PRAEFATIO
Reading edition
Cum per tempus aliquod uersato in conligendis et disponendis relliquiis Varronianis specimen studiorum mihi proponendum esset, elegi libros grammaticos; nam eos commode ceteris neglectis tractari et singulorum argumentum paullo quam adhuc factum est accuratius circum scribi posse intellegebam. dispositionem et indolem horum librorum indagare contentus neque uniuersam Varronis grammaticam theoriam explicate studui, quae res necessaria et magni momenti ad cognoscendam historian grammaticae antiquae nitatur in libris V-X de lingua latina nunc a meo consilio alienis, neque in singulis locis inlustrandis omnia quae cum his coniuncta fuisse coiceres congerere, sed in certis testimoniis acquiescere uolui. exclusi uero libros, in quibus praeter alia grammaticae quoque obseruationes legebantur, quales epistolicas quaestiones fuisse scimus, et mera ueriloquia, larga manu ubique a M. Terentio sparsa, quae ex aliis libris repetita sunt.
In componendis relliquiis antiquam librorum formam quantum fieri potuit restitui, ut et singulas libris e quibus sumptae esse uiderentur tribuerem, et pristinum ordinem reuocarem. asterisco signaui fragmenta, quibus Varronis nomen ab auctoribus non adponitur. duas relliquiis subieci adnotationes. altera perscripsi eos scriptorum locos ad eandem Varronis expositionem referendos, qui ad probandam disputationem meam et ordinem singulorum fragmentorum reconcinnandum alicuius sunt momenti. altera ad criticam spectat; qua in re hanc mihi inposui legem, ut quae in codicibus leguntur religiose adnotarem, Putschii etaliorum, quorum exemplaria in omnium manibus sunt, nomen singulis locis facili negotio saepe emendatis non semper adscriberem. ut autem paullo emendatiora haec fragmenta prodeant praesertim Henrici Keili liberalitati mea laude maiori debetur, a quo facile Hermannus Vsener inpetrauit, ut quae ad Varronis locos in grammaticis latinis obuios adnotauerat meum in usum describere sibi liceret. de quibusdam uero locis ipse Keilius benigne certiorem me fecit. praeterea Vsener Bernae duos Augustini de dialectica libros nitidissime mihi contulit et multos aliorum scriptorum locos a me rogatus inspexit. Seruianorum locorum lectiones Georgius Thilo liberalissime mecum communicauit. alias alii me instruxerunt quos suo quemque loco nominaui. ne autem quidquam, quod aliis debetur taceam, conmemorandum est Vseneri et Curti Wachsmuthi amicorum beneficium, qui me in Italiam profecto non solum plagularum accuratissime corrigendarum taedium susceperunt uerum etiam conplures locos medicina egentes felici sagacitate emendauerunt. quibus omnibus gratias ago lectoresque mecum agent.
Romae in Capitolio mense Iulio 1864.