit. Quint. II 1, 4: et grammatice, quam in latinum transferentes litteraturam uocauerunt, fines suos norit, praesertim tantum ab hac appellationis suae paupertate, intra quam primi illi constitere, pronecta. nam tenuis a fonte assumptis historicorum criticorumque uiribus pleno iam satis alueo fluit, cum praeter rationem recte loquendi non parum alioqui copiosam prope omnium maximarum artium scientiam amplexa sit.
93 expremensque A exp̄mensque M expraemensque B | cuisque narratio A cuius narratio BM | exquisitio AB adquisitio M | dictionemue ABM | Grammaticae officia, ut adserit Varro, constant in partibus quattuor: lectione enarratione emendatione iudicio. lectio est uaria cuiusque scripti enuntiatio seruiens dignitati personarum exprimensque animi habitum cuiusque. enarratio est exquisitio, per quam unius cuiusque rei qualitatem poeticis glossulis exsoluimus. emendatio est recorrectio errorum, qui per scripturam dictationemue fiunt. iudicium est aestimatio, qua poema ceteraque scripta perpendimus.
93. Diom. p. 426, 21: Grammaticae officia ... lectio est artificialis interpretatio uel uaria cuiusque ... enarratio est obscurorum sensuum quaestionumue explanatio uel exquisitio 211 per ... emendatio est qua singula prout ipsa res postulat dirigimus aestimantes uniuersorum scriptorum diuersam sententiam uel recorrectio errorum ... iudicium est quo omnem orationem recte uel minus quam recte pronuntiatam specialiter iudicamus uel aestimatio qua ... perpendimus. Max. Victor. p. 272 Lind. p. 1938 P.: grammaticae officia sunt quatuor: lectio enarratio emendatio iudicium. lectio quidem est secundum accentus ad sensum necessitatemque pronuntiatio. enarratio est secundum poetae uoluntatem uniuscuiusque discretionis explanatio. emendatio est errorum apud poetas et figmentorum reprehensio. iudicium est bene dictorum comprobatio.
94 Nomen unius cuiusque litterae omnes artis latores praecipueque Varro neutro genere appellari iudicauerunt et aptote declinari iusserunt.
94. Prob. instit. art. p. 48, 35: Nomen litterae est quo appellatur. sane nomen unius cuiusque ... declinari iusserunt.
95 ut A et B et h et x partim sunt quę neque dicuntur. quędam AB | ut phi · y B ut phi · Ψ·A | Litterarum partim sunt et dicuntur ut A et B; partim dicuntur neque sunt ut H et X, quaedam neque sunt neque dicuntur ut Φ et Ψ.
de codd. uid. adnot. ad fr. 43
95. Cassiodori Cornut. p. 576B Garet. p. 2286 P.: Praeterea in libro qui est de (sic A, qui est in B) grammatica Varro cum de litteris dissereret, HA (ita. h. libri) inter litteras non esse disputauit. quod multo minus mirum, quam quod X quoque litteram esse negat. in quo quid uiderit nondum deprehendi. ipsius uerba subiciam: litterarum partim ... ut Φ Ψ. Mar. Vict. I 3, 12 p. 2452 P.: nec dubitatur his litteris omnibus absque sola V remotis, latinae linguae reliquas decem et septem posse satis facere. nam pro H adspirationis nota, ut graeci faciunt, poni posset F et P et eadem aspiratio compleretur ... X autem per C et S possemus scribere. cf. I 3, 8. 10. 4, 77. Donat. I 2, 4 p. 1736 P. Serg. in Donat. p. 1829 P.
96 Vasso altereutrum {*above ‘utrum’: eorum} deleto e (eorum man. rec. suprascr.) B | nouas in mg. man. altera: in duas B | an discribit? | Probus et Varro, alter eorum in duas partes scribit et reliquas subiectas facit, alter in quattuor prout quisque potuit sentire.
B = cod. Bernensis 380 litteris uncialibus perscriptus saec. VI uel VII
212
96. Cledon. comm. in Donat. p. 1861 P.: De partibus orationis. Probus et ... potuit sentire. nos uero conuenit Donati sequi auctoritatem.
97 lac non A lac non rasura unius litterae post lac B | Lac non debemus dicere sed lact.
A = cod. Sangermanensis 1180 B = cod. Sangerm. 1179, uterque saec. VIIII uel X
97. Pomp. comm. art. Don. XVIII 2 p. 233 Lind.: Nominatiuus tredecim litteris terminatur ... (Donatus) adiecit C. ut allec aut lac, de quo dubitatur. hoc dixi saepius. multi dicunt (num inquirunt?) utrum lac dicamus an lact. et reuera si quaeras, hoc rite facit nec aliud. nam si dixeris lac, erit genetiuus lacis, quemadmodum allec allecis. lectum est hoc saepius praecipue apud Varronem. ille dicit: lac non ... lact. sed dixit Caesar contra ipsum rem ualentissimam, nullum nomen duabis mutis terminari. C et T duae mutae sunt, ergo exclusi sumus ab illa regula. superest, ut sequamur regulam Plauti, lacte ut dicamus. Habemus in Bacchidibus (19): ‘sicut lacte lactis simile’. Diom. p. 303, 3: omnia nomina latina nominatiuo casu singulari litteris duodecim extremis terminantur ... sunt qui addunt C ut lac, quod Varro (doctissimus add. Keil.) artis grammaticae exterminat. Cledon. comm. in Donat. p. 1904 P.: ‘ut allec uel lac uel lacte’, quia uolunt dicere quod lacte dicitur in nominatiuo singulari iuxta Plautum. ‘lact’ (lacte libri) ait Varro * * * non dici, numquam enim nomen ex duabus mutis terminatur. occurrit, (sic Vsener pro aut currit.) ‘hoc lacte’, quod dicit Plautus (fr. Bacch. 19 Ritschl.) ‘sicut (ut sit libri) lacte lactis’, non ‘sicut lac lactis’. auctoritas Vergilii tamen lac dixit. cf. Varro l. l. V 104 p. 106. Prob. cath. p. 7, 5. Varr. Andabatis ap. Non. p. 483 u. lacte.
98 eΝΘΥΜΗΜΑΤΑ ΝΟΗΜΑΤΑ ϹΚΗΜΑΤΑ N | derigit N | Glossemata ut toreumata enthymemata noemata schemata poemata et his similia omnia Varronis regula, inquit Plinius, datiuo et ablatiuo plurali in BVS dirigit, quia singularis ablatiuus E littera finiatur.
98. Char. p. 131, 10: Glossemata ut ... littera finiatur. melior tamen ratio est, quam sub A littera dedi; et ideo haec et eiusmodi ex alia formula genetiuum pluralem et ex alia datiuum sumunt, horum glossematum his glossematis. cf. p. 123, 3.
99 tria add. et ego tu ille uncis inclusit Wachsmuth | septim infra quoque G = cod. Guelferbytanus Lindemanni | inuenis libri | primigenia AB primogenia corr. ab alt. man. in primigenia G | aliquid a naturali AB | diriuatum B deriuatiuum corr. in deriuatum G | Sunt autem pronomina finita tria [ego tu ille], infinita septem, minus quam finita sex, possessiua quinque. et haec sunt pronomina. in rerum natura plus non inuenies. omnia pronomina quae sunt inuenta in latina lingua ista sunt: finita sunt tria: ego tu ille, infinita septem: quis qualis talis tantus quantus quotus totus, minus quam finita sunt sex: ipse iste is hic idem sui, possessiua sunt quinque: meus tuus suus noster uester. alia pronomina non inuenies. sed dicere mihi habes: dixisti mihi alia pronomina non inueniri, sed inueni alia, dico tibi: ego dixi, quia non sunt primigenia quae dicit Varro, sed deductiua. multum interest utrum sit aliquid naturale an aliquid deriuatum.
Huius fragmenti non nisi extrema uerba mihi cum AB, de quibus uid. adnot. ad fr. 97, conlata sunt
213
99. Pomp. comm. art. Don. XVIIII 4 p. 239 Lind.: Sunt autem ... sed deductiua. Prob. inst. art. p. 131, 25: qualitas pronominum in quattuor formas diuiditur: finita minus quam finita infinita possessiua. finita pronomina sunt, quae notant certum numerum, certam personam. haec tria sunt tantum: ego tu ille ... minus quam finita forma sex haec pronomina continet tantum: ipse iste is idem sibi hic ... infinita forma decem nouem haec pronomina continet tantum: qui uel quis quidam quicumque quisquam quisquis quisnam quispiam aliquis nequis siquis qualis qualiscumque talis quantus quantuscumque tantus quotus quotuscumque totus ... possessiua forma quinque haec pronomina continet tantum: meus tuus suus noster uester. cf. Serg. comm. in Don. p. 1847 P. Cledon. comm. in Don. p. 1906 P. Seru. comm. in Don. p. 1785 P.: qualitas pronominum principaliter bipartita est. omnia enim pronomina aut finita sunt aut infinita. finita sunt, quae recipiunt personas, id est quae definiunt personas, et sunt tantum tria: ego tu ille. sed ille plerumque uariatur. nam si ad praesentis personam refertur, tunc recte finitum est, si de absente dicatur, minus quam finitum est. infinita autem pronomina uarias habent species. nam licet omnia quaecumque non recipiunt personas infinita sunt, tamen alia dicuntur generaliter infinita, alia minus quam finita, alia articularia uel demonstratiua, alia possessiua. generaliter infinita sunt, quae unicuique personae aptari possunt, ut est quis, et sunt haec septem tantum: quis talis qualis quantus tantus quotus totus. minus quam finita dicuntur, quae commemorationem habent notarum personarum, ut est ipse. haec sunt sex tantum: ipse iste is hic idem sui ... possessiua dicuntur pronomina, quae nos aliquid possidere ostendunt, ut est meus tuus ... sunt autem possessiua pronomina quinque tantum: meus tuus suus noster et uester. absque his pronominibus, quae omnia sunt uiginti et unum, nullum aliud 214 quod suam originem habeat poterit reperiri, sed si qua sunt compositione fiunt. cf. Diom. p. 329, 5.
100 non om. B de quo uid. ad fr. 96 | barrone B | succedanea Bondamus uar. lect. II 2 p. 115 succedat in ea B | poteset B | potes B | Pronomen quia non fungitur officio nisi praemisso nomine, ideo haec pars a Varrone succedanea dicitur, quia non potest in eadem locutione esse; hoc est quia bis nomen repeti non potest. ordo tamen hic custodiendus est, ut nomen in praecedenti sit loco, pronomen in subiectis.
100. Cledon. comm. in Don. p. 1905 P.: Pronomen quia ... in subiectis. Seru. comm. in Don. p. 484 Lind.: (pronomina) sunt particulae, quae fastidium repetitionis excluderent succedendo in ipsa nominis significatione. p. 501: pronomen dictum est quasi pro nomine, eo quod fungitur officio nominis ... et ideo etiam in subiectis locis ponuntur.
101 Per C ‘cum’ aduerbium erit temporis ut: cum uenerit loquemur, cum uoles ibimus, cum petieris feres. |
de cod. uid. adnot. fr. 44
oportet ex consonantib. uocalibus B | significandum B | pro ex et nonnunquam B | pro a ut in hac prouincia ex prouincia uenire B lacunam significaui qua exempla quaedam praepositionis de pro a positae et uerba: peccat etiam (de prouincia uenire e. q. s.) excidisse uidentur | perpera in B | ut in circum B | eximus in naue{*above e: b} (b manu alt. suprascr.) circo B | longa aut B | flamminius B | Varro aduerbia localia, quae alii praeuerbia uocant, quattuor esse dicit: ex in ad ab. ‘ex’ locum significat unde egredimurut ex area, ‘in’ locum in quem ibimus ut in aream, ‘ad’ locum ad quem adimus ut ad parietem, ‘ab’ locum a quo discedimus ut a pariete. horum duorum aduerbiorum, ex et ab, poste riores literae solent demi, alias recte alias perperam. quando ergo ex, quando e dici oporteat ex consequentibus uocabulis animaduertitur. item et ‘apud’ locum significat ut: [accede ad me] qui dominati apud me sunt, apud illum est. ‘de’ quoque nonnumquam pro ‘a’ ponitur, et nonnumquam pro ‘ex’, pro ‘a’ ut in hoc ... 'de prouincia uenire’ qui se dicit; nam perperam est, imus enim in prouinciam ut in nauem et in circum, eximus ut e naue e circo sic e prouincia. de prouincia existimamus cum de ea bene aut male praedicamus, de naue dicimus cum longa an oneraria sit rogamus, de circo cum flaminius an maximus.
Apollonis B | In aedem B | senatu B | quod quo inimus eraso in B corr. Vsener | dicendum ex om. B | tabulis ·n· his eraso h B | eas] eius B | is] his eraso h B | scriptum q: pronuntiat~ B | ea B | uidet et potius B | legi quam dici contra eas litteras non B corr. Vsener | capud {*above d: t} B | item uitiose dicitur senatum habere apud aedem Apollinis, quod in aede dici oportet. et ‘de senatus sententia’ uitiose, nam debent dicere ut ex mea sententia ex tua sententia, sic ex sensatus sententia. item qui dicunt ‘de senatu redii’ potius quam e senatu, eo quod quo quom imus IN dicimus, inde cum redimus dicendum ex. ex senatu eiectus potius quam de senatu. male imperant qui dicunt ‘de tabulis quid dicere’. de tabulis enim is dicit qui eas laudat aut culpat, e tabulis is dicit qui quod est in his scriptum recitat scriptumue pronuntiat. si eas uidet, potius dici oportet 'legi’, contra quam ‘dici’, eas literas si non spectat. ‘a capite dempta’ qui uocant male appellant, quod sunt de capite dempta non a capite, ‘ad caput additum’ recto dicitur si est extra caput quod additur.
ii describunt] idem tribuunt B | actor add. Wachsmuth | non in] in om. B | autorem {*above u: c} in scena significare B corr. O. Iahn | uestibulum. sccena B | auctor eraso u B | eocedit B | ex ea] ex om. B | quod B | his qui concionaturus dicit B | pro rostris] prorsus B | qui transcribunt tabulas, non describunt sed exscribunt, qui quales sunt scribunt ii describunt. a scena uenit spectator, e scena uenit qui egit, contra spectator e theatro, a theatro actor, de scena loquitur qui de ea bene an male ornata sit loquitur, in scena pronuntiat actor. qui hoc idem subtilius uult dicere non in scena sed pro scena dicit pronuntiare actorem. nam scena significat graece ‘domus’, e scena actor exiit, uenit in pulpitum ac uestibulum, pro scena itaque actor est. cum eo uenit dicimus prodire, qui domo excedit procedere, qui ex ea quid ducit producere. pro rostris dici oportet cum is qui contionatur iis dicit qui ante rostra sunt, pro rostris enim et ante idem sunt.
litere datae B | uiciose B | Romae. Ceduntur B | Roma B | exebibit B | ad (corr. alt. m. in ab) Roma B | ΝΛΘΟΝΛΗƆ-ϹΑϹ B | in rostra ascendit, e rostris descendit, de rostris dicit qui ea cuiusmodi sint dicit. in contione stat, e contione uenit, de contione dicit. inscribunt quidam literis ‘e’: datae ‘e Gallia’, item ‘e Roma’, uitiose. nam sic dici oportet: ‘in Gallia’ et 'Romae’. dantur enim in loco, afferuntur e loco, sequitur ut dentur in Gallia et Romae. [praepositio nonnunquam per unam literam scribitur, sed per diminutionem ut ebibit pro exbibit.] ‘ab Roma uenio μεταπλασμὸς est pro ‘Roma’.
101. Ter. Scaur. p. 2262 P.: Per C cum ... petieris feres. alii sic: quotiens V sequitur, Q ponendum, ut per QVO litteras: mequom tequom quotus quotiens aliquotiens. in ceteris uocalibus id est AEIO (est eo p. C ponendum, ut * cecidit Cornelius citatus. Varro aduerbia ... animaduertitur. nam si id quod sequitur, litteram habet primam semiuocalem aut mutam ‘e’, dictum leuius uidebitur, ut e Gallia et e Tuscia. quotiens uero uocales secuntur in eo quod sequitur AEO, simplicem et eandem habent rationem, quod ‘ex’ praeponitur; ut in his: ex arce, ex Eryco, ex Olympo, aliter enim fiunt hiulca, ut e arce, e Eryco, e Olympo. si uero in uocabulo quod sequitur princeps littera uel I uel V fuerit, duas habet rationes. nam (unam B) si aliqua uocalis proxima coniuncta est in syllaba eadem, tunc sicut, cum est semiuocalis aut 215 muta, obseruare dixi oportere. ita in his debet fieri, ut est e Vaticano e Iudaea. sin uocabulam duas uocales proxime non habuerit coniunctas, quorum sit littera princeps V aut I proinde atque A E O sit obseruandum, quod potius dici oportet ex Irpinis quam e Irpinis, ex Vmbria quam e Vmbria. similiter in H littera obseruari debet, ut in A E O litteris, ne dicamus e Hymetto (hymaesto bis B) sed ex Hymetto. similiter est in ‘ab’. quisbusdam diligentioribus leuitatis causa solet demi B (p B), cum propositum est uocabulis aut nominibus locorum. in quibus principes sunt litterae semiuocales aut mutae, eam repudiant: a Baiis, a Capua, a Dertona. contra non demitur B, cum in uocabulis aut nominibus est primum A E O, ut ab Aricia, ab Elea. sin V aut I, duplicem habent rationem. si enim sunt solae, dicuntur ut reliquae uocales: ab Apso ab Illyrico (ababs abilli dico B). sin proximas litteras uocales secum habent coniunctas, proinde obseruandum est, an sint semiuocales, an mutae: a Venusia, a Ianiculo. item et ... pro Roma. singularis numerus per unam I litteram scribitur: docilis facilis, pluralis autem per E et I ut facileis docileis, ut ex hoc appareat singularis utrum (idem corr. in item B) sit appellatio an pluralis. aureis, quas modo aetheris scribimus, modo quibus audimus (quomodo audimus quibus B). nec (ne B) minus a nobis I singularis in fraude produci potest, ut uidis (uidi B ) scribitur. si autem cum eadem I littera, aliud 216 breue, aliud longum est ut illa et pila. apices ibi poni debent ubi iisdem litteris alia atque alia res designatur, ut uenit et uênit, aret et âret, legit et lêgit ceteraque his similia. super I tamen litteram apex non (in B) ponitur, melius enim I in pIla in longum producetur. ceterae uocales, quia (an quae uel quom?) eodem ordine positae diuersa significant, apice distinguuntur, ne legens dubitatione impediatur, hoc est ne os hos aedes pronuntiet. Gramm. inc. p. 452 Endl.: praepositiones locorum quattuor uulgo seruantur (an asseruntur?): ex in ad ab. duae primae quo itur et unde exitur significant, ut in arcem et ex arce; duae sequentes quo aditur et unde abitur, ut ad simulacrum et ab simulacro. antiqui in duabus praepositionibus ex et ab sequentes demebant litteras, si proximum uerbum semiuocalem primam aut mutam habiturum erat ut: e Galliae locis, quoniam ex minus leuem compositionem facit. hoc consuetudo non conseruat, dicitur enim ex Gallia. illud seruamus, si uocales secuntur ut praeponamus: ex Eryco, ex Olympo. si sequitur I aut V, habetur ratio duplex antiquorum, nam si uocalis aliqua iungeretur, demebant X: e Vaticano e Iudaea. hoc consuetudo non seruat. si per se essent sine aliqua uocali, X adiiciebant, ut ex Illyrico ex Vmbria, item si H praeponeretur: 217 ex Hymetto. hoc seruamus et quidem si secuntur uoces, in quibus consonantes primae sunt, detrahimus B, ut a Capua, a Dertona. in quibus uocales secuntur, B praeponimus, ut ab Erycinis ab Atheniensibus. si I aut V sequatur, item ut supra duo seruantur modi, si per se sunt admittunt, ut ab Illyrico ab Vrbino, si cum altera uocali amittunt, ut a Venusia a ianitore. cf. Sueton. fr. 206 Reiff. Diom. p. 414, 32: ex et ab praepositiones, si sequens uerbum a uocali incipiat, integre efferuntur, ut ex oppido ab illo, si consonantes sequantur, extremam litteram perdunt, ut e foro a Marco. similiter si uocalis sequatur consonantis loco posita, ut a Iunone e uirtute a uino. hae praeterea praepositiones non ut quibusdam uidetur [non hinc transposuit Christ. Philol. XVIII p. 135] idem unumque significant, nec enim unum est a theatro uenire et ex theatro. nam qui dicit a theatro non ex ipso theatro sed e loco qui est proximus theatro, qui ex theatro se uenire dicit ex ipso uenit theatro. his praepositionibus contraria potestate sunt ad et in, quae 218 et ipsae non unum idemque significant, quia in forum ire est in ipsum forum intrare, ad forum autem ire, in locum foro proximum, ut in tribunal et ad tribunal uenire non unum est, quia ad tribunal uenit litigator, in tribunal uero praetor aut iudex.
102 istic istinc rv istic stinc R | hic hic R hic hac B | quique B quicque R | Ex his pronominibus sedecim tantum Varro aduerbia eius modi secundum sonorum rationem fieri demonstrauit: ille illic illinc illuc illo, iste istic istinc istuc, hic hic hinc huc, idem ibidem, qui quo, quique quoque, quicumque quocumque, quidam quondam, quispiam uspiam, aliquis aliquo alicubi, qualis qualiter, meus meatim et significat more meo, tuus tuatim et significat more tuo, suus suatim et significat more suo, noster nostratim et significat more nostro, uester uestratim et significat more uestro. ex quibus pronominibus tantum quem ad modum aduerbia fiant, sic uti Varro docuit, demonstrauimus.
102. Prob. inst. art. p. 152, 30: De pronomine. ex his pronominibus ... docuit demonstrauimus. cf. Prisc. XV 5 p. 63, 18.