Note adn. 85 de uerbis corruptis in cod. Bern. 330 — TABVLA DISPVTATIONIS
Reading edition
91 85) Verba non mediocriter corrupta sic teste Henrico Keil leguntur in cod. Bern. 330: quam inconstantiam Varro arguens in eundem errorem diuersa uia dilabitur, dicens in plurali quidem numero debere litterę {*above ę: ·i·} praeponi in singulari uero minime cum alioqui {*above space: &} non aliunde in singulari quam in extrema syllaba sonat ut in uerbis manifestum est. dicimus enim mitto emisimus, nisi aliam hic uult esse rationem quod absurdum est, ut cum uerba quoque ex syllabis constant et diuersa regula corrigantur. uox et non suo loco ac littera ·i· omisso e (quod requiri uidit L. F. Schmidt C. Lucili saturar. quae de nono libro supersunt disp. et ill. p. 24) suprascriptae praue scripta esse uerba ostendunt. et haud uolgari modo confusa et perturbata esse debent quae neque intellegi neque singularum uerborum mutationibus restitui possunt. librarium quendam existimo nonnulla omisisse et margini adscripsisse, quae deinde non solum alieno loco inrepserunt, uerum etiam alia et necessaria expulerunt, ut ita fere uerba se habuisse uideantur: