← Table of contents
De M. Terenti Varronis Libris Grammaticis

DE SERMONE LATINO AD MARCELLVM LIBRI V

Reading edition

I

41* his om. BM | omnium quae B omniumque AM omnium mg. codicis Charisi (cf. testimonia) nominumque Charisius Putschius Keilius | inmutabili ne quicquam ABM inmutabilis est nec quicquam Charisium secutus Keilius | traditur B | quo accipitur M | a om. M | thechinicos M technos B | erudit {*after t: curved line} M erudit AB | par B pars AM | consessione AM consesione B | anchoram BM anachortam A aram Varro ipse scripserit cf. Char., l. s. | Latinitas est incorrupte loquendi obseruatio secundum romanam linguam. constat autem, ut adserit Varro, his quattuor: natura analogia consuetudine auctoritate. natura uerborum omnium, quae inmutabilis est, non quicquam aut minus aut plus tradidit nobis, quam quod accepit. nam si quis dicat scrimbo quod est scribo, non analogiae uirtute sed naturae ipsius constitutione conuincitur. analogia sermonis a natura proditi ordinatio est secundum technicos neque aliter barbaram linguam ab erudita quam argentum a plumbo dissociat. consuetudo non ratione analogiae sed uiribus par est, ideo solum recepta, quod multorum consensione conualuit, ita tamen ut illi artis ratio non accedat sed indulgeat. nam ea e medio loquendi usu placita adsumere consueuit. auctoritas in regula loquendi nouissima est. namque ubi omnia defecerint, sic ad illam, quem ad modum ad ancoram decurritur. non enim quicquam aut rationis aut naturae aut consuetudinis habet, cum tantumopinione secundum ueterum lectionem recepta sit nec ipsorum tamen, si interrogentur cur id secuti sunt, scientium.

41. Diom. p. 439, 15: Latinitas est ... scientium. Char. p. 50, 16: Latinus sermo cum ipso homine ciuitatis suae natus significandis intellegundisque quae diceret praestitit (praesto fuit Vsener). sed postquam plane superuenientibus saeculis accepit artifices et solertiae nostrae obseruationibus captus est, paucis admodum partibus orationis normae suae dissentientibus, regendum se regulae tradidit et illam loquendi licentiam seruituti rationis 171 addixit. quae ratio adeo cum ipsa loquella generata (congenerata Vsener) est, ut hodie nihil de suo analogia inferat. ea enim quae ad explicandam elocutionem iam apud sensus nostros educta sunt a confusione uniuersitatis disseminauit et a disparibus paria coaluit. adprobatur autem defectionis regula argumento similium. constat ergo latinus sermo natura analogia consuetudine auctoritate. natura uerborum (alias uerborum omnium in mg. N) nominumque inmutabilis est nec quicquam aut plus aut minus tradidit nobis quam quod accepit. nam si quis dicat scrimbo pro eo quod est scribo, non analogiae uirtute sed naturae ipsius constitutione conuincitur. analogia sermonis a natura proditi ordinatio est neque aliter barbaram linguam ab erudita quam argentum a plumbo dissociat ... consuetudo non arte analogiae sed uiribus par est, ideo solum recepta, quod multorum consensione conualuit, ita tamen ut illi ratio non accedat sed indulgeat. auctoritas in regula loquendi nouissima est. namque ubi omnia defecerint, sic ad illam quem ad modum ad aram sacram decurritur. non enim quicquam aut rationis aut naturae aut consuetudinis habet, tantum opinione auctorum recepta est, qui et ipsi cur id secuti essent si fuissent interrogati nescire confiterentur. 172 ex his ergo omnibus consuetudo non haec uulgaris nec sordida recipienda est, sed quae horridiorem rationem sono blandiore depellat. interdum enim utilibus incunda gratiora sunt. Quint. inst. orat. I 6, 1: sermo constat ratione uetustate auctoritate consuetudine. rationem praestat praecipue analogia, nonnumquam et etymologia. uetera maiestas quaedam, et ut sic dixerim religio commendat. auctoritas ab oratoribus uel historicis peti solet; nam poetas metri necessitas excusat .... cum summorum in eloquentia uirorum iudicium pro ratione et uelut error honestus est magnos duces sequentibus. consuetudo uero certissima loquendi magistra, utendumque plane sermone ut nummo, cui publica forma est. cf. VIIII 3, 3. Max. Vict. p. 272 Lind. p. 1938 P.: latinitas est obseruatio incorrupte loquendi secundum romanam linguam. constat autem tribus modis: ratione auctoritate consuetudine; ratione secundum technicos id est artium traditores; auctoritate, ueterum scilicet lectionum; consuetudine eorum quae in medio (sic cod. Bern. teste Keilio ad Diomedis uerba supra scripta modo edit.) loquendi usu placita assumptaque sunt. Augustin. art. 1 p. 167 Mai. nou. bibl. patr. I 2. p. 7 Web.: latinitas est obseruatio incorrupte loquendi secundum romanam linguam. constat autem modis tribus id est ratione auctoritate consuetudine; ratione secundum artem; auctoritate secundum eorum scripta, quibus ipsa est auctoritas adtributa; consuetudine secundum ea quae loquendi usu placita adsumptaque sunt. cf. Prob. inst. art. p. 47, 19.

42* audito A | exillis A exillis corr. a manu alia in exilis M | et om. BM | scriptilis A scribalis M scripturalis B | inscriptulis B | Vox est, ut stoicis uidetur, spiritus tenuis auditu sensibilis, quantum in ipso est. fit autem uel exilis aurae pulsu uel uerberati aeris ictu. omnis uox aut articulata est, aut confusa. articulata est rationali hominum loquellis explanata. eadem et litteralis uel scriptilis appellatur, quia litteris conprehendi potest. confusa est inrationalis uel inscriptilis, simplici uocis sono animalium effecta, quae scribi non potest, ut est equi hinnitus, tauri mugitus.

42*. Diom. p. 420, 9: Vox est ... tauri mugitus. Max. Vict. p. 272 Lind. p. 1939 P.: uox est aer ictus sensibilis, qui auditur quantum in ipso est. uocis uero species sunt duae, articulata et confusa. articulata quae hominum tantum est, unde articulata dicta est, quod articulo scribentis comprehendi possit. confusa, quae scribi non potest, ueluti ouium balatus, equi hinnitus, bouis mugitus et aliae nonnullae uoces sunt. cf. Mar. Vict. I 2, 1 p. 2451 P. Priscian. I 1 p. 5, 2: philosophi definiunt uocem esse aerem tenuissimum ictum uel suum sensibile aurium id est quod proprie auribus accidit. et est prior definitio a substantia sumpta, altera uero a notione, quam 173 graeci ἔννοιαν dicunt, hoc est ab accidentibus. accidit enim uoci auditus, quantum in ipsa est. uocis autem differentiae sunt quattuor: articulata inarticulata litterata illitterata articulata est, quae coartata hoc est copulata cum aliquo sensu mentis eius qui loquitur profertur, inarticulata est contraria quae a nullo affectu proficiscitur mentis, litterata est, quae scribi potest, illitterata quae scribi non potest. cf. Donat. I 1, 1 p. 1735 P. Prob. inst. art. p. 47, 1. Pomp. comm. art. Don. I 7 p. 10 Lind. Audax in Mai class. auct. II p. 589.

43 si qua A si q{*above q: a} B | debent AB | auctoritatem tanti uiri Putschius | Lacrumae an lacrimae, maxumus an maximus, et si qua similia sunt, quo modo scribi debeant, quaesitum est. Terentius Varro tradit Caesarem per I eiusmodi uerba solitum esse enuntiare et scribere: inde propter auctoritatem uiri consuetudinem factam.

Cassiodori codices Keili sunt: A = cod. Bern. 330 saec. X B = cod. Paris 7495 (olim 5509, 1) ‘Claudii Puteani’ membr. 4. saec. XIII

43. Cassiodori Annaeus Corn. p. 2284 P. p. 576A Garet.: Lacrumae an ... consuetudinem factam. sed ego in antiquiorum libris multo quam Gaius Caesar est per V pleraque scripta inuenio, optumus intumus pulcherrumus lubido dicundum faciundum maxume monumentum contumelia minume. melius tamen est et ad enuntiandum et ad scribendum I litteram pro V ponere, in quod iam consuetudo inclinauit. Isid. orig. I 26, 15: Maximus an maxumus et si qua sunt similia qualiter scribenda sunt quaesitum est. Varro tradidit Caesarem per I eiusmodi uerba enuntiare solitum esse et scribere. inde per auctoritatem tanti uiri consuetudinem factam, ut maximus optimus pessimus scribatur. Quint. I 7. 21: etiam optimus maximus, ut mediam I litteram, quae ueteribus V fuerat acciperent, C. primum Caesaris inscriptione traditur factum. Vel. Long. p. 2228 P. antiquis uarie etiam scriptitatum est mancupium ancupium manubiae. siquidem C. Caesar per I scripsit, ut apparet ex titulis ipsius, at Augustus [I per] V, ut testes sunt eius inscriptiones. et qui per I scribunt, illam rationem secuntur, quod aliae quoque denominationes per eandem litteram exeant, ut cum manicas maniculum (quibus nomen apponi potest, quod per V manuleus) dicimus. item qui aucupium per V scribunt, putant ab aue occupanda dictum, qui aucipium (aut quia aucupium P.) ab aue capienda, cum A litterae in I familiaris transitus sit. quibus aeque opponi potest, non minus in I transire quam in V, nam ab amico fit inimicus, et a salso insulsus. sequitur igitur electio, utrumne per antiquum sonum, 174 qui est pinguissimus et V litteram occupabat, uelit quis enuntiare, an per hunc, qui iam uidetur elegantior, exilius id est per I litteram has proferat uoces, in quibus V littera uidetur esse superuacua. cf. p. 2235.

44 esse credit B | mille hominum ·II· B | huce utroque opus mille B huic EI utroque coni. Vsener | militiam B | pilam in qua B | quo ipse{*above e: o} tenues si B | pila B | qua iacimus ade͠e. pella ut plenus fiat B | Lucilius ubi I exile est per se iubet scribi, at ubi plenum est praeponendum esse E credit, his uersibus:

Meille hominum, duo meillia; item huice utroque opus, meiles,

Meilitiam. tenues I: pilam qua lusimus, pilum

Quo pinso, tenues I. plura haec feceris: peila

Quae iacimus, addes E, peila, ut plenius fiat.

dilabitur B | literę praeponi B totum hoc fragmentum Vsener correxit, ego p. 91n. erraui | uero minime cum alioqui {*above space: &} non aliunde in singulari B | plurali om. B | sonat B | et ***] add. Vs. | mitto emisimus libri | ut add. B | constant B | et libri | quam inconstantiam Varro arguens in eundem errorem diuersa uia delabitur, dicens in plurali quidem numero, debere I litterae E praeponi, in singulari uero minime, cum alioqui et non aliud in singulari, quam in plurali extrema syllaba sonet et * * *, ut in uerbis manifestum est. dicimus enim mitto misi misimus. nisi aliam hic uult esse rationem [quod absurdum est], ut cum uerba quoque ex syllabis constent, at diuersa regula corrigantur.

Scauri cod. Bernensis 330 saec. X = B

44. Terent. Scaur. p. 2255 P.: Primum igitur per adiectionem illa uidentur esse uitiosa, quod Attius geminatis uocalibus scribi natura longas syllabas uoluit, cum alioqui adiecto uel sublato apice, longitudinis et breuitatis nota, posset ostendi. nam singulares uocales et produci et corripi possunt, unde etiam Lucilius in VIIII saturarum de orthographia praecipiens ait ... item quod Lucilius, ubi ... regula corrigantur. Quint. I 7, 14: semiuocales geminare diu non fuit usitatissimi moris atque e contrario usque ad Attium et ultra porrectas syllabas geminis ... uocalibus scripserunt. diutius durauit, ut EI iungendis eadem ratione qua graeci EI uterentur. ea casibus numerisque discreta est, ut Lucilius praecipit: ‘iam puerei uenere, E postremum 175 facito atque I, ut pueri plures fiant’, ac deinceps idem: ‘mendaci furique addes E cum dare furei iusseris’. quod quidem cum superuacuum est, quia I tam longae quam breuis naturam habet, tum incommodum aliquando. nam in eis, quae proximam ab ultima litteram E habebunt et I longa terminabuntur, illam rationem sequentes utemur E gemina, qualia sunt haec: aurei argentei et his similia. idque eis praecipue, qui ad lectionem instituentur, etiam impedimento erit, sicut in graecis accidit adiectione I litterae, quam non solum datiuis casibus in parte ultima ascribunt sed quibusdam etiam interponunt, ut in ΛΗΙΣΤΕΙ, quia etymologia ex diuisione in tris syllabas facta desideret eam litteram. Vel. Long. p. 2220 P.: his quaeritur etiam, an per E et I quaedam debeant scribi secundum consuetudinem graecam. nonnulli enim ea quae producerentur sic scripserunt. alii contenti fuerunt huic productioni I longam ut (sic Vsener pro longam aut) notam dedisse. alii uero quorum est item Lucilius uarie scriptitauerunt, siquidem in his quae producerentur, alia per I longam, alia per E et I notauerunt, uidelicet ut differentia quadam separantes, ut cum diceremus ‘uiri’, si essent plures, per E et I scriberemus, si uero esset unus, ‘uiri’ per I notaremus. et Lucilius in VIIII: ‘iam puerei uenere, E postremum facito atque I, ut plures faciant, I si facis solum pupilli. pueri hoc unius fiet’. item ‘hoc illi factum est uni, tenue hoc facies I. haec illei fecere, adde E, ut pinguius fiat’, idemque peila quibus milites utuntur, per E et I scribenda existimat, at pilum quo pinsitur (pila qua pinsatur P.) per I. hoc mihi uidetur superuacaneae esse obseruationis, nam si omnino in scribendo discernenda casuum numerorumque ambiguitas est, quid faciemus in his nominibus, quorum scriptio discrimen non admittit? Mar. Vict. I 4, 60 p. 2464 P. omnes qui de orthographia scripserunt de nulla scriptura tam diu, quam diu de hac quaerunt, quae per I litteram singularem genetiuum, et quae per EI litteras nominatiuum pluralem faciunt, locuti partim acute, partim (partim add. Wachsmuth), ut mihi quidem uidetur, inepte. (uidetur. inepte libri) illud [atque om. Par.] etiam ridicule * *, nam mihi quaedam succurrunt: pilum aiunt militare et uinea, si sit supra quam milites aggerem instituunt, et sicam [et silicem] quae secet per E et I scribenda, at si pilum sit quo pinsitores utuntur et uinea quae ruri colitur et fistula per I. cf. ibid. §. 59.

45 nam quę nimium et commercium V | reliquamus V | mercirius V | ut Ritschelius quaest. Varr. p. 29 et V | Terentius Heaut. IIII 3, 21 | Mium et commircium per I antiquis relinquamus, apud quos aeque et Mircurius per I dicebatur, quod mirandarum esset rerum inuentor, ut Varro dicit. | item miis per I, non meis per E ut Terentius: at enim istoc nihil magis Syre miis nuptiis aduorsum.

Veli Longi cod. Vaticanus 3402 saec. XVI = V

45. Vel. Long. p. 2236 P.: Namque mium et commircium quoque per ... Varro dicit. nostris iam auribus secus placet (add. Ritschelius l. s.), scilicet per E, ut et (Ritschelius et ut cod.) Mercurius et commercia dicantur. item miis ... aduorsum.

46 speciem add. m. rec. in mg. B | uideatur A | quae (qua cod. Bern. 243) et Aeoli AB | nostri] non A om. B | terentius usu raro AB | perscribit A | VAV Ritschelius l. s. p. 27 ua AB | Est quaedam littera in F litterae speciem figurata, quae digamma nominator, quae duos apices ex gamma littera habere uidetur. ad huius similitudinem soni nostri coniunctas uocales digammon appellare uoluerunt, ut est notum uirgo. itaque in prima syllaba digamma et uocalem oportuit poni: ϝotum ϝirgo, quod et Aeolii fecerunt et antiqui nostri, sicut scriptura in quibusdam libellis declarat. hanc litteram Terentius Varro dum uult demonstrare ita perscribit: VAV.

de codd. uide adnot. ad fr. 43

176

46. Cassiodori Cornut. p. 2282 P. Est quaedam ... perscribit: VAV. Prisc. I 20 p. 15, 1: V loco consonantis posita eandem prorsus in omnibus uim habuit apud Latinos quam apud Aeolis digamma. unde a plerisque ei nomen hoc datur, quod apud Aeolis habuit olim ϝ digamma id est uau, ab ipsius uoce profectum teste Varrone et Didymo, qui id ei nomen esse ostendunt. cf. I 10 p. 11, 5. Quint. XII 10, 29: Aeolicae quoque litterae qua seruum ceruumque dicimus, etiamsi forma a nobis repudiata est, uis tamen nos ipsa persequitur. cf. I 4,7. Scaur, p. 2254 P.: Vau littera omnibus uocalibus et praeiectiua et subiecta consentit ut ua ue ui uo, et rursus au eu iu ou. est enim posita pro digamma, quod quidam graecorum etiam uau appellant. Vel. Long. p. 2223: et priusquam de hoc loquamur, V litteram digamma esse interdum non tantum in his debemus animaduertere, in quibus sonat cum aliqua aspiratione, ut in ualente et uitulo et primitiuo et genetiuo, sed etiam in his quibus confusa hace littera est, ut in eo quod est quis. Mar. Vict. I 4, 43 p. 2461 P.: uos nominatiuo singulari per duo V, quorum uice consonantis fungitur alterum, alterum accipitur pro uocali, nam per V et O scriptae significant pluralem numerum et casum accusatiuum: auos flauos coruos et horum similia ... attamen has etiam uoces, quae V potius quam O sonant, per duo V scribite, ut uulua uultus et similia, sicuti sine ulla dubitatione per V et O, quae sonant ita ut uoluit uoluo uolutus conuolutus, nam littera V uocalis est sicut AEIO, sed eadem uicem obtinet consonantis, cuiua potestatis notam graeci habent ϝ, nostri uau uocant et illi (alii Putsch. Gaisf.) digamma. ea per se scripta non facit syllabam, anteposita autem uocali facit ut ϝάμαξα ϝεκηβόλος et ϝελένη. nos uero, qui non habemus huius uocis nomen aut notam, in eius locum quotiens una uocalis pluresue iunctae unam syllabam faciunt, substituimus V litteram, nam uocalis nulla bis eadem posita facit unam syllabam: assiduns exiguus Laocoon tribuunt statuunt et similia. at cum praeponitur 177 uocali, tunc accipitur pro consonanti, ut est anguis extinguit lingua peluis, in ‘uuido’ enim prior V uocalis est, sequens cui subiecta est I consonans. cf. Diom. p. 422, 19. 425, 32. Donat. I 2, 1 p. 1735. Pomp. comm. art. Don. I 73 p. 21 Lind. Serg. p. 1827 P. Cledon. p. 1882. Donat. ad Terent. Andr. I 2, 2. Beda p. 2335.

47 et non paret B | urbs e pelobs B | eiusdemmodi B | in PIS excurrunt B | pelobs pelopis B | Non caret quaestione etiam plebs et urbs et Pelops, quae Varro ita distinguit ut per B et S ea nominatiuo casu putet esse scribenda, quae eandem litteram genetiuo reddant ut plebs plebis urbs urbis, ea uero per PS, quae similiter genetiuo eiusdem numeri in PIS excurrant ut Pelops Pelopis.

de cod. uid. adnot. ad fr. 44

47. Ter. Scaur. p. 2261: Quaesitum est hiemps utrum per PS an per MS deberet scribi, cum alioqui dubium non sit, quin per MS scribenda sit, quoniam genetiuo hiemis faciat et quoniam per P et S ea scribantur, quae apud graecos in Ψ desinunt. hanc autem non in Ψ desinere manifestum est ex eo quod quae illa littera terminantur aut in πος ut Πέλοψ Πέλοπος aut in βος desinunt, ut φλέψ φλεβός, hiems autem neutram harum syllabarum recipit. item non constat, obscurum utrum per OB an per OP debeat scribi, nec minus obseruo obsido, cum in illis B littera euidenter sonum suum uindicet. non caret ... Pelops Pelopis. sed nobis utrumque per PS uidetur esse scribendum, quoniam ex his Ψ littera constet, quam genetiuo diximus aut in BIS aut in PIS exire. Cassiodori Papirian. p. 2291 P. p. 578B Garet.: traps ab eo quod dicitur trabis et urps per P debent scribi, licet Varro per B scribenda putet, quod in reliquis casibus B habeant. sed tamen cum Ψ littera graeca nullo modo transferri potuerit in usum nostrum et uis eius per P et S litteras scribatur, necessarium est, ut ubi Ψ graecum sonat, apud nos quod uitari non potest per has litteras scribatur id est P et S, licet in obliquis casibus B habeant, ut caeleps caelibis, urps urbis, item in aliis ipsam retineant, ut auceps aucupis. unde apparet in his casibus mutare nos debere P in B, in quibus se etiam ambae consecuntur interposita uocali. hanc etiam regulam sequimur in Φ, quae ipsa PH constat, ut Cinyps Cinyphis, quae in nominatiuo casu P et S, in aliis casibus per P et H scribitur. Vel. Long. p. 2233: hinc noscuntur etiam quaestiones interdum quibus noua a ueteribus discernantur utrum absorbui an absorpsi, uel cum ad hanc disputationem pertinere non debeat, nisi quod proprium est ορθογραφίας, utrum per B an per P absorpsi scribi debeat: et aliis seruanda (sequenda libri) B littera uidetur, quoniam sorbere dicimus, aliis P. quoniam quaecumque apud graecos per Ψ scribuntur et constat haec littera Π Σ, apud nos per P scribenda. idque (ideoque libri) in similibus seruandum, ut in eo quod est urbs et nupsi et plebs ac ceteris. p. 2224: ea quae apud nos Ψ litteram sonant, putant plerique per 178 P et S scribenda, quoniam et graeci pronuntiauerunt, [per] litteram Ψ constare ἐκ τοῦ πίονος (ἐκ τοῦ π καὶ τοῦ σ ci. Wachsmuth coll. Sexto Emp. adv. gramm. 103). sed qui origini uerborum propiores (proniores an propensiores?) sunt, per B scribunt. Prisc. I 42 p. 33, 3: huic (S) praeponitur P et loco Ψ graecae fungitur, pro qua Claudius Caesar antisigma ƆϹ hac figura scribi uoluit. sed nulli ausi sunt antiquam scripturam mutare, quamuis non sine ratione haec quoque duplex a graecis addita uideatur, nam multo molliorem et uolubiliorem sonum habet Ψ quam PS uel BS. hae tamen id est BS non alias debent poni pro Ψ, hoc est in eadem syllaba coniunctae, nisi in fine nominatiui, cuius genetiuus in BIS desinit, ut urbs urbis, caelebs caelibis, Arabs Arabis. cf. Prisc. I 58 p. 43, 9, Cassiodori Valerian. p. 2289. Mar. Vict. I 4, 74 p. 2465 sq. P. Beda p. 2337 P.

48 Cretenses Ennius (dixit).

48. Char. p. 124, 12: Cretum Cicero Tusculanarum libro II (14, 34): ‘Cretum legis’, Cretenses Ennius, ut Varro libro I de sermone latino scribit.

II

49 leues B leue sunt A leuae M | procere A proceres BM | gregulae BM | proceres ABM | gregulae M | ymnos A ymnus B | Syllabae, ut ait Varro, aliae sunt asperae aliae leues, aliae procerae aliae retorridae, aliae barbarae aliae graeculae, aliae durae aliae molles. asperae sunt ut trux crux trans, leues ut lana luna, procerae sunt quae uocalem longam extremam habent aut paenultimam ut facilitas, retorridae sunt quae mutam habent extremam ut hic hoc, barbarae sunt ut gaza, graeculae ut hymnos Zenon, durae ut ignotus, molles ut aedes.

49. Diom. p. 428, 22: Syllabae ut ait ... ut aedes.

50 ληριν in mg. ληρεῖν V | latine sulco VP latina a lira id est sulco Ritschelius quaest. uarr. p. 29 | existimatur V | Delirus placet Varroni, non delerus. non enim, ut quidam existimant, a Graeco tracta uox est παρὰ τὸ ληρεῖν sed est latina a lira id est sulco. itaque sicuti boues cumse a recto actu operis detorserint delirare dicuntur, sic qui a recta uia uitae ad prauam declinant, per similitudinem translationis item delirare existimantur.

de cod. uid. adnot. ad fr. 45

50. Vel. Long. p. 2233 P.: Nec non et ibi ὀρθοέπεια ὀρθογραφίᾳ coniuncta est, ubi quaeritur, foenoris an foeneris dicamus, quoniam nomen inde tractum dicimus foeneratorem. item facineris non facinoris, quoniam facinerosum uocamus. sic etiam delirus placet 179 ... delirare existimantur. Caper p. 2248 P.: delirare et delerare ἀπὸ τοῦ ληρεῖν. Non. p. 17: Delirare (delerare codd.) est de recto decedere. lira est autem fossa recta, quae contra agros tuendos ducitur et in quam uligo terrae decurrat.

51 duas .l.l. habet AB | sunt B erasum in A | Interuallum duas L habet, uallum enim ipsum non aliter scribitur, a quo interuallum. Varro dicit interualla esse spatia, quae sunt inter capita uallorum id est stipitum quibus uallum fit, unde cetera quoque spatia dicuntur.

de codd. uid. ad fr. 43

51. Cassiodori Cornut. p. 2284 P. p. 576B Garet.: Interuallum duas ... spatia dicuntur. Beda p. 2337 P.: interuallum per duo L scribendum est.

52 scribitur om. A | secutus enim est ethimologiam B | et accipit om. B | quod loqui] quid loqui A qui loqui B | narratio eraso priore r A | Narare per unum R scribitur, ut Varroni placet. secutus est enim etymologiam nominis eius, qua gnarus dicitur, qui scit et accipit quod loqui debeat. denique compositio uerbi ita scribitur: ignorare, quod non per duo R sed per unum scribitur. ideo et naratio unum R habere debet.

52. Cassiodori Papirian. p. 2290 P. p. 578A Garet.: Querella per duo L scribitur. narare per ... habere debet. Vel. Long. p. 2238: sane in eo quod est narare obseruatum est ut unum R scriberemus, quoniam uenit a gnaro cui contrarium est ignarus. Beda p. 2340: naro et naratio per R scribantur.

53 marcellium V | editumum L editummum V | edituum V editũum L | M. Varro in libro secundo ad Marcellum de latino sermone aeditumum dici oportere censet, magis quam aedituum, quod alterum sit recenti nouitate fictum, alterum antiqua origine incorruptum.

de codd. uid. adn. ad fr. 36

53. Gell. XII 10, 1: Aeditimus uerbum latinum est et uetus, ea forma dictum qua finitimus et legitimus. pro eo a plerisque nunc aedituus dicitur noua et commenticia usurpatione, quasi a tuendis aedibus appellatus. satis hoc esse potuit admonendi gratia dixisse * * propter agrestes quosdam et indomitos certatores, qui nisi auctoritatibus adhibitis non comprimuntur. M. Varro ... origine incorruptum. cf. Varro de l. l. VII 12 p. 298. VIII 61 p. 437. 180 de re rust. I 2, 1. Fest. Pauli p. 13 M.: aedituus aedis sacrae tuitor id est curam agens, aeditimus aedis intimus. Char. p. 75, 18: aeditumus dicitur qui aedem seruat quasi aedis intimus, dicitur etiam aedituus ab aede tuenda. cf. Placidi gl. in Mai class. auct. III p. 427. Thes. latin. in Mai class. auct. VIII p. 192.

54 quae greci L que greci VB | enigmata VL enicmata B | appallauerunt{*above second a: e} L | minusne L minusque{*above ‘que’: ne} B minus V | minus non sat scio Scaliger Virgilii append. p. 230 minus non sit sat scio L minus non sit sed scio VB | an LVB at Hertzius | eorum ut quondam VB eorum quod L | audiui ipsi dicier ioui regi L audiui ipsi dicier ioui regi regi B audiui ipsi.......oui regi lacuna sex uel septem litterarum inter ipsi et oui V audiui dicier Ioui ipsi regi Scaliger | uoluit V hoc aenigma Barthius aduers. XVI 22 sic scripsit: semel minus? non. bis minus? non. sat scio. | an utrumque? uerum. ut quondam audiui dicier e. q. s. | nolet L noluit VB | aput V | quaereret VB | in m. uarronis LB . ĭn. uarronis V | mercellum L macellium V | Quae graeci dicunt aenigmata, hoc genus quidam ex nostris ueteribus scirpos appellauerunt. | quale est:

Semel minusne an bis minus non sat scio,

an utrumque eorum. ut quondam audiui dicier,

Ioui ipsi regi noluit concedere.

hoc qui nolet diutius apud sese quaerere, inueniet quid sit in M. Varronis de sermone latino ad Marcellum libro secundo.

Gelli codicibus VL accedit B = fragm. Bernense cod. msc. 404 scriptum anno ae. n. 1173 cf. Hertz l. s. p. 412

54. Gell. XII 6: Quae graeci ... quale est, quod nuper inuenimus per hercle antiquum, perquam lepidum tribus uersibus senaris compositum aenigma, quod reliquimus inenarratum, ut legentium coniecturas in requirendo acueremus. uersus tres hi sunt: semel minus ... libro secundo.

III

55 distantias altitudinem L | quantum ore L | sit] si L | altitudinem] ab altitudine L | Crasitudo L | spiratu corr. in spiritu L | πνεῦμα δασὺ add. Albertus Zippmann om. L | aspiranda L | pingui res L | aspiratu L | Scire oportet uocem sicut omne corpus tris habere distantias: longitudinem altitudinem crassitudinem. longitudinem tempore ac syllabis metimur, nam et quantum morae enuntiandis uerbis teratur et quanto numero modoque syllabarum unumquodque sit uerbum, plurimum refert. altitudinem discernit accentus, cum pars uerbi aut in graue deprimitur aut sublimatur in acutum. crassitudo autem in spiritu est, unde etiam graeci adspirationem πνεῦμα δασὺ appellant. nam omnes uoces aut aspirando facimus pinguiores, aut sine spiritu pronuntiando tenuiores.

L = cod. Lauantinus saec. VIII uel VIIII, cuius lectiones ex analectis gramm. Eichenfeldi et Endlicheri adpono

181

55. Seru. de accent. 8 p. 526 Endl.: Scire autem oportet ... pronuntiando tenuiores. Prisc. de accent. p. 519, 6: uox corpus esse ostenditur. nam et si corpus non esset, auditus aurium minime ui percuteretur. sed cum tangit auditum et reuerberat elementum, tripertito diuiditur, altitudine scilicet latitudine longitudine. habet quippe littera altitudinem in pronuntiatione, latitudinem in spiritu, longitudinem in tempore, hoc est et alte et late et longe auditur.

56 sic] sit AB | nunquam A | dubitatum ac secundo A dubitatum est ac secundo B | consonanti B | debere AB | quia solus B | quae adspirationem B quae ad adspirationem A | conferat edidit Fornerius (Paris. 1588) conferet B confert A | temptat B | qu... uocalibus (quod corr.) B ut uocalibus A | q̄q; A | H sicut in quaestione est littera sit necne: sic nunquam dubitatum, an secundo loco a quacunque consonante poni deberet, quod solus Varro dubitat. uult enim auctoritate sua efficere, ut H prius ponatur ea littera, cui adspirationem conferat, et tanto magis hoc tentat persuadere, quod uocalibus quoque dicat anteponi ut heres, hircus.

de codd. uid. adnot. ad fr. 43

56. Cassiodori Cornut. p. 2285 P. p. 576B Garet.: H sicut in ... heres hircus. sed Varronem praeterit consonantem ideo secundo loco H recipere, quia non possit ante se adspirationem nisi uocalis habere. itaque et ante et post H littera, cuicumque uocali adiungatur, consonabit (sic corr. Vsener, cum codd. om. se, scrib. uocales, tali, non sonabit). haec enim natura uocalium est, ut, ante siue (ante se aut codd.) post se habeant H, enuntiationem non inpediant. 182 Prisc. I 25 p. 19, 12: PH autem ideo non est translatum ab illis in aliam figuram, quod nec sic cohaeret huic quomodo mutis, nec si tollatur minuit significationem. quamuis enim subtracta aspiratione dicam: retor Pyrrus, intellectus integer manet, non aliter quam si antecedens uocalibus auferatur, unde ostenditur ex hoc quoque aliqua esse cognatio R litterae cum uocalibus. ex quo quidam dubitauerunt, utrum praeponi debeat huic aspiratio an subiungi.

57 placet. h. littera B placet h litera A | si pro loco B | ipse intelligere debet inquit A | debet Rhodum A | non om. A | rodum esse AB | retorem. rethorem B | Varroni placet R litteram, si primo loco ponatur, non adspirari. lector enim ipse, inquit, intellegere debet Rodum, tamen etsi H non habet, Rhodum esse, retorem rhetorem.

57. Cassiodori Cornut. p. 2286 P. p. 577A Garet.: Varroni enim placet ... retorem rhetorem. sed eadem obseruatio non necessaria est R litterae. sunt enim uerba primo loco R litteram habentia non minus latina quam graeca. itaque merito auferemus aut amouebimus adspirationem: Roma regina rapa Rodus. cf. Prisciani uerba ad fr. 56 exscripta.

58 de hac litera V | cum his] ?? | et reprendit] In reprendit V | harenę ha:alicam {*above second a: h} et aliculam V | existimet V | et tam V | De H littera quaeritur quae se cum his aut inseruit uocibus aut praeposuit; inseruit, ut in his: uehemens reprehendit, cum elegantiores et ueementer dicant et reprendit secundum primam positionem. prendo enim dicimus non prehendo. at praeposuit, ut cum dicas: hostis harena halicam et haliculam, cum ab alendo possit alica dici, et aliculam existiment dictam, quod alas nobis iniecta contineat. hortus quoque non desiderabat aspirationem, quod ibi herbae oriantur id est nascantur, sed tamen a consuetudine accepit. et cohortes aeque a cooriendo ex eodem loco dictae sunt, et eam differentiam quidam esse uoluerunt, ut cohortes militum cum aspiratione a mutua hortatione dicantur. item nonnulli harenam cum aspiratione, siue quoniam haereat siue quod aquam hauriat, dicendam existimauerunt, aliis sine aspiratione uidetur enuntianda.

fassana f fasma {*under a: alpha stacked on .i.} V | fercos f fircos V | coleam V | censent P | gracchos V | bocchus V | nos non tam per illas causas, quas supra proposuimus, quam propter originem uocis, siquidem, ut testis est Varro, a sabinis fassana dicitur: et sicut S familiariter in R transit, ita F in uicinam aspirationem mutatur. similiter ergo et hoedos dicimus cum aspiratione, quoniam foedi dicebantur apud antiquos. item hircos, quoniam eosdem aeque fircos uocabant. nam et e contrario, quam antiqui habam dicebant nos fabam dicimus. cilonem quoque et cocleam et cocleare sine aspiratione scribemus, et quicquid per consuetudinem aurium ita licuerit enuntiare. non enim firmum est catholicum grammaticorum, quo censent aspirationem consonanti non esse iungendam, cum et Carthago dicatur et pulcher et Gracchus et Otho et Bocchus.

de cod. uid. adnot. ad fr. 45

58. Vel. Long. p. 2229 P.: Et de H littera ... Otho Bocchus.

58A aspiratione B | ueemens B | quoniam ·i· non B | quam alterius . {*above .: ferri} cum hoc B | aspiretur B | grẹco {*above ẹ: ae} aspirandum B | enim eius] enim enim B | utero eum Ritschelius quaest. uarr. p. 28 uterum B | gessisset B | nihilhominus B | ratio exhi littere tenuntiandum B | exiliter c P | aspiretur B | polichrum B | Peccant qui prehensus cum adspiratione scribunt, cum eam prima persona non habeat, et similiter uehemens, cum a ui mentis dicatur. quam quidam putant adiciendam, quoniam id non aliud putant esse quam altius mentem uehi id est ferri, cum huic uerbo sine dubitatione adspiretur. negat Varro etiam Graccho adspirandum, quoniam a gerendo sit cognominatus, matrem enim eius qui primus Graccus sit dictus, duodecim mensibus utero eum gessisse. et pulchrum quamuis in consuetudine adspiretur, nihilo minus tamen ratio exili littera C enuntiandum et scribendum esse persuadet, ne una omnino dictio aduersus latini sermonis naturam media adspiretur. quamuis Santra a graecis putet esse translatum quasi πολύχρουν.

de cod. uid. adn. ad fr. 44

183 184

58A. Ter. Scaur. p. 2256 P.: Similiter peccant et qui nucs et trucs et ferocs in nouissimam litteram dirigant ... item, qui prehensus ... quasi πολύχρουν.

58B Graccus et ortus sine adspiratione dici debere Varro ait et ortum quidem, quod in eo omnia oriantur, Graccum autem a gerendo, quod mater eius duodecim mensibus utero eum gestauerit, uel a gracilitate corporis ut quidam uolunt.

58B. Char. p. 82, 7: Graccus et ortus ... quidam uolunt. sed consuetudo et Gracchos et hortos cum adspiratione usurpauit. de re cf. M. Haupt quaest. Catull. p. 78 sq.

58C si] sed H = cod. Hamburgensis | aritutate corr. in ariditate H aritate cod. Lips. saec. X | herendo H | ut suprascr. manu sec. in cod. Cassellano | uidemus om. cod. Bernens. 363. suprascr. m. sec. in Cass. | Arena si ab ariditate dicitur non habet aspirationem, si ab haerendo ut in fabricis uidemus habet.

58C. Seru. ad Verg. Aen. I 172: Arena: quaeritur habeat necne nomen hoc adspirationem. et Varro sic definit: si ab ariditate ... uidemus habet. melior tamen est superior etymologia.

58D Pulchrum Varro adspirari debere negat, ne duabus consonantibusmedia intercedat aspiratio, quod minime rectum antiquis uidebatur.

58D. Char. p. 73, 17: Pulchrum Varro ... recordationem doloris. unde et sepulcrum hodieque manet, quod sit seorsum a pulcro.

185

58-58D. Quint. I 5, 19: Illa uero nonnisi aure exiguntur, quae fiunt per sonos. quamquam per adspirationem, siue adicitur uitiose siue detrahitur, apud nos potest quaeri an in scripto sit uitium, si H littera est, non nota. cuius quidem ratio mutata cum temporibus est saepius. parcissime ea ueteres usi etiam in uocalibus, cum oedos ircosque dicebant, diu deinde seruatum ne consonantibus aspirarent ut in Graccis et in triumpis. erupit breui tempore nimius usus, ut choronae chenturiones praechones adhuc quibusdam inscriptionibus maneant, qua de re Catulli nobile epigramma (84) est. inde durat ad nos usque uehementer et comprehendere et mihi, nam mehe quoque pro me apud antiquos tragoediarum praecipue scriptores in ueteribus libris inuenimus. Gell. XVI 5, 6: uemens ... a mentis ui atque impetu dicitur. cf. Macrob. sat. VI 8, 18. Vel. Long. p. 2234 P.: uoluerunt item alium esse Cilonem alium Chilonem, et Cilones homines uocari angusti capitis et oblongi, Chilones uero improbioribus labris homines a Graeco παρὰ τὰ χειλη. talis quaestio est circa cohortes et coortes, ubi diuersam esse significationem uoluerunt grammatici, ut coortes sint uillarum, unde homines cooriantur pariter. oriri enim apud antiquos surgere frequenter significabat, ut apparet in eo quod dicitur: ‘Oriens consul magistrum populi dicat’, quod est surgens. at cohortes militum a mutua cohortatione. nam cortes audimus quidem uolgo sed barbare dici. de superiore differentia mihi aliud uidetur, quod cum superius de adspiratione loquerer ostendi, id quoque illum (an ibi quoque illam?) sibi locum fecisse, cum alioquin non desideraretur, ut in uehemente et in reprehenso, cum ueemens et reprensus sine adspiratione emendatius dicatur. nam tam militum quam rusticorum coortes sunt, si quidem et milites e rusticis et ex eiusdem regionis hominibus conscribebantur, ut et agnoscere et tueri inuicem possint. cf. Cassiodori Vel. Long. p. 2287 P. Cassiodori Cornut. p. 2286 P.: uehemens et uemens apud antiquos et apud Ciceronem lego, aeque prehendo et prendo, hercule et hercle, nihil et nil. haec obseruare ea tenus poteris consuetudine potius quam ratione, in his praecipue uerbis, quae adspirationem habere debent. Fest. Pauli p. 84 M.: foedum antiqui dicebant pro hoedo, folus pro olere, fostem pro hoste, fostiam pro hostia. p. 7: alica dicitur quod alit corpus, p. 102: hortus apud antiquos omnis uilla dicebatur, quod ibi qui arma capere possint orirentur. Char. p. 103, 21: harena dicitur quod haereat et arena quod areat, gratius tamen cum adspiratione sonat. Mar. Vict. I 4, 84 p. 2466 P.: uideo uos saepe et orco et uulcano H litteram relinquere, sed credo uos antiquitatem sequi. sed cum asperitas uetus illa paulatim ad elegantioris uitae sermonisque est limam perpolita, sic uos quoque has uoces sine H secundum consuetudinem nostri seculi scribite. item corona ancora sepulcrum, sic et quae H in adspiratione desiderant, ut brachium cohors harena pulcher. sed ea quatenus debetis obseruare ignoratis, inducti fortasse eo quod legistis praeceptum antiquorum, qui aiunt scribi quidem omnibus litteris oportere, in enuntiando autem quasdam litteras elidere, in quo ... bis peccatis, quod 186 aliud scribitis et aliud legitis quam scriptum est. Vel. Long, p. 2238 P.: de aspiratione ... aliquid iam locuti sumus, repetendum tamen existimaui sermonem propter eos qui hymnum, item hyacinthum et hymenaeum uarie scripserunt. alii enim praeponendam adspirationem putauerunt, alii tamquam non necessariam omiserunt, quoniam scilicet in communi lingua graecorum numquam non adspirationem in se habet Υ littera quotiens inchoat uoces. nam quod ad latina pertinet, in quibus tale quid (Vsener pro late aliquid) ambigitur, antiqua consuetudo respicienda est, quibus moris fuit pro hac adspiratione litteram dicere F. itaque harenam iustius quis dixerit, quoniam apud antiquos fasena erat, et hordeum quia fordeum, et sicut supra diximus hircos quoniam firci erant, et hoedi quoniam foedi. Ter. Scaur. p. 2249 P.: per detractionem (uitiatur scribendi ratio) cum aedus sine adspiratione scribitur, cum alioqui cum ea debeat, quoniam apud antiquos faedus sit dictus et ubi illi F litteram posuerunt, nos litteram (autem p. H substituimus, ut quod illi fordeum dicebant nos hordeum, fariolum quem nos hariolum, similiter faedum quem nos haedum dicimus. p. 2252: nec minus consonantes (inter se mutuis uicibus in declinatione funguntur) ut F et H, utraque enim ut flatus est. quare quem antiqui fircum nos hircum, et quam Falisci habam nos fabam appellamus, et quem antiqui fariolum nos hariolum. cf. p. 2258. Fest. Pauli p. 43: Chilo dicitur cognomento a magnitudine labrorum. Cilo sine adspiratione, cui frons est eminentior ac dextra sinistraque ueluti recisa uidetur. Char. p. 102, 1: Cilones dicuntur, quorum capita oblonga et conpressa sunt: chilones autem cum adspiratione ex graeco a labris inprobioribus, quae illi uocant χείλη, unde et pisces chilones inprobius labrati.

59 natura est prosodie L | qua] quae L | probrie L | omno {*above n: 3 dots} L | fastigia corr. in fastigio L | In accentu materia locus et natura prosodiae breuissime conpraehensa sunt. nam materia esse ostenditur vox et ea quidem, qua uerba possunt sonare, id est scriptilis. locus autem syllaba, quoniam haec proprie uerbi pars est, quae recipit accentum. natura uero prosodiae in eo est, quod aut sursum est aut deorsum; nam in uocis altitudine omnino spectatur adeo ut, si omnes syllabae pari fastigio uocis enuntientur, prosodia sit nulla.

de cod. uid. adnot. ad fr. 55

59. Seru. de accentib. 7 p. 526 Endl.: In accentu ... sit nulla.

60 quod L | Quot sint prosodiae dicendum est.

at henodorus L | perispomen L | uocauimus L | Athenodorus duas esse prosodias putauit, unam inferiorem, alteram superiorem. flexam autem, nam ita nostra lingua περισπωμένην uocamus, nihil aliud esse quam has duas in una syllaba.

dionisius L | aristarci L | trax L | alexandrios{*above o: u} a qui rodii L | liricorum L | baria noxian perispomenon L | Dionysius autem Aristarchi discipulus, cognomento Thrax, domo Alexandrinus, qui Rhodi docuit, lyricorum poetarum longe studiosissimus, tres tradidit quibus nunc omnes utuntur βαρεῖαν ὀξεῖαν περισπωμένην.

tyrannion uero iamisenus L | lucillus mitridatico L | captam corr. in captum L | munere corr. in murene L | concesit L | quo illo L | fuit] sit L | barian mesehenoxiant perispomenenat qui L | peritum] potiorem L | assequi] esse{*above e: a} qui L | Tyrannio uero Amisenus, quem Lucullus Mithridatico bello captum Lucio Murenae concessit, a quo ille libertate simul et ciuitate donatus fuit, quattuor scribit esse prosodias βαρεῖαν μέσην οξεῖαν et περισπωμένην. atqui memoriae proditum est hunc ante alios fuisse pronuntiatione peritum, quod nequaquam assequi potuisset, nisi tenore singularum uocum diligentissime perquisito.

qui in Endl. quin L | redigit L corr. Endl. | scientia et doctrina L scientiam. doctrina Endl. | isque] eius quae L | quodque L | prodosia L | dicendo ipsam] hic incipit Wasi (cf. supra p. 49) excerptum (= W) his uerbis: Varro laudatus in Seruii Ms. Cap. de Accentib. pluribus pro Media Prosodia arguit, ipsa in natura nihil totum | amarum et dulce longum et breue W et amarum dulcem longum et brebem L | sit] est LW | quoddam W | querimus L | In eadem opinione et Varro fuit, qui in leges suas redegit accentuum scientiam et doctrinam, isque omnibus a se propositis euidentissimas affert probationes, ut id quoque pro media prosodia facit; dicendo ipsam naturam nihil facere totum, ubi non sit medium. ut enim inter rudem et eruditum, inter calidum et frigidum, amarum et dulce, longum et breue sit quiddam medium, quod neutrum est, sic inter imam summamque uocem esse mediam, ibique quam quaerimus prosodiam.

musicam L | quenquam W | potuisse L potius esse W | cordarum L | aut uoce quarum aliaue L alia uoce buccinarum assaue W | mesen LW | si W si si L | illa quae LW | chitera{*above e: i} aut quia aliquando L cithara auditur quia aliquanto W | tatum corr. in totum L tantum W | cum illam, quae etc., saepe totum non sentiat theatrum ci. Wachsmuth | neminem musicum esse, qui mediam uocem in cantu ignorauerit, nec quemquam potuisse dicere in sono chordarum aut uoce tibiarum assaue uoce cantantium μέσην esse, si non in omni uocis natura esset medium, minimeque mirum, ut in hanc multorum sensus non animaduertat, cum illum, qui in cithara aut tibia aliquanto uberior est, saepe totum non sentiat meatum.

preterea L | mese W mesae L | musica W | omnia initia W | deinde W | in quamuis W non quamuis L | quod] quem LW | centron LW | fuit Weil et Benloew théor. gén. de l’accent. lat. p. 16 fluit LW | succendere L | eodem uenire Weil et Benloew l. s. eo deuenire LW | quare utriusque L quantumuis W | Praeterea minus reliquis notam, primum quod ea sit principium aliarum ut μέση in musice initium cantionis, et omnium rerum initia semper obscura sint. dein quod omne medium in angustis non uideatur, ut punctum in quamuis magno orbe, quod uocant κέντρον. nullum esse corpus, ubi non sit medium, et omnem uocem corpus esse, omnem igitur uocem medium habere. quod enim fuit deorsum prius in medium succedere quam euolet sursum, et quodsursum est ante eodem uenire quam deorsum, quare utriusque compitum medium esse.

et multa—aliquid reliquerunt] om. W | disputatam L | locum est iterarae L | barronem corr. in Varronem L | relinquerunt L | Haec Varro, qui plurimos W | quoque L | huius sibi fuisse autores commemorat W | barro corr. in Varro L | ioseum L | philosofum theoprastum L | ut henothorum corr. in athenothorum L | prosodoam corr. in prosodiam L | monotonon corr. in monotomon L | et multa praeterea latius in eam rem disputata profert, quae nunc nobis locus non est iterare. scire enim oportet rationis huius recens non esse commentum, sed omnium, qui ante Varronem et Tyrannionem de prosodia aliquid reliquerunt, plurimos et clarissimos quosque mediae huius fecisse mentionem, quos omnes sibi fuisse auctores Varro commemorat: grammaticos Glaucum Samium et Hermocraten Iasium; item philosophum Theophrastum peripateticum cui diuina facundia nomen adsciuit, nec non eiusdem sectae Athenodorum, summi acuminis uirum, qui quandam prosodiam μονότονον appellat, quae uidetur non alia esse quam media, licet diuerso uocabulo.

nec desunt L nec deesse monet Seruius W | prosodosias L | prosodiae sunt LW | hiisce W | ansimen himesip petamene cecasmen antanaca homenehc L an simenhimes ip pentamene cecasmen antanaca homenech W | desentit L | uariam mesenoxian L | Nec desunt, qui prosodias plures esse quam quatuor putauerint. ut Glaucus Samius, a quo sex prosodiae propositae sunt sub hisce nominibus: ἀνειμένη, μέση, ἐπιτεταμένη, κεκλασμένη, ἀντανακλωμένη, νήτη. sed hic quoque non dissentit a nobis. nam cuiuis ex ipsis nominibus intellectu procliue est tres primas esse simplices et non alias quam βαρεῖαν μέσην ὀξεῖαν, postremas autem tres duplices et quasi species unius flexae, quae est genere una.

erat ostenes L | posteriorem om. W | autem om. W | extendere W | in utramque partem Weil et Benloew l. s. p. 14 in utraque parte LW | hoc] his LW | acutam plerumque esse putius quam grabem (corr. in grauem) L acutam plerumque esse potius quam grauem W cf. supra p. 55 adiunctam ci. Vsener | probrius utraque L | inter se] hucusque W | hanc enim flecti non uno modo omnes putauerunt, Eratosthenes ex parte priore acuta in grauem posteriorem, Theodorus autem aliquando etiam ex graui in acutiorem excendere. ceterum Varro in utramque partem moueri arbitratur, neque hoc facile fieri sine media, eamque acutae coniunctam plerumque esse potius quam grauem, quod ea propius utramque est, quam illa superior et inferior inter se. |

similior est] similiores L | putius L | superiorum | uno om. L | Media, quae inter duas quasi limes est, quod grauioris quam acutioris similior est, in inferioris potius quam superioris numerum relegatur. in hoc enim fere doctissimorum consensus est, acutam plus una uno in uerbo esse non posse, graues esse complures.

prosodiant L | quae demisior est quae a L | βαρεῖα uaria L | eamque rursum est L | epitetamenen L | numen L | oxian L | acuta L | mese L | commeant] commentat L | quarte L | illi coniungit liquia L coniunctili, quia ci. Vsener | Prosodiam ibi esse dicimus, ubi aut sursum est aut deorsum. quae demissior est, ea a pluribus βαρεῖα appellatur graece, latine uero grauis ideo quod deorsum est, in sede scilicet ponderum grauiorum. at eam quae sursum est Glaucus ἐπιτεταμένην, item alius aliter, sed nemo adhuc leuem uocauit, quamuis id erat graui contrarium, uerum ea nomen optinet ὀξείας latine acutae, ideo quod tenuis et omne acutum tenue. inter has est μέση; latine media, quia limes est per quem duae supradictae ultro citroque commeant. quartae illi coniunctae, quia ceteris perplexior est, plura sunt uocabula.

hammonius alixondris{*above last i: u} L | aristarci scollae{*small l inserted before l} L | oxibarin L | cymeus perispasin L | δίτονον ci. Weil et Benloew l. s. p. 10 aponon L | sim plecton L | epicarmus siracusius cetasmenen L | perespomene L | prima corr. in primo L | grauem] grebem L | Ammonius Alexandrinus, qui Aristarchi scholae successit; ὀξύβαρυν uocat, Ephorus autem Cymaeus περίσπασιν, Dionysius Olumpics δίτονον, Hermocrates Iasius σύμπλεκτον, Epicharmus Syracusius κεκλασμένην. uerum ea nunc ab omnibus περισπωμένη graece uocatur, apud nos flexa; quoniam primo erecta rursus in grauem flectitur.

brebior L | chitera L | quoque quae L | tibia] uita corr. in tiuia L | tanta corr. in tanto L | βομβυκίῳ bamborio L cf. supra p. 58 | addita corr. in addito L | brebitatem L | isdem L | in om. L. | cordarum L | transuolai L | Acuta exilior et breuior et omni modo minor est, quam grauis, ut est facile ex musica cognoscere cuius imago prosodia. nam et in cithara omnique psalterio quo quaeque chorda acutior eo exilior, et tibia tanto est uoce acutiore quanto cauo angustiore, adeo ut corniculo aut βομβυκίω addito grauior reddatur, quod crassior exit in aera. breuitatem quoque acutae uocis in iisdem organis animaduertere licebit, siquidem in pulsu chordarum citius acuta transuolat, grauis autem diutius auribus immoratur.

cordae L | tendentur corr. in tenduntur L | tiuiae quo acutiores L | sint corr. in sunt L | διαστήματα] istamina L cf. supra p. 59 | etiam ipsae chordae, quae crassius sonant, longiores uidentur quia laxius tenduntur. item in fistula duo calami breuissimi, qui acutissimae uocis, tibiae quoque acutiores quae breuiores, et his foramina quam sunt ori proxima et breuioris aeris motum persentiscunt tam uocem reddunt acutam. sic in loquentium legentiumque uoce, ubi sunt prosodiae uelut quaedam διαστήματα, acuta tenuior est quam grauis et breuis adeo, ut non longius quam per unam syllabam quin immo per unum tempus protrahatur, cum grauis quo uberior et tardior est diutius in uerbo moretur et iunctim quamuis in multis syllabis residat. quocirca graues sunt numero plures, pauciores acutae, flexae rarissimae.

an in eandem partem depressa a fastigio? | depressa L | diagrammatae L | sumus hic per lidius L | quo corr. in qua L | nominis L | cum surgens L an a sinistra consurgens? | curuatur adextro uersu L | efficit et] et om. L | Acutae nota est uirgula a sinistra parte dextrorsum sublime fastigata. grauis autem notatur simili uirgula in eadem parte depresso fastigio, quae notae demonstrant omnem acutam uocem sursum esse et grauem deorsum. ipsum etiam musicorum docetur diagrammate in quo tropi pro acumine uocum superiores scribuntur; denique summus hyperlydius quia acutissimus, infimus hypodorius quo nullus est grauior. flexa autem prosodia, quod duplex est et ex acuta grauique ficta, notam habet nomini potestatique respondentem. nam a sinistro cornu surgens arduo fastigio et sursum molli curuatura dextrouersum flexa praecipiti cliuo deprimitur et speciem pronae litterae V efficit et priorem acutam et posteriorem grauem sibi inesse significat. |

Ordo in accentibus non adtenditur, uerum uarie, nunc grauem nunc acutum nonnumquam flexum primo loco poni dubium non recipit.|

longitudine uocis tempora L | in quocumque L in quo cum quae Westphalus fragm. d. gr. rhythm. p. 42 | et] ut L | brebem L | brebissimum L | enuntiationem Westphalus l.s. p. 43 enuntiatione L | brebissimae | coherens adaequaberit L | rithmihi temporibus syllabis L | Longitudo uerborum duabus in rebus est, tempore et syllabis. tempus ad rhythmicos pertinet, syllabae ad metricos. inter rhythmicos et metricos dissensio nonnulla est, quod rythmici in uersu longitudinem uocis tempore metiuntur et huius mensurae modulum faciunt tempus breuissimum in quo quaecunque syllaba enuntiata sit breuem uocari. metrici autem uersuum mensuram syllabis conpraehendunt et huius modulum syllabam breuem arbitrantur, tempus autem breuissimum intellegi quod enuntiationem breuissimae syllabae cohaerens adaequauerit. itaque rhythmici temporibus syllabas, metrici tempora syllabis finiunt.

60. Seru. de accentib. 17 p. 530 Endl.: Quot ergo sint ... 187 dicendum est. quae res eo maiore cum cura tractanda est, quod nostra ratio ab opinione iam inueterata et omnium fere animis adfixa discrepat. Athenodorus duas ... inferior inter se. sed hoc mediae prosodiae satis, quo quis sciat esse quaerendam. ceterum qui hanc ignorant, ‘quia sola nouerunt, quae scholis studuerunt, 188 non sunt culpandi. sed nec magistros, qui tres solas demonstrant, erroris arguerim, si modo hoc docendi causa faciunt, cum ipsos quarta non lateat. tres prosodias in usu esse scire oportet, media autem quae ... inesse significat. mediae uero cuius nunc usus non habetur, notam non ponimus, quia neque a maioribus accepimus neque fingere possumus. ordo in accentibus ... non recipit, non tamen setius est aliquis (an alius?) prior natura 189 quam alius, non secus atque in litteris euenit. nobis de accentu dicturis non longitudo tractanda est, uerum (accentu longirido tractandum est ue cod.) altidudo, quae tamen liquido cognosci non potest, nisi longitudinis quoque ratio habeatur. in eius enim aliqua parte esse debet id quod altissimum est. denique cum uerbum enuntietur, aliqua in eo syllaba necessse est summum illud uocis fastigium possideat, sed quae potissimum sit, ea monstrari non potest, nisi per temporum syllabarumue numerum, qui proprie longitudinis 190 est, quapropter etsi metricis uidetur syllabarum naturam * ad rhythmicos solos pertinere temporum denumerare interualla, tamen, quia titulus propositi utramque flagitat cognitionem, ne quid quod ad discendos accentus pertinet deesse uideatur, de uerbi longitudine dicendum est, ea sola adtingentes, quae operi necessaria uidebuntur. longitudo uerborum ... syllabis finiunt. neque enim refert, tempus in syllaba esse an in tempore syllabam dicamus, dummodo discendi causa concessum est eam moram qua breuis syllaba dicitur, unum et breuissimum tempus uocare, qua uero longa profertur, 191 duo tempora appellare, ipsa cogit natura, cum loquimur. breuem monochronon, longam dichronon appellamus. duo enim longa syllaba habet tempora, positionis et naturae, breuis naturae habet tantum (unum?) modo. Terentius rhythmis scribit comoedias uel Plautus. Prisc. de accentib. p. 519, 25: accentus est certa lex et regula ad eleuandam et deprimendam syllabam uniuscuiusque particulae orationis, qui fit ad similitudinem elementorum litterarum syllabarumque, qui etiam tripertito diuiditur, acuto graui circumflexo. acutus 192 namque accentus ideo inuentus est, quod acuat siue eleuet syllabam; grauis uero eo, quod deprimat aut deponat. circumflexus ideo quod deprimat et acuat. Isid. orig. I 17, 1: accentus, qui graece prosodia est, ex graeco nomen accepit, nam graece πρὸς ad latine, ᾠδή graece latine cantus est ... accentus autem dictus, quod iuxta cantum sit sicut aduerbium quod iuxta uerbum est. acutus accentus dictus, quod acuat et erigat syllabam, grauis quod deprimat et deponat, est enim contrarius acuto. circumflexus, quia de acuto et graui constat, incipiens enim ab acuto in grauem desinit, atque ita dum ascendit et descendit, circumflexus efficitur. acutus autem et 193 circumflexus similes sunt. nam uterque leuat syllabam. grauis contrarius uidetur ambobus, nam semper deprimit syllabas, cum illi leuent, ut ‘unde uenit Titan et nox ubi sidera condit’. unde hic grauis est, minus enim sonat, quam acutus et circumflexus. Mar. Vict. I 8, 1 p. 2481 P.: inter metricos et musicos propter spatia temporum, quae syllabis conprehenduntur, non parua dissensio est. nam musici non omnis inter se longas aut breuis pari mensura consistere, si quidem et breui breuiorem et longa longiorem dicant posse syllabam fieri, metrici autem prout cuiusque syllabae longitudo ac breuitas fuerit, ita temporum spatia definiri neque breui 194 breuiorem, aut longa longiorem, quam natura in syllabarum enuntiatione protulit, posse aliquam reperiri.

60A tibias om. P = cod. Paris. 7975 saec. XI cuius Alfredus Holderus mecum communicauit lectiones | antiquos. & Nam & si ipsum P | in templo Marsiae Paulyus uolg. in marsiae templo P | ·IIII· P | Varro ait ad Marcellum de lingua latina: quattuor foraminum fuisse tibias apud antiquos. etenim et se ipsum ait in templo Marsyae uidisse tibias quattuor foraminum.

60A. Acro ad Horat. art. poet. 202: Varro ait in tertio disciplinarum et ad Marcellum ... foraminum. quare quaterna tantum foramina antiquae tibiae habuerunt. alii dicunt non plus quam tria. Comm. Cruqui ad h. u.: Varro in tertio disciplinarum et ad Marcellum de lingua latina quattuor foraminum fuisse tibias apud antiquos ait, et se ipsum in Marsyae templo eas uidisse refert.

60B phrigia cod. Regin. 1674 saec. X frigia cod. Paris. 7929 saec. X | Tibia phrygia dextra unum foramen habet, sinistra duo, quorum unum acutum sonum habet alterum grauem.

60B. Seru. ad Verg. Aen. VIIII 618: Tibiae aut serranae dicuntur, quae sunt pares et aequales habent cauernas, aut Phrygiae, quae et impares sunt et inaequales habent cauernas ... ut enim ait Varro: tibia Phrygia ... alterum grauem.

61 In priore uerbo graues prosodiae quae fuerunt manent, reliquae mutant.

61. Gell. XVIII 12, 1: Id quoque habitum est in oratione facienda elegantiae genus, ut pro uerbis habentibus patiendi figuram agentia ponerent ac deinde haec uice inter sese mutua uerterent ... Varro libris quos ad Marcellum de lingua latina fecit: in priore ... reliquae mutant inquit elegantissime pro mutantur.

62 fenerator LV | sicuti V uti L | tercio L | latine L | foenore L fenore V | est V esse L | fęnus L fenus V | ait om. L | ad fętu L | pecunię L pecunie V | et in catoneinne ceteros L | etatis V | sine A] A om. V | pronunciasse L | fęcunditas L | Faenerator, sicuti M. Varro in libro tertio de sermone latino scripsit, a faenore est nominatus. faenus autem dictum ait a fetu et quasi a fetura quadam pecuniae parientis atque increscentis. idcirco et M. Catonem et ceteros aetatis eius feneratorem sine A littera pronuntiasse tradit, sicuti fetus ipse et fecunditas appellata.

de codd. uid. adnot. ad fr. 36

62. Gell. XVI 12, 1: Cloatius Verus in libris, quos inscripsit 195 uerborum a graecis tractorum, non pauca hercle dicit curiose et sagaciter conquisita neque non tamen quaedam futilia et friuola ... in libro quarto ‘faenerator’ inquit ‘appellatus est quasi φαινεράτωρ ἀπὸ τοῦ φαίνεσθαι ἐπὶ τὸ χρηστότερον, quoniam id genus hominum speciem ostentent humanitatis et commodi esse uideantur inopibus nummos desiderantibus’ idque dixisse ait Hypsicratem quempiam grammaticum, cuius libri sane nobiles sunt super his, quae a graecis accepta sunt. sine hoc autem ipse Cloatius siue nescio quis alius nebulo effutiuit, nihil potest dici insulsius. faenerator enim sicuti ... fecunditas appellata. Non. p. 54: faenus ab eo dictum est, quod pecuniam pariat increscenti tempore quasi fetus aut fetura. nam et graece τόκος dicitur ἀπὸ τοῦ τίκτειν, quod est parere. Varro libro III de latino sermone: foenus autem dictum a foetu, et quasi foetura quadam (foeturam quandam W) pecuniae. nam et Catonem et ceteros antiquiores sine A littera faenus pronuntiasse contendit, ut fetus et fecunditas. cf. Varr. de l. l. VII 96 p. 373. Fest. Pauli p. 86: fenus et feneratores et lex de credita pecunia fenebris a fetu dicta, quod crediti nummi alios pariant ut apud graecos eadem res τόκος dicitur. cf. p. 94: fenus.

63 Vtrumque mulieres et epicrocum uiri quoque habitarunt.

63. Non. p. 318: Habitare est inhabitare habere uti. Varro de sermone latino libro III: utrumque ... habitarunt.

IIII

64* arsi et thesi P | Rhythmus est pedum temporumque iunctura uelox diuisain arsin et thesin, uel tempus quo syllabas metimur. latine numerus dicitur.

64*. Mar. Vict. I 10, 1 p. 2484 P.: Rhythmi origo de arsi et thesi manare dinoscitur. nam rhythmus est ... numerus dicitur. Diom. p. 473, 21: rhythmus est pedum temporumque iunctura cum leuitate sine modo. Augustin. de musica III 1, 2. I p. 581 ed. congr. S. Mauri: quoniam oportet distingui etiam uocabulis ea quae re ab se distincta sunt, scias illud superius genus copulationis rhythmum a graecis, hoc autem alterum metrum uocari, latine autem dici possent illud numerus, hoc mensio uel mensura. sed quoniam haec apud nos nomina late patent et cauendum est, ne ambigue 196 loquamur, commodius utimur graecis. uides tamen ut opinor, quam recte utrumque nomen his rebus sit impositum, nam quoniam illud pedibus certis prouoluitur peccaturque in eo si pedes dissoni misceantur, recte appellatus est rhythmus id est numerus, sed quia ipsa prouolutio non habet modum, nec statutum est in quoto pede finis aliquis emineat, propter nullam mensuram continuationis non debuit metrum uocari. hoc autem utrumque habet, nam et certis pedibus currit et certo terminatur modo. itaque non solum metrum propter insignem finem, sed etiam rhythmus est propter pedum rationabilem connexionem. quocirca omne metrum rhythmus, non omnis rhythmus etiam metrum est. de ord. II 14, 40. I p. 417: quod autem non esset certo fine moderatum, sed tamen rationabiliter ordinatis pedibus curreret, rhythmi nomine notauit (ratio), qui latine nihil aliud quam numerus dici potuit. cf. Atil. Fortun. p. 2689 P. 337 G. Isidor. orig. I 38, 3: uersui adhaeret rhythmus, qui non est certo fine moderatus, sed tamen rationaliter ordinatis pedibus currit, qui latine nihil aliud quam numerus dicitur. Quint. VIIII 4, 55: rhythmi neque finem habent certum nec ullam in contextu uarietatem, sed qua coeperunt sublatione ac positione ad finem usque decurrunt.

65* Metrum est compositio pedum ad certum finem deducta uel rhythmus modis finitus.

65*. Mar. Vict. I 12, 1 p. 2493 P.: Metrum ... deducta seu dictionum quantitas et qualitas pedibus terminata, uel ... finitus. Diom. p. 474, 2: metrum est conpositio pedum ordine statuto decurrens modum positionis sublationisque conseruans. cf. Augustini uerba ad fr. 64*. Isidor. orig. I 38, 1: metra uocata, quia certis pedum mensuris atque spatiis terminantur. neque ultra dimensionem temporum constitutam procedunt. mensura enim graece μέτρον dicitur. cf. Atil. Fortun. l. s. s.

66 recipiantur M | modos B | Alienum pedem metra nisi recipiant modus non facile finitur et magis rhythmus est quam metron. et Varro dicit inter rhythmum, qui latine numerus uocatur, et metrum hoc interesse quod inter materiam et regulam.

66. Diom. p. 512, 37: alienum autem pedem ... et regulam. Mar. Vict. I 10, 3 p. 2484 P.: differt rhythmus a metro, quod metrum in uerbis, rhythmus in modulatione ac motu corporis sit, et quod metrum pedum sit quaedam compositio, rhythmus autem temporum inter se ordo quidam, et quod metrum certo numero syllabarum uel pedum finitum sit, rhythmus autem numquam numero circumscribatur. Diom. p. 474, 5: distat metrum a rhythmo, quod metrum certa qualitate ac numero syllabarum temporumque finitur, certisque pedibus constat ac clauditur, rhythmus autem temporum ac syllabarum pedumque congruentia in (sic B) infinitum multiplicatur ac profluit. 197 Char. p. 289, 15: nihil est inter rhythmon et metron nisi quod rhythmos est metrum fluens, metron autem sit rhythmos clausus. Augustin. de mus. V 1, 1. I p. 617 ed. congr. S. Mauri: interesse animaduerterunt inter rhythmum et metrum aliquid, ut omne metrum rhythmus, non etiam omnis rhythmus metrum sit. omnis enim legitima pedum connexio numerosa est, quam quoniam metrum habet, non esse numerus nullo modo potest, id est non esse rhythmus. sed quoniam non est idem, quamuis legitimis pedibus nullo tamen certo fine prouolui, et item legitimis progredi pedibus sed certo fine coerceri, haec duo genera etiam uocabulis discernenda erant, ut illud superius rhythmus tantum proprio iam nomine, hoc autem alterum ita rhythmus ut metrum etiam uocaretur. cf. Atil. Fortum. p. 337 G. p. 2689 P. Quint. VIIII 4, 50.

67 haec iam haec deleto altero haec A | Bruges Ritschelius quaest uarr. p. 34 Phryges A phyres B | nonnunquam B | cecilium B | dei A dei· (i ab altera manu in loco eraso scr.) B | Terentium] Ad. IIII 4, 1 | discrutior B | Clausulas quoque primum appellatas dicunt, quod clauderent sententiam, ut apud Attium: ‘an haec iam obliti sunt Bruges?' nonnumquam ab his initium fit; ut apud Caecilium: ‘di boni quid hoc?', apud Terentium: ‘discrucior animi’.

A = cod. Parisinus 7496 saec. VIIII (cf. Hertz praef. Prisc. p. X) B = cod. Parisinus 7501 saec. X

67. Rufin. comm. in metr. Terent. p. 2707 P. 379 G.: Varro in VII (in septimo A VII B): clausulas quoque ... discrucior animi. idem Varro in eodem libro VII de lingua latina ad Marcellum sic dicit e. q. s. ( fr. 73). Mar. Vict. I 17, I p. 2503 P.: nunc de metrorum prout uersus processerit praescripto et legitimo fine clausulaque dicemus. nam metrica lege in fine uersuum quadripartita conclusio est, per quam exitus metri statusque dinoscitur, utrum pede seu semipede uel dipodia sit terminatum. hano graeci κατάληξιν uocant, id est cum legitimum metrum in syzygia simplicem pedem, in monopodia uero, id est in simplici pede syllabam perdit. II 3, 38 p. 2524 P.: quod uero ad clausulas id est minuscala cola pertinet, quot genera uersuum sunt, totidem eorum membra pro clausulis poni possunt et (scr. set) solent in canticis magis quam in diuerbiis, quae ex trimetro magis subsistunt, collocari et praecipue apud Plautum et Naeuium et Afranium. nam hi maxime ex omnibus membris uersuum [colis] ab his separatis licenter usi reperiuntur in clausulis. exscripsit Victorinum Rufinus comm. in metr. Terent. p. 2708 P. 381 G. cf. Fest. Pauli p. 56: Clausula, quam graeci ἐπῳδὸν uocant, a breui conclusione est appellata.

68* quod] quae P | cum ex ea P | disoluitur P | efficit P | cedatur P | * nam] ex. gr. poteris consideranda nunc | quae] qui P | complurum P | abdissimilium P | temporibus P | trieterici, uel in P corr. Vsener | Consideranda praeterea in metris cola quae latine membra, item comma, quod caesum a nobis proprie dicitur, | quorum differentia talis est. colon est membrum quod finitis constat pedibus, comma autem in quo uel pars pedis est. | partes ergo uersus cum ea qua coniunctus erat parte dissoluitur, cola efficient, cum uero ea qua coniunctus erat parte absciditur, particula quae diuolsa ex eo est comma dicetur: ut in illis uersus soluatur, in his caedatur. * nam periodus, quae latina interpretatione circuitus uel ambitus uocatur, [id est compositio pedum trium uel quattuor uel complurium similium atque dissimilium] ad id rediens unde exordium sumpsit, sicut temporis lustrum uel sacrorum trieteris.

uno om. P | an omne delendum? | num ad exordium suum? | decurrit. Περίοδος dicitur omnis P | exametri P | unde—sunt] uncis inclusit Vsener | commate P | ita et in poematis, quando non uno uersus omnes metri genere panguntur sed ex uariis uersibus carmen omne compositum per circuitum quendam ad ordinem suum recurrit, περίοδος dicitur circuitus omnis hexametri uersus modum excedens [unde ea quae modum et mensuram habent metra dicta sunt]; subsistit autem ex commatis colis et uersibus.

totum hoc capitulum nimis turbatum certo emendari nequit; quae nunc supra leguntur, Wachsmuth constituit. P = cod. Parisinus 7539 (membr. saec. forsitan VIIII) Gaisfordi

198

68*. Mar. Vict. I 13, 1 p. 2497 P.: Consideranda praeterea ... proprie dicitur, id est extrema et exigua pars in metris, mensura enim seu modus metrorum huiusmodi accipietur, nam extremum in his atque ultimum, quod mono metron dicitur, constat ex uno pede, maximum uero usque ad periodum decametrum porrigetur, quorum differentia ... pedis est. erunt itaque cola particulae solutorum metrorum, ut ‘arma uirumque cano’. omnis autem uersus κατὰ τὸ πλεῖστον in duo cola diuiditur, abusiue autem et comma dicitur colon. his quidam adiungunt stichum id est uersum sub huiusmodi differentia, ut sit versus qui excedit dimetrum, unde et hemistichium dicitur, colon autem et comma intra dimetrum. erit itaque colon cum integrae fuerint syzygiae, comma uero cum imperfectae. proprie autem graeci cola dicunt, quaecumque circa iuncturas aut artus porrecta sunt in longitudinem membra, unde Euripides ‘καὶ κῶλα κώλοις τετράπουν μιμήσομαι’, brachia scilicet et femina. * unde dictum μέλος (libri unde dictum μέλος brachia sc. et fem.) * nec in metro *. apud quosdam haec communiter μέλη appellantur, quae nos carmina interpretamur et membra, quia (quae P) μέλη graeci diuisa membrorum uocant. partes ergo ... et uersibus. Aphthon. p. 241 G.: constat μέλος colo et commate. colon est quaedam pars orationis integra pedum compositione coniuncta, cuius pars comma dicitur. erunt itaque cola particulae solutorum metrorum dumtaxat, cum integrae fuerint syzygiae, 199 comma uero cum imperfecta est. omnis autem uersus κατὰ τὸ πλεῖστον in duo cola diuiditur, abusiue autem etiam comma dicitur colon. Mar. Vict, I 19, 1 p. 2508 P.: incisiones uersuum, quas graeci τομὰς uocant, ante omnia in hexametro heroo necessario obseruandae sunt. omnis enim uersus in duo cola formandus est, qui herous hexameter merito nuncupabitur, si conpetenti diuisionum ratione dirimatur.

69 ac rhythmos] arythmos P | exametrum infra quoque P | dipodian P | sua cuique P | quodsi Vsener quos P | simplicum P | appellatione habebitur P corr. Vsener | Versus est, ut Varroni placet, verborum iunctura quae per articulos et commata ac rhythmos modulatur in pedes. incipit autem a dimetro et procedit usque ad hexametrum in his dumtaxat uersibus qui per singulos pedes dirimuntur, in illis autem qui per dipodiam, usque ad tetrametrum uel pentametrum, nonnunquam hexametrum procedunt; quibus de diuisione ac scansione suum cuique nomen est. quodsi latine taxatione simplicium senarios trimetros, octonarios uero tetrametros uocauerunt abusiue, uel haec appellatio tenebitur cum sincera et propria significatione graecorum.

Apud nos autem uersus dictus est a uersuris, id est a repetita scriptura ex ea parte in quam desinit. primis enim temporibus, sicut quidam asserunt, sic soliti erant scribere ut cum a sinista parto initium facere coepissent et duxissent ad dextram, sequentem uersum a dextra parte inchoantes ad sinistram perducerent, quem morem ferunt custodire adhuc in suis liris rusticos.

Bostrophen P | quae] qui P | quae] qui P | partis om. P | cf. Ennius annal. 563 Vahl. suam Charisius ceterique | Ennius ann. 317 Vahl. | a famul P | Lucilius sat. XX fr. 10 Dous. detendite et spoliate P despoliate et detundite Nonius p. 490 | hoc autem genus scripturae dicebant βουστροφηδὸν a boum uersatione, unde adhuc in arando, ubi desinit sulcus et unde alter inchoatur, uersura proprio uocabulo nuncupatur. omnis autem uersus ab integra parte orationis incipit et in integram desinit exceptis his, quae in comoediis ioculariter dicta corrupta aut semiplena efferuntur aut quae raro apud epicos metri necessitate diuiduntur | pari ratione in uersu et apocope praecepta est, id est subtractio syllabae syllabarumue [cuiuslibet partis orationis] metro cogente facta, quae siue in uerbo siue in nomine acciderit, pro integra parte orationis accipietur, ut ‘indo sua do’ id est in sua domo. item: ‘ac famul infimus esset’ pro famulo. similiter ‘proras detondete et despoliate guberna’ id est gubernacula. | uersus autem distat a metro, quod in uersu statim auditur et metrum, in metro autem non statim uersus.

69. Mar. Vict. I 14, 1 p. 2498 P.: Versus est ... significatione graecorum. [uersus herous hexameter epos dicatur]. apud nos ... necessitate diuiduntur, ut apud Vergilium (georg. Ill 381) ‘septem subiecta trioni’. pari ratione ... 200 gubernacula, sicut diximus metri necessitate. uersus autem ... statim uersus. Diom. p. 506, 15: uersuum genera praecipua sunt quinque, aut enim dimetri sunt aut trimetri aut tetrametri aut pentametri aut hexametri. Augustin. de ord. II 40. I p. 417 ed. congr. S. Mauri: ne longius pedum cursus prouolueretur, quam eius iudicium posset sustinere, modum statuit (ratio) unde reuerteretur et ab eo ipso uersum uocauit. cf. Augustin. de mus. V 3, 4, I p. 619. Isidor. orig. I 38, 2: uersus dicti ab eo, quod pedibus in ordine suo dispositis, certo fine moderantur per articulos, qui caesa et membra nominantur. qui ne longius prouoluerentur, quam iudicium posset sustinere, modum statuit ratio. unde reuerteretur, et ab eo ipso uersus uocatus, quod reuertatur. VI 14, 7: uersus autem uocati uolgo, quia sic scribebant antiqui sicut aratur terra. a sinistra enim ad dextram primum deducebant stilum, deinde conuertebantur ab inferiore et rursus ad dextram uersus, quos et hodie rustici uersus uocant.

70* τὸ om. P | quod] qui P | uiti P | uno add. O. Iahn | est] id est P | Qui uersus facit παρὰ τὸ ποιεῖν dictus est ποιητής, latina lingua uates dicitur, quod uerba modulatione conectat. uiere enim conectere est, unde uimen dictum uirgulti species et uieti in rotis. poetice est ars ipsa. nam poesis et poema distant eo quod poema uno tantummodo clauditur carmine ut tragoedia [uel rhapsodia], poesis autem ex pluribus est corpus operis confecti ut Ilias Homeri.

70*. Mar. Vict. I 15, 1 p. 2499 P.: Qui uersus ... Ilias 201 Homeri et Aeneis Vergilii. Diom. p. 473. 16: poetica est fictae ueraeue narrationis congruenti rhythmo ac pede conposita metrica structura ad utilitatem uoluptatemque accommodata. distat autem poetica a poemate et poesi, quod poetica ars ipsa intellegitur, poema autem pars operis ut tragoedia, poesis contextus et corpus totius operis effecti ut Ilias Odyssia Aeneis. Isidor. orig. VIII 7, 3: uates a ui mentis appellatos Varro auctor est uel a uiendis carminibus, id est flectendis, hoc est modulandis, et proinde poetae latine uates olim et scripta eorum uaticinia dicebantur, quod ui quadam et quasi uesania in scribendo commouerentur, uel quod modis uerba connecterentur, uiere antiquis pro uincire ponentibus, etiam per furorem. Seru. ad Verg. Aen. III 443: duo genera uaticinandi sunt aut simplex ut Heleni, aut per furorem ut Sibyllae, quia uates a ui mentis appellates Varro auctor est. Non. p. 428: poesis et poema hanc habent distantiam: poesis est textus scriptorum, poema inuentio parua quae paucis uerbis (an uersibus?) expeditur. Lucilius satirarum libro VIIII ... Varro Parmenone: poema est lexis enrhythmos, id est uerba plura modice in quamdam coniecta formam. itaque etiam distichon epigrammation uocant poema. poesis est perpetuum argumentum ex rhythmis. cf. Varr. de l. l. VII 36 p. 323. Sueton. fr. 2 Reiff.

71 et ceterorum B | Mensuram esse in fabulis [hoc est μέτρον] Terentii et Plauti et ceterorum comicorum et tragicorum dicunt hi: Cicero Scaurus Firmianus Varro Victorinus.

codicibus quos A et B signaui (cf. adnot. ad fr. 67) accedit hoc loco cod. Vossianus 33, 4 = C

71. Rufinus comm. in metr. Terent. p. 387 G. p. 2713 P.: Mensuram esse ... Victorinus Caesius Bassus Terentianus Caecilius Vindex Cinna Sisenna Diomedes Albinus Quintilianus Sosipater Charisius Helenius Asper Caper Arruntius Probus Plinius Euantius (sic BC) Sacerdos qui et Donatus Iuba. Seru. de accent. p. 535 Endl.: Terentius rhythmis scribit comoedias uel Plautus.

72 Dimeter ABM | heroious ex superiore iambico fit ut Buschius et, nisi quod hexametro pro iambico cl. Diom. p. 512, 4 correxit, Ritschelius quaest. uarr. p. 35. | Trimeter herous ex superiore * * * iambico diximus. sed hoc Varro ab Archilocho auctum dicit adiuncta syllaba et factum tale: ‘omni potente parente meo’. huic si auferas ultimam syllabam, erunt tales tres pedea, quos prior pars hexametri recipere consueuit.

lacunam indicauit Keilius cui intercidisse uidentur quaedam quibus trimetrum heroum ex superiore parte hexametri in epodis coniungi cum iambico dictum fuit, de qua re dixit Diom. p. 502, 3

72. Diom. p. 515, 14: Trimeter herous ... recipere consueuit.

73 at A aut B | fiat AB | heri (h in rasura) B Terent. Eun. III 4, 1 | aliquod AB | At in extremum senarium totidem semipedibus adiectis fiet comicus quadratus, ut hic: ‘heri aliquot adulescentuli coimus in Piraeo’.

de codd. uid. adn. ad fr. 67

202

73. Rufin. comm. in metr. Terent. p. 2707 P. 380 G.: idem Varro in eodem libro VII (in eodem septimo A eodem VII B) de lingua latina ad Marcellum sic dixit: at in ... in Piraeo. Diom. p. 515, 3: septenarium uersum Varro fieri dicit hoc modo, cum ad iambicum trisyllabus pes additur et fit tale ‘quid immerentibus noces quid inuides amicis?' similis in Terentio (Hecyr. III 2, 14) uersus est ‘nam si remittent quippiam Philumenae dolores’. et in Plauto saepius tales reperiuntur. Rufin. p. 378 G. p. 2706 P.: Diomedes sic: ‘septenarium uersum Varro fieri dicit hoc modo, cum ad iambicum trisyllabus pes additur et fit tale ‘quid inmerentibus noces, quid inuides amicis?'. similiter in Terentio uersus est ‘nam si remittent quippiam Philumenae dolores’. et in Plauto saepius tales reperiuntur’ ... (fr. 74) ... Charisius sic ‘septenarium uersum fieri dicit Varro hoc modo, cum ad iambicum trisyllabus pes additur, ut praefatum est, et fit tale ‘quid inmerentibus noces, quid inuides amicis?' similis in Terentio uersus est: ‘nam si remittent quippiam Philumenae dolores’. et in Plauto sac pius tales reperiuntur. (et fit—reperiuntur A om. B).

74 notam ·I· transuersam A notam et transuersum corr. alt. m. in notam I tranuersam B | sillabas A | uorsum B | amicus] Terent. Phorm. I 1, 1 | meus sup. lineam B | Quare in huiuscemodi locis poni oportet notam I transuersam inter syllabas, frequentius ad extremum uersum senarium et similes, si pro longa breuem habebunt extremam, ut in hoc: ‘amicus summus meus et popularis Geta’.

74. Rufin. comm. in metr. Terent. p. 2706 P. 378 G.: Varro de lingua latina ad Marcellum sic: quare in ... popularis Geta.

75 proponuntur ABM | dicens priore loco a docens ABM | Octonarius est, ut Varro dicit, cum duo iambi pedes iambico metro praeponuntur, et fit uersus talis: ‘pater meus dicens docendo qui docet dicit docens’.

203

75. Diom. p. 515, 9: Octonarius est ... dicit docens. tolle hinc primos duos iambos et erit tale quale illud est: ‘ibis Liburnis inter alta nauium’ (Horat. epod. I 1).

76 Ex om. ABM | iambico] iambionicum Lachmannus in Lucr. p. 276 | phylumenae BM Terent. Hec. III 2, 14 | Ex iambico nouum carmen refert Varro cuius exemplum est tale: ‘pedem rhythmumque finit’. si addas hic quae detracta sunt ex iambico, eundem iambicum supplebis sic: ‘pedem rhythmumque finit [alta nauium]' potest hoc comma tale esse, quale illud: ‘Philumenae dolores’, quod est ex iambico septenario.

76. Diom. p. 518, 14: Ex iambico ... iambico septenario. et illud hinc est comma, quod Arbiter fecit tale: ‘anus recocta uino | trementibus labellis’.

77 Archilochium Varro illud dicit, quod est tale: ‘ex litoribus properantes nauibus recedunt’.

77. Diom. p. 515, 19: Archilochium Varro ... recedunt. hic superius comma quod est tale ['ex litoribus properantes’ simile est illi quod est tale]: ‘Troiae qui primus ab oris’, inferius comma, quod est tale ‘nauibus recedunt’ simile est illi quod est tale ‘machinae carinas’.

78 hiccecero {*above first e: i} B | Latine (scripserunt) de numeris hi: Cicero Victorinus Eusebius Terentianus Varro Probus.

78. Rufin. de metr. orat. p. 2720 P. 398 G.: Victorinus multa dicit de compositione et numeris et pedibus oratoriis. ut Cicero (in Oratore) dicit, isti scripserunt apud graecos Thrasymachus Naucrates Gorgias Ephorus Isocrates Theodectes Aristoteles Theodorus Byzantius Theophrastus [Hieronymus]. latine de numeris ... Probus Charisius Diomedes Quintilianus Donatas Victor Seruius.

V

79 producta sup. lin. add. ab alt. manu in A | uaro A | letis {*above e: c} D | significare BD | perflexa AB per.lexa {*above .: p} C perplexa D | producenda D | preterea D | grecos A | aput latinos A | longe ab alt. m. add. C | prosę AB prose C | p̃rius C | condebatur {*above at: n} C | prose C | Prosa est producta oratio a lege metri soluta. prosum enim antiqui productum dicebant et rectum, unde ait Varro, apud Plautum ‘prosis lectis' significari rectis. unde etiam quae non est perflexa numero sed recta prosa oratio dicitur, in rectum producendo. | praeterea tam apud graecos quam apud latinos longe antiquiorem curam fuisse carminum quam prosae. omnia enim prius uersibus condebantur, prosae autem studium sero uiguit.

prim; A | grecos AD | ferecides ABCD | syrus AD sirus BC | oration~ B | apius C | caecus A cecus CD c&us B | pirrum ABCD | prius {*above u: M} M alt. m. add. A prius C | exhinc & caeteri A exhinc & ceteri BCD | pose {*above po: r} aeloquentia condiderunt C | primus apud graecos Pherecydes Syrus soluta oratione scripsit, apud romanos autem Appius Caecus aduersus Pyrrhum solutam orationem primus exercuit. iam exin ceteri prosae eloquentia contenderunt.

Isidori capituli mihi contulit Vsener codices Bernenses hos: A = cod. 101 B = cod. 224 C = cod. 36 saec. X uel XI D = cod. 95 saec. XII uel XIII recte iudicauit Vsener quae uolgo leguntur cap. 38, 12 quondam uerbis nostris adscripta fuisse, praue relata ad § 11 ‘ante Pherecydem’; sunt autem haec: hoc (hunc AB) apud graecos Hecataeus Milesius (achatesius milesius A acatesius melesius B acathes milesius ras. trium litterarum post acathes D) fertur primus conposuisse uel ut alii putant Phercydes Syrus (ferecides sirus ABD). de C tacet Vsener

204

79. Isidor. orig. I 37, 1: Prosa est ... rectum producendo. alii prosam aiunt dictam ab eo quod sit profusa, uel ab eo quod spatiosius proruat et excurrat nullo sibi termino praefinito. praeterea tam ... eloquentia contenderunt.

80 in soluta] in om. R | pabilia (corr. ex babilia) eis fecerunt tria u~ nos primum uberem uocamus om. reliquis R | atq: atq: R | Et in carmine et in soluta oratione genera dicendi sunt tria probabilia, quae graeci χαρακτῆρας uocant nominaque eis fecerunt ἁδρόν ἰσχνόν μέσον. nos quoque quem primum posuimus uberem uocamus, secundum gracilem, tertium mediocrem. uberi dignitas atque amplitude est, gracili uenustas et subtilitas, medius in confinio est utriusque modi particeps.

R = cod. Lugdun. Rottendorfianus Gronou. 21 saec. XII (cf. Hertz ber. d. berlin. acad. 1847 p. 411) quem ipse contuli

uicia R | emenciuntur R | propria] pa{*above p: i} R | His singulis orationis uirtutibus uitia agnata sunt pari numero, quae earum modum et habitum simulacris falsis ementiuntur. sic plerumque sufflati atque tumidi fallunt pro uberibus, squalentes et ieiuni dici pro gracilibus, incerti et ambigui pro mediocribus. uera autem et propriahuiuscemodi formarum exempla in latina lingua M. Varro esse dicit ubertatis Pacuuium, gracilitatis Lucilium, mediocritatis Terentium. sed ea ipsa genera dicendi iam antiquitus tradita ab Homero sunt tria in tribus: magnificum in Vlixe et ubertum; subtile in Menelao et cohibitum, mixtum moderatumque in Nestore.

filosophis R | atenienses R | senatum populi legrauerunt imperatum R | remitterent R | fecerant R | uastacionem R | cecilio R | disseritauerunt R | admiracioni R | polibius R | rapida capida del. capida R | terecia R | modesdiogenes {*above di: ta} R | Animaduersa eadem tripertita uarietas est in tribus philosophis quos Athenienses Romam ad senatum legauerant impetratum, uti multam remitteret, quam fecerat is propter Oropi uastationem. ea multa fuerat talentum fere quingentum. erant isti philosophi Carneades ex academia; Diogenes stoicus, Critolaus peripateticus. et in senatum quidem introducti interprete usi sunt C. Acilio senatore, sed ante ipsi seorsum quisque ostentandi gratia magno conuentu hominum dissertauerunt. tum admirationi fuisse aiunt Rutilius et Polybius philosophorum trium sui cuiusque generis facundiam. uiolenta, inquiunt, et rapida Carneades dicebat, scita et teretia Critolaus, modesta Diogenes et sobria.

205

80. Gell. VI 14, 1: Et in carmine ... et sobria. unumquodque autem genus ut diximus, cum caste pudiceque ornatur fit illustrius, cum fucatur atque praelinitur fit praestigiosum. Macrob. sat. I 5, 14: illos dico quos Athenienses quondam ad senatum legauerant impetratum uti multam remitteret, quam ciuitati eorum fecerat propter Oropi uastationem. ea multa fuerat talentum fere quingentum. erant isti philosophi Carneades ex academia, Diogenes stoicus, Critolaus peripateticus, quos ferunt seorsum quemque ostentandi gratia per celeberrima urbis loca magno conuentu hominum dissertauisse. fuit ut relatum est facundia Carneades uiolenta et rapida, 206 scita et tereti Critolaus, modesta Diogenes et sobria. sed in senatum introducti interprete usi sunt C. Acilio senatore.

81 * * lacunam signauit O. Iahn | nullis aliis Ritschelius parergon plaut. I p. 194 nullus ali N | atte pathe N | Ἤθη ut ait Varro de latino sermone libro V, * * nullis aliis seruare conuenit, inquit, quam Titinio Terentio Attae. πάθη uero Trabea; inquit, Atilius Caecilius facile mouerunt.

egone] Ter. Eun. I 1, 20 | illam quae] illamq: N | praecisę N | tu me] Terent. Ad. I 2, 31 | tun] Ter. Ad, I 2, 47 | tremo] Ter. Eun. I 2, 4 | adolere N | adfectae N et edit. | ‘Egone illam? quae illum? quae me? quae non? sine modo, mori me malim. sentiet qui uir siem’: praecise, inquit Varro, generat animi passionem. quod noui generis cum non sit interiectio sed ademptio, tamen interiecti animi causa uocitamus. ‘tu me homo adigis ad insaniam’ irascentis et haec oratio est, licet nulla sit interiecta particula. ‘tun consulis quicquam’? et haec irascentis oratio est. ‘tremo horreoque postquam aspexi hanc’ adfectus ob amorem. ‘heus heus pater, heus Hector’ adolore mentis adfectus. ‘mane mane, porro ut audias’ cupiditatis adfectus est.

81. Char. p. 241, 27: Ἤθη ut ait ... adfectus est. cf. Isidor. orig. II 14.

82 exercitu codd. ut Schopenius mecum communicauit: num seruandum coll. Prisciano VII p. 363, 6? | Id praesente legatis omnibus exercitui pronuntiat.

207

82. Donat. in Ter. Eun. IIII 3, 7: Nescio quid profecto absente nobis turbatumst domi: aut subdistinguendum est et subaudiendum ‘me’ aut ἀρχαισμὸς figura est ‘absente nobis’ pro nobis absentibus. Pomponius: ‘sine ergo istuc praesente amicis inter cenam’. Varro ad Marcellum (Varro Marcello codd. omnes Varro in Marcellum uolg.): id praesente ... pronuntiat.

83 iugmenta N | Later lutum iugmentatum.

83. Char. p. 135. 17: Later an lateris? et huic nominatiuum singularem ablatiuus restituet singularis, si E litteram deponat. Varro de sermone latino V: later ... iugmentatum.

84 M. Varrone] ·H· Varrone V Varrone B | Auctore M. Varrone is demum latine caper dicitur qui excastratus est.

de codd. VB uid. adnot. ad fr. 36. 54

84. Gell. VIIII 9, 8: Quo pacto diceret (Vergilius) τὸ καλὸν πεφιλαμένη, uerba hercle non translaticia, sed cuiusdam natiuae dulcedinis? hoc igitur reliquit et cetera uertit non infestiuiter (Theocr. III 3 sq. Verg. buc. III 64 sq.), nisi quod caprum dixit quem Theocritus ἐνόρχαν appellauit. auctore enim M. Varrone ... excastratus est. cf. Varr. de l. l. V 97 p. 99. rer. rust. II 3, 7. Fest. Pauli p. 48: Caprae.

85 Iterum ex gallo gallinaceo castrato fit capus.

85. Char. p. 103, 26: Capo dicitur nunc, sed Varro de sermone latino iterum ait ex ... fit capus. Beda qui uoc. de orthogr. p. 2780 P.: capo nunc, sed Varro de sermone latino ait: ex gallo gallinacio castrato fit capus. cf. Varro rer. rust. II 7, 15.

86 quoties cod. Regin. 1674 saec. X | precibus cod. Paris. 7929 saec. X cum precibus Regin. | Poscere est quotiens aliquid pro merito nostro deposcimus, petere uero est cum aliquid humiliter et precibus postulamus.

86. Seru. ad Verg. Aen. VIIII 194: Poscere est secundum Varronem quotiens ... postulamus.

87 Domi suae.

208

87. Char. p. 126, 22: Domi suae Varro de sermone latino libro V. nec enim potest aduerbium dici cui suae pronomen adest. Cato de multa contra L. Furium ‘domi meae saepe fuit’ et est genetiuus.

88 consuetudine] cognomine N | mutue N | docte sic putant N | Mutuo, ut Varro de sermone latino libro V loquitur, in consuetudine est, mutue uero ut docte scribendum putat.

88. Char. p. 205, 15: Mutuo ut ... scribendum putat. nec non et illi qui de differentiis scribunt.

89 presentibus cod. Cassellanus, in ceteris Varronis uerba desunt | Coram de praesentibus nobis, palam etiam de absentibus.

89. Seru. ad Verg. Aen. I 595: Coram nonnulli ad personam, ut ‘coram uiro’, palam ad omnes referri uolunt, ut ‘palam omnibus’. Varro: coram ... absentibus. sane coram quidam aduerbium putant, quia non subsequitur casus. quidam praepositionem loquentis, non casibus seruientem. Suet. p. 286 Reiff.: palam omnium praesentiam notat, coram personam accipere desiderat. Isidor. diff. uerb. 91: inter coram et palam: coram ad personam refertur, dicimus enim coram illo, palam autem personae caret, quia id ipsum significat quod omnes sciunt. ergo coram ad personam certam refertur, palam ad omnes. cf. Donat. ad Ter. Ad. IIII 3, 17.

90 formianus et fundanius ait ut uarro N | Quando particulam pro cum ponere Formianos et Fundanos ait Varro.

90. Char. p. 111, 23: Quando ... Varro, sed et alii faciunt nec sine exemplo, nam Plautus in Menaechmis (III 3, 23) ita ait ‘non habeo. at tu quando habebis, tum dato’. uitium tamen esse non dubium est. cf. Fest. p. 258a. quando.

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings