DE LINGVA LATINA LIBRI XXV
Reading edition
I
1* rei om. BDP | quidquid DP | uel sentitur suprascr. uel B | qualiter coni. Vsener pro quanta | disputatione BD | congestione asperetur] congestione nodetur et congestione asperetur B | quot C quot suprascr. uel quod B quod corr. in quot P quod D | rithmus BC | tractatur P tractetur C | negotia {*above a: o} P | Verbum est uniuscuiusque rei signum quod ab audiente possit intellegi a loquente prolatum. res est quicquid uel sentitur uel intellegitur uel latet. signum est quod et se ipsum sensui et praeter se aliquid animo ostendit. loqui est articulata uoce signum dare. articulatam autem dico quae comprehendi litteris potest. | omne uerbum sonat. cum enim est in scripto non uerbum sed uerbi signum est. | sed quod sonat nihil ad dialecticam. de sono enim uerbi agitur, cum quaeritur uel animaduertitur qualiter uocalium uel dispositione leniatur uel concursione dehiscat, item consonantium uel interpositione nodetur uel congestione asperetur et quot uel qualibus syllabis constet, ubi poeticus rhythmus accentusque a grammaticis solarum aurium tractantur negotia. et tamen cum de his disputatur praeter dialecticam non est.
enim inter lineas add. C | optinent uerbạ {*above a: orum} C | illa om. D | nam...loquimur uncis inclusit Vsener | loquimur corr. ex loqnimur B | occurr̃ C | quidquid DP | aures BD aures{*above e: i} P | et DCP ex sed in mg. i.e. et B | aliquod BP | haec enim scientia disputandi est. sed cum uerba sint rerum, quando de ipsis obtinent, uerborum autem illa quibus de his disputatur (nam cum de uerbis loqui nisi uerbis nequeamus, et cum loquimur non nisi de aliquibus rebus loquimur), occurrit animo ita esse uerba signa rerum, ut res esse non desinant. cum ergo uerbum ore procedit, si propter se procedit id est ut de ipso uerbo aliquid quaeratur aut disputetur, res est utique disputationi quaestionique subiecta, sed ipsa res uerbum uocatur. quicquid autem ex uerbo non auris sed animus sentit et ipso animo tenetur inclusum dicibile uocatur. cum uero uerbum procedit non propter se sed propter aliud aliquid significandum dictio uocatur.
quod D | quatuor P ·IIII· {*above last I: or} B | distincte P | significat et nomen est sed uerbi · · quod B | significat suprascr. a manu rec.: continetur P | uerbum est nec tamen uerbum sed P | iam in {*above ‘in’: ..} illa B | ipsud C | quod fit] quod a manu rec. add. in P | quidquid DP | res autem ipsa quae iam uerbum non est neque uerbi in mente conceptio, siue habeat uerbum quo significari possit siue non habeat, nihil aliud quam res uocatur proprio iam nomine, haec ergo quattuor distincta teneantur uerbum dicibile dictio res. quod dixi uerbum et uerbum est et uerbum significat. quod dixi dicibile uerbum est, nec tamen uerbum sed quod in uerbo intellegitur et animo continetur significat. quod dixi dictionem uerbum est, sed quod iam illa duo simul id est et ipsum uerbum et quod fit in animo per uerbum significat. quod dixi rem uerbum est, quod praeter illa tria quae dicta sunt quicquid restat significat.
141
TESTIMONIA 1 Augustin. de dial. V. ed. congr. S. Mauri uol. XVI p.39 sq. ed. Creceli p. 7: Verbum est ... litteris potest. 142 haec omnia quae definita sunt, utrum recte definita sint et utrum hactenus uerba definitionis aliis definitionibus persequenda fuerint, ille indicabit locus, quo definiendi disciplina tractatur. nunc quod instat accipe intentus. omne uerbum ... signum est. quippe inspectis a legente litteris occurrit animo quid uoce prorumpat. quid enim aliud litterae scriptae quam se ipsas oculis, praeter se uoces animo ostendunt? et paulo ante diximus signum esse quod se ipsum sensui et praeter se aliquid animo ostendit. quae legimus igitur non uerba sunt sed signa uerborum. sed ut, ipsa littera cum sit pars minima uocis articulatae, abutimur tamen hoc uocabulo, [et] ut appellemus litteram etiam cum scriptam uidemus, quamuis omnino tacita sit neque ulla pars uocis sed signum partis uocis appareat, ita etiam uerbum appellatur cum scriptum est, quamuis uerbi signum id est signum significantis uocis non uox (uox add. Vsener) eluceat. ergo ut coeperam dicere omne uerbum sonat. sed quod ... restat significat. sed exemplis haec inlustranda esse perspicio. fac igitur a quoquam grammatico puerum interrogatum hoc modo: arma quae pars orationis est? quod dictum est arma propter se dictum est id est uerbum propter ipsum uerbum. cetera uero, quod ait, quae pars orationis, non propter se, sed propter uerbum, quod arma dictum est, uel animo sensa uel uoce prolata sunt. sed cum animo sensa sunt, ante uocem dicibilia erunt, cum autem propter id quod dixi proruperunt in uocem, dictiones factae sunt. ipsum uero arma, quod hic uerbum est, cum a Vergilio 143 pronuntiatum est, dictio fuit: non enim propter se prolatum est, sed ut eo significarentur uel bella quae gessit Aeneas uel scutum et cetera, quae Vulcanus heroi fabricatus est. ipsa uero bella uel arma, quae gesta aut gestata (corr. Vsener pro ingesta ex D in quo igestata) sunt ab Aenea (ipsa inquam quae cum gererentur atque essent uidebantur quaeque si nunc adessent uel digito monstrare possemus aut tangere, quae etiamsi non cogitentur non eo tamen fit ut non fuerint) ipsa ergo per se nec uerba sunt nec dicibilia nec dictiones, sed res quae iam proprio nomine res uocantur. tractandum est igitur nobis in hac parte dialecticae de uerbis, de dicibilibus, de dictionibus, de rebus. in quibus omnibus cum partim uerba significentur partim non uerba, nihil est tamen, de quo non uerbis disputare necesse sit. itaque de his primo disputetur per quae de ceteris disputare conceditur.
inquid D | nostra CP | sed de trauerso {*above u: ns} D sed et de transverso C | ubide {*above b: v} D | odiosum quae D | fit corr. Vsener pro sit | quarto C quartum est defuit deleto est B | putent C | sillaba C | enim BDP autem C | bonbum D | boesei B boese C boesae D boase uel boose P | greci C | ergo uerbum dictum est a uere boando a man. rec. add. in P | quasi uere boando C | Verba ipsa quispiam ex eo putat dicta quod aurem quasi uerberent. immo inquit alius quod aerem. sed quid nostram? non magna lis est, nam uterque a uerberando huius uocabuli originem trahit. sed de transuerso tertius uide quam rixam inferat. quod enim uerum nos ait loqui oportet odiosumque fit natura ipsa iudicante mendacium, uerbum a uero cognominatum est. nec ingenium quartum defuit. nam sunt qui uerbum a uero quidem dictum putant, sed prima syllaba satis animaduersa secundam neglegi non oportere. uerbum enim cum dicimus, inquiunt, prima eius syllaba uerum significat secunda sonum. hoc enim uolunt esse ‘bum’. unde Ennius sonum pedum ‘bombum pedum’ dixit,et βοῆσαι graeci clamare. | ergo uerbum dictum est quasi a uerum boando hoc est uerum sonando.
Igitur uerbum quodlibet excepto sono (de quo bene disputare ad facultatem dialectici pertinet, non ad dialecticam disciplinam, ut defensiones Ciceronis sunt quidem rhetoricae facultatis sed non his docetur ipsa rhetorica) ergo omne uerbum praeter id quod sonat quattuor quaedam necessario uocat in quaestionem: originem suam uim declinationem ordinationem. de origine uerbi quaeritur, cum quaeritur unde ita dicatur, res mea sententia nimis curiosa et minus necessaria. neque hoc eo mihi placuit dicere, quod Ciceroni (d. nat. deor. III 24, 62) quoque idem uidetur. quis enim egeat auctoritate 144 in re tam perspicua. quod si omnino multum iuuaret explicare originem uerbi, ineptum esset aggredi quod persequi profecto infinitum est. quis enim reperire possit quicquid dictum fuerit unde ita dictum sit. huic accedit quod ut somniorum interpretatio ita uerborum origo pro cuiusque ingenio iudicatur. ecce enim uerba ipsa ... graeci clamare et Vergilius (geo. III 223) ‘reboant siluae’. 145ergo uerbum ... uerum sonando. quod si ita est, praescribit quidem hoc nomen, ne cum uerbum facimus mentiamur. sed uereor ne ipsi, qui dicunt ista, mentiantur. ergo ad te iam pertinet iudicare, utrum uerbum a uerberando an a uero solo an a uerum boando dictum putemus, an potius unde sit dictum non curemus, cum quid significet intellegamus. breuiter tamen hunc locum notatum (hoc est de origine uerborum) uolo paulisper accipias, ne ullam partem suscepti operis praetermisisse uideamur. stoici autumant (fr. 2*) ... cf. Augustin. de magistro V 12. I p. 679 ed. congr. S. M. Prise. VIII 1. I p. 369, 5: uerbum autem quamuis a uerberatu aeris dicatur, quod commune accidens est omnibus partibus orationis, tamen praecipue in hac dictione quasi proprium eius accipitur, qua frequentius utimur in omni oratione. cf. Cassiod. de orat. et de part. eius 2. II p. 570A Garet.
ADNOTATIO CRITICA Augustini libelli de dialectica tres habui codices. Bernenses duos meum in usum contulit accuratissime H. Vsener meus: B = codex Bernensis 363, de quo Vsener haec scribit: Bongarsi nomen primo secundo ultimo folio inscriptum est, qui unde codicem nactus sit non magis liquet quam unde sua hauserit F. Ritterus Hor. I praef. p. XXXII. codex est quadratus. schedis constat membranaceis CLXXXXVII. conpositus est uno quinione qui primo loco collocatus est et XXIIII quaternionibus; sed excisae sunt quaternionis XI duae schedae, quat. XXII una, quat. XXV duae. scriptus esse uidetur saeculo aeui n. VIII exeunte uel incunte VIIII litteris saxonicis. uersuum numerus in alia scheda alius, nam litterarum uersuumque species minime aequabilis. cum in Seruio paginae uersus continuos exhibeant, in Fortunatiano (cf. C. Halm praef. rhet. lat. min. p. VIII) eisque quae hunc secuntur bipertitae, in Horatio nonnumquam tripertitae uel adeo quadripertitae sunt. folio 153u. leguntur: c̄ · chIRII {*starting above h: consulis} for|TuNaTIaNI · aRTIs Rhe|TORICe lib · III · expl. IN|cIpIT · auRElII · au|GUSTINI · de dialecTica C = cod. Bern. 548 saeculi decimi, litteris scriptus quae perquam similes longobardicis sunt, non raro euanidis; tituli INCIPIT TRACTATUS SCI AGI INDIALECTICA extremae litterae legi uix possunt, sed manifesta est subscriptio EXPLICIT FELICITE TRAC|TATus BEATI AuGuSTINI IN dIAlECTICA P = cod. Paris. lat. 7730 saeculi undecimi, quem Carolus Morel in usum meum contulit. D = cod. Darmstadiensis 166 cuius scripturas e W. Creceli editione opusculi Augustiniani Elberfeldae 1857 typis uolgata sumpsi. ‘in D liber tribuitur C. Chirio Fortunatiano et inscribitur de dialectica liber’: Crecelius.