V
Reading edition
A certis uel probabilibus uenio ad dubia et obscura. duo enim restant opera, de quibus cum praeter titulum nihil fere traditum sit uix habeo quod dicam.
Libri de similitudine uerborum III in Hieronymi indice exstant et semel a Charisio p. 91 conmemorantur. similitudo quid sit et quid de ea Varro iudicauerit ut quam breuissime ostendam duos adponam locos e libris de lingua latina. X 3 p. 545:
de similitudine et dissimilitudine ideo primum dicendum, quod ea res est fundamentum omnium declinationum ac continet rationem uerborum. simile est quod res plerasque uidetur habere easdem quas illud cuius est simile. dissimile est, quod uidetur esse contrarium huius. minimum ex duobus constat omne simile, item dissimile, quod nihil potest esse simile, quin alicuius sit simile, item nihil dicitur dissimile quin addatur cuius sit dissimile.
VIII 23 p. 407:
cum utrumque nonnunquam accidat, ut et in uoluntaria declinatione animaduertatur natura et in naturali uoluntas (quae cuius modi sint aperietur infra132)), quod utraque declinatione alia fiunt similia alia dissimilia, de eo graeci latinique libros fecerunt multos, partim cum alii putarent in loquendo ea uerba sequi oportere, quae a similibus similiter essent declinata quas appellarunt ἀναλογίας, alii cum id neglegendum putarent ac potius sequendam dissimilitudinem quae in consuetudine est quam uocant ἀνωμαλίαν, cum ut egoarbitror utrumque sit nobis sequendum, quod in declinatione uoluntaria sit anomalia, in naturali magis analogia.
de eadem igitur re133) hos libros conscripsit. num uero eis quasi praeparauerit libros de lingua latina an fortasse quod illic docuerat contra aduersarios, qui eum inpugnauerant, defenderit perspici non potest. e libro secundo (fr. 109) picem134) singulariter tantum dici legimus, quod olim Spengelius ed. Varr. p. 594 ad librum de lingua latina nonum, quamuis ibi non occurrat, referre uoluit (cf. O. Mueller ed. Varr. p. 264. Ritschl l. s. p. 528). pertinet autem hoc praeceptum ad ea quae de l. l. VIIII 37 p. 482.X 83 p. 590 exponuntur, quod enim natura non subest deest multitudinis casus.
Contrariam partem eiusdem quaestionis Varro tractauit in libris de utilitate sermonis, quorum notitiam ad nos pertulit Charisius p. 123, 3, qui Plinio auctore unum uerbum (fr. 110 cf. supra p. 34) ex libro quarto seruauit. utilitatem similitudini opponit Varro de l. l. VIIII 48 p. 490:
cum, inquiunt, utilitatis causa introducta sit oratio, sequendum non quae habebit similitudinem sed quae utilitatem. ego quidem utilitatis causa orationem factam concedo, sed ut uestimentum, quare, ut hic similitudines sequemur, ut uirilis tunica sit uirili similis, item toga togae, sic mulierum stola ut sit stolae proportione et pallium pallio simile, sic cum sint nomina utilitatis causa, tamen uirilia inter se similia, item muliebria inter se sequi debemus,
quibuscum confer quae VIII 26 p. 410 sq. in contrariam partem disputata sunt. ueram Varronis sententiam de hac re et prior locus et quae supra ex libro octauo adscripsi et totus liber decimus ostendit. persuasum ei erat, in declinationibus analogiam, quam quid esse uoluit nunc non persequor, regere, praeterquam quod aliquid perspicuitati et similium uocabulorum distinctioni concedendum esse censuit. idemque hic quoque docuisse uidetur. in libris enim de lingua latina, ubi omnia conplectitur, quae contra analogiam et pro ea dicenda sint, utramque partem quam firmissime defendere non solum licebat, sed necesse erat; postremo autem suum pronuntiauit iudicium idque conprobauit ualidissimis argumentis, quo facto neque ipse incertus inter utrumque fluctuari uidebatur, et lectores quid de his rebus existimandum sit discebant. nimium uero Varroni tribuimus, si eum in illo opere alterum, alterum in hoc defendisse in morem sophistarum putamus, sed eandem sententiam ubique tueri debuit, nisi forte pluribus praeterlapsis annis antea se errauisse intellexit, quod cum posterioribus demum uitae annis his quaestionibus studuisse uideatur, et certos auctores tamquam duces in plerisque sibi sumpserit, non ita ueri est simile. nihilo minus in prioribus libris formas declinationesque quatenus analogiae aut respondeant aut repugnent considerasse, in his contrariam uiam persecutus esse uidetur, si titulos spectamus. in utroque igitur opere unam earum quaestionum, quas in libris de lingua latina generaliter exposuit, accuratius tractauit, qua ex re quanti momenti et Varroni et aequalibus eius hae res fuerint intellegitur.
Superest ut uno uerbo tangam perpaucas relliquias, quarum sedem indagare non contigit. ablatiuum Varro teste Diomede (fr. 111) casum sextum uel latinum adpellauit. curculionem pro gurgulione per ἀντίστοιχον uel antithesin (cf. Char. p. 279, 16. Diom. p. 442, 28) dictum esse (fr. 112) uoluit.
Hae sunt relliquiae quas probabiliter libris grammaticis tribui posse arbitror. nemo enim hic talia expectabit, qualia Gellius habet (IIII 16, 1. cf. Don. in Ter. heaut. II 3, 46) Varronem genetiuos senatuis fluctuis domuis similia uel (V 21, 6) formas pluria et conpluria probasse. sciens etiam ut Isidori ita omnes neglexi reliquas etymologias, quas huc pertinere non certo constabat, qualia sunt ut paucis exemplis defungar: ualuae sunt, quae reuoluuntur et se uelant (Seru. in Aen. I 449), amoena quasi amunia hoc est sine fructu (Seru. Aen. VI 638. cf. thes. nou. lat. in Mai class. auct. VIII p. 5) freni a frendere dicti (Seru. Aen. VIII 230), hilum Varro ait significare medullam eius ferulae quam graeci ἀσφόδελον uocant, et sic dici apud nos nihilum, quomodo apud graecos οὐδὲ γρῦ (Isid. orig. X 1, 85. XVII 9, 95). prorsus praeterea contempsi testimonia ficticia et aut neglegentia aut stupore deprauata, quorum quaedam protulisse exempla satis sit. ut uix crederes apud Nonium u. protinus p. 376 haec uel protinam uel protinus continuationem uel praeteritae uel futurae longitudinis eadem esse ac protinam a protinus continuitatem significans nisi ipse adscripsisset librum de l. l. VII (107 p. 385), ita diu quaesiui, unde haec explicatio esset scholiastae qui dicitur Cruquiani ad Horat. epist. I 2, 28 Varro nebulones uocat obscuro loco natos, donec in hunc Columellae locum (VIII 16, 4) incidi: itaque Terentius Varro nullus est inquit hoc seculo nebulo ac rhinton, qui non iam ducat nihil sua interesse, utrum eiusmodi piscibus an ranis frequens habet uinarium, quae excripta sunt, si tale quid excribere dicere fas est, ex Varronis rer. rust. III 3, 9: quis contra nunc rhinton non dicit, sua nihil interesse, utrum iis piscibus stagnum habeat plenum an ranis? primae in hac re deferendae sunt Pomponio Sabino et Cynthio Cenetensi in conmentariis Vergilianis, quos primo obtutu singularibus fontibus usos esse putares, deinde neglegentiae has copias deberi intellegis. Varro scribit de l. l. V 72 p. 77: Neptunus, quod mare terras obnubit ut nubes caelum, a nuptu id est opertione, ut antiqui, a quo nuptiae, nuptus dictus. Salacia Neptuni a salo. inde effecit Pomponius ad Verg. Aen. I 125 p. 236 ed. Bas.: Varro ait Neptunus dicitur a neptu id est optione, quod ut coelum nubes, ita mare terras obnubuit. declinatur neptus tus tui. eius sacrificia dicuntur salatia a salo. e Varronis (V 73 p. 78) uirtus ut uiri uis a uirilitate primum fecit Cynthius (ad Aen. V 344 p. 112) uirtus a uiriditate, deinde uirgo dicitur a uiriditate (ad Aen. VI 45 p. 128 cf. VII 72 p. 162). Pomponius (ad Geo. I 166 p. 78 ed. Bas.) habet: mystica dicuntur a mysterio, ut inquit Varro, ad eundem uersum Seruius: uannus: legimus tamen et uallus secundum Varronem (de l. l. V 138 p. 141. rer. rust. I 23, 5. 52, 9), quod idem nihilo minus significat. mystica autem Iacchi ideo ait (Vergilius), quod Liberi patris sacra ad purgationem animae pertinebant, et sic homines eius mysteriis purgabantur, sicut uannis frumenta purgantur, quem quam egregie interpretatus sit Pomponius uides. sed nolo coaceruare plura eiusdem generis.