← Table of contents
De M. Terenti Varronis Libris Grammaticis

LIBRI II-IIII AD SEPTIMIVM

Reading edition

III

2* posit C | dices P | quod add. Wachsmuth | origine BD | interpraetaris BC interpretaris DP | rursus om. C | origo dum esse donec BD origo querendum esse donec C origo dicenda est donec P lacunam expleuit Crecelius et Wachsmuth | innitum C | cathenarum D | ista BC | Stoici autumant | nullum esse uerbum cuius non certa explicari origo possit. et quia hoc modo eos urguere facile fuit, si diceres hoc infinitum esse, quod quibus uerbis alicuius uerbi originem interpretareris, eorum rursus a te origo quaerenda esset: illi docent hoc tamdiu faciendum esse, donec perueniatur eo ut res cum sono uerbi aliqua similitudine concinat, ut cum dicimus aeris tinnitum, equorum hinnitum, ouium balatum, tubarum clangorem, stridorem catenarum. perspicis enim haec uerba ita sonare, ut ipsae res quae his uerbis significantur.

auditam DP | sicis{*above ic: c} C | peperit et ipsum P | asperum est cum P | crux B | adficiunt D efficiunt{*above e: a} B efficiunt P | sentiuntur corr. in sentiantur D sentiantur BP | re ci. Otto Iahn | leuiter P | post uerba duae fere litterae erasae in B | concordarent BCDP | sed quia sunt res quae non sonant, in his similitudinem tactus ualere, ut si leniter uel aspere sensum tangunt, lenitas uel asperitas litterarum ut tangit auditum, sic eis nomina pepererit, ut ipsum lene cum dicimus leniter sonat. quis item asperitatem non et ipso nomine asperam iudicet? lene est auribus cum dicimus uoluptas, asperum cum dicimus crux. ita res ipsae afficiunt ut uerba sentiuntur. mel, quam suauiter gustum res ipsa, tam leniter nomine tangit auditum; acre in utroque asperum est; lana et uepres ut audiuntur uerba sic illa tanguntur. haec quasi cunabula uerborum esse crediderunt, ubi sensus rerum cum sonorum sensu concordaret.

ipsam C | similitu{*above u: dine} processisse C | concordat CP concordaret B | duritiae et inter B duritiae et inter sed pro et antea ae scriptum fuisse uidetur D duritie et inter C duritiae inter P | crucis om. BCDP add. Louanienses | appellata sint BCD | uentum est ut P | nomen non cod. Carthusianus Louaniensium tamen non BCDP | sed om. P | parum BCD | quamdam BP | dicatur CP | nunc om. C | piscibus simile CP | dictam BD | hinc ad ipsarum inter se rerum similitudinem processisse licentiam nominandi, ut cum uerbi causa crux propterea dicta sit, quod ipsius uerbi asperitas cum doloris quem crux efficit asperitate concordet, crura tamen non propter asperitatem doloris, sed quod longitudine atque duritie inter membra cetera sint ligno crucis similiora, sic appellata sunt. inde ad abusionem uentum, ut usurpetur nomen non rei similis sed quasi uicinae. quid enim simile habet significatio parui et minuti, cum possit paruum esse, quod non modo nihil minutum sit sed aliquid etiam creuerit? dicimus tamen propter quandam uicinitatem minutum pro paruo. sed haec abusio in potestate loquentis est, habet enim paruum ut minutum non dicat. illud magis pertinet ad id quod nunc uolumus ostendere, quod cum piscina dicitur in balneis, in qua piscium nihil sit nihilque simile piscibus habeat, uidetur tamen a piscibus dicta propter aquam, ubi piscibus uita est. ita uocabulum non translatum similitudine, sed quadam uicinitate usurpatum est.

stultu C | repugnare BDP reputare C | accidi C | hoc om. C | quid distet BC quod istic P | abripitur C | de similitudine BCD dissimilitudine P | dicitur C | origo BCD ergo P | eo ex correct. add. in C | quod si quis dicat homines piscibus similes natando fieri et inde piscinae nomen esse natum, stultum est repugnare, cum ab re neutrum abhorreat et utrumque lateat. illud tamen bene accidit, quod hoc uno exemplo diiudicare iam possumus, qui distet origo uerbi quae de uicinitate arripitur ab ea quae de similitudine ducitur. hinc facta progressio usque ad contrarium. nam lucus eo dictus putatur quod minime luceat, et bellum quod res bella non sit, et foederis nomen quod res foeda non sit; quod si a foeditate porci dictum est ut nonnulli uolunt, redit origo ad illam uicinitatem, cum id quod fit ab eo per quod fit nominatur.

feditate C | porci {*starting above i: per} quem fedus C | efficiatur CD | per effectum P | eius effectus P | {*starting above space: uel o} putatio B putatio D | quod continetur C quod continet P | apellatam C | quis .{*above .: h}orreum C | mutata d littera P | ordeo C | au̇ {*above space: t} per B | ut {*starting above u: cum} orreum C hordeum P | ubi D | uocamus DP uocant C dicimus B | capillos BP | pilos BP | origo om. C | stoyci C | nam ista omnino uicinitas late patet et per multas partes secatur: aut per efficientiam, ut hoc ipsum a foeditate porci per quem foedus efficitur, aut per effecta, ut puteus quod eius effectum potatio est creditur dictus, aut per id quo continetur, ut urbem ab orbe appellatam uolunt, quod auspicato locus aratro circumduci solet, | aut per id quod continet, ut si quis horreum mutata littera affirmet ab hordeo nominatum, aut per abusionem, ut cum horreum dicimus et ibi triticum conditur, uel a parte totum ut mucronis nomine, quae summa pars gladii est, gladium uocamus, uel a toto pars ut capillus quasi capitis pilus. | innumerabilia sunt uerba, quorum origo, de qua ratio reddi possit, aut non est ut ego arbitror, aut latet ut Stoici contendunt.

cunabula uerborum C | sementum BDP sem̃ttuũ C | quisque P | quidquam P | syblabas D | ·u· littera B quinta littera C | obtinent C | primae DP prime C primae syllabae B | uafer suprascr. fer a man. rec. P | grassum D | eas BCD eam P | honerent CP | unde BD inde CP | habiit D | habiit non habiuit utroque loco deleto h C | non quam P | hunc corr. ex hoc C | Vide tamen paululum quomodo perueniri putant ad illa verborum cunabula uel stirpem potius atque adeo sementum, ultra quod quaeri originem uetant, nec si quisquam uelit potest quicquam inuenire. nemo abnuit syllabas, in quibus V littera locum obtinet consonantis, ut sunt in his uerbis primae: uafer uelum uinum uomis uulnus, crassum et quasi ualidum sonum edere. quod approbat etiam loquendi consuetudo, cum de quibusdam uerbis eas subtrahimus ne onerent aurem. nam unde est, quod amasti dicimus libentius quam amauisti et nosti quam nouisti, et abiit non abiuit et in hunc modum innumerabilia?

quasi corr. ex quae si C quaesi D | ualidius BCDP | uiolentia B | possint B | quo aliquid uinciatur om. B | amminicula B | innituntur corr. ex inmituntur C | prendunt corr. ex prendent uel prendont C praendunt B | Terentius] Eun. IIII 4, 21 | iterantium corr. ex itinerantium C iterantium P | est et trita P | ui pedum corr. ex uis pedum C uis pedum B usu (suprascr. uel ui) pedum P | faciemus {*above e: a} C | dicta C | ergo cum dicimus uim, sonus uerbi ut dictum est quasi ualidus congruit rei quam significat. iam ex illa uicinitate per id quod efficiunt, hoc est quia uiolenta sunt, dicta uincula possunt uideri et uimen, quo aliquid uinciatur. inde uites, quod adminicula quibus innituntur nexibus prendunt. hinc iam propter similitudinem incuruum senem uietum Terentius appellauit. hinc terra, quae pedibus itinerantium flexuosa et trita est, uia dicitur. si autem uia, quod ui pedum trita est, magis creditur dicta, redit origo ad illam uicinitatem. sed faciamus a similitudine uitis uel uiminis, hoc est a flexu esse dictam.

quė. {*above .: rit}ergo B | a me C me BDP | uictum D | uictos D | etiam quod P | canto C cantu BDP | ambiuntur P | dicatur i in rasura scripto C | ita sit uitis nomen BDP istud uiti sit nomen corr. ex ista uitis sit nomen C | quod CP quid BD | dicemus corr. ex dicimus D | a ui uis add. a man. rec. in P a uiuis. quare B a uiuis. quare corr. ex a uiuis. quere C | reddetur ratio add. a man. rec. in P | ultro C | prosequi P | quaerit ergo a me quispiam: quare uia dicta est, respondeo: a flexu, quod flexum uelut incuruum uietum ueteres dixerunt, unde uietos etiam quae cantho ambiantur rotarum ligna uocant. persequitur quaerere unde uietum flexum dicatur, et hic respondeo a similitudine uitis. instat atque exigit, unde ita sit uitis nomen; dico: quod uinciat ea quae compraehenderit. scrutatur ipsum uincire unde dictum sit; dicemus a ui. Vis quare sic appellatur requiret; reddetur ratio quod robusto et quasi ualido sono uerbum rei quam significat congruit. ultra quod requirat nonhabet. quot modis autem origo uerborum corruptione uocum uarietur, ineptum est persequi.

2*. Augustin. de dial. VI p. 42 ed. congr. S. M. p. 9 ed. Crec. stoici autumant, quos scio (ci. Vsener ciẽ B cicero DCP) in hac re ut Cicero irridet nullum esse ... [Donat. III 6, 2 p. 1775: 146κατάχρησις est usurpatio nominis alieni, ut parricidam dicimus, qui occiderit fratrem et piscinam quae pisces non habet. haec enim nisi extrinsecus sumerent suum uocabulum non haberent. Char. p. 276, 13: antiphrasis est dictio ex contrario significans. haec ab ironia hoc differt, quod ironia adfectu mutat significationem, antiphrasis uero 147 diuersitatem rei nominat, ut bellum dicitur, quod minime sit bellum, et lucus, quod minime luceat. cf. Donat. III 6, 2 p. 1778. Mart. 148 Cap. IIII 360 p. 104 Gr. Isid. or. I 36, 24] ... circumduci solet, cuius rei et Vergilius (A. V 755) meminit ubi Aeneas urbem designat aratro, aut per id ... capitis pilus. quid ultra prouehar? quicquid aliud adnumerari potest, aut similitudine rerum et sonorum aut similitudine rerum ipsarum aut uicinitate aut contrario contineri uidebis originem uerbi. quam persequi non quidem ultra soni similitudinem possumus, sed hoc non semper utique possumus. innumerabilia 149 sunt enim uerba ... est persequi. nam et longum et minus quam illa quae dicta sunt necessarium.

3 Varro asinos rudere canes gannire pullos pipare dixit.

150

3. Non. p. 450 M: gannire cum sit proprie canum (Varro ... dixit et Lucretius lib. V (1070) alio pacto gannitu uocis adulant) etiam humanam uocem nonnulli gannitum uocauerunt. cf. Non. p. 156.

4 deus cod. Paris. 7929. in Regin. et Hamburg. Varronis desiderantur uerba. | omnibus Paris. | Ita respondeant cur dicant deos cum omnes antiqui dixerint diuos.

4. Seru. ad Verg. A. XII 139: deus autem uel dea generale nomen est omnibus. nam graece δέος, qui latine timor (δέος est latine timor volg. deus graece dicitur (φόβος id est timor Daniel) uocatur. inde deus dictus est, quod omnis religio sit timoris. Varro ad Ciceronem tertio: ita respondeant ... diuos. cf. Seru. ad A. V 45. VIII 275.

5 Ciceronem fixum M | Fixum.

5. Diom. p. 377, 11: figor ambigue declinatur apud ueteres tempore perfecto. reperimus enim fictus et fixus. Scaurus de uita sua ‘sagittis’ inquit ‘confictus’, Varro ad Ciceronem tertio fixum.

6 nocẽ pantera {*above t: h} cod. Laurent. pl. 45, 14 Paris. | Sicut nocet panthera et lea.

6. Philargyr. in Verg. ecl. II 63: hoc nomen (leaena) licet ueteres latinum negent, auctoritate tamen ualet. dicebant enim leonem masculum et feminam, ut Plautus in Vidularia: nam audiui feminam ego leonem semel parire. Cicero de gloria libro II sic ait: statuerunt gloria leaenae. leam uero Varro ad Ciceronem dicit libro III (libro NII cod. Paris. 7960): sicut ... lea.

IIII

7 proluuiem et proluuidinem W | lubentina WL | Prolubium et prolubidinem dici ab eo quod lubeat. unde etiam lucus Veneris Lubentinae dicatur.

7. Non. p. 64 Prolubium .... Varro de lingua latina libro IIII (lingua lib. IIII suprascr. latina W): prolubium ... dicatur. cf. Varro l. l. VI 47 p. 224.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings