INCERTAE SEDIS
Reading edition
111 Ablatiuum Varro sextum, interdum latinum appellat, quia latinae linguae proprius est.
111. Diom. p. 302, 4: Ablatiuum graeci non habent, hunc tamen Varro sextum ... proprius est, cuius uis apud graecos per genetiuum explicabitur. Consent. p. 2033 P.: ablatiuum casum graeci non habent. denique hunc Varro interdum sextum, interdum latinum appellat, quem rectissime nostri sermonis usus inuenit, qui plurimum a datiuo differt. cf. Prisc. V 75 p. 187, 7.
112 Curculio. Varro ait hoc nomen per antistoichon dictum quasi gurgulio, quoniam paene nihil est nisi guttur.
112. Seru. ad Verg. georg. I 186: Curculio Varro ... nisi guttur. Schol. Bern. ad h. u. p. 28 Muell.: Curculio. Varro ait hoc nomen per antistoichum dictum, quasi gurgulio, genus bestiae, quae semper quaerit alienum auxilium (alimentum [auxilium] coni. Vsener).