III
Reading edition
Operibus duobus, quorum argumenta indagare et restituere adhuc studuimus, leges quae uniuersam linguam regerent anquirere et inlustrare uoluit scriptor, altero philosophicis rationibus deditus, altero uocalem orationis partem persecutus. in reliquis libris, qui nunc recensendi sunt, aut particulam quandam eiusdem uberrimae materiae accuratius tractandam delegit, aut praecipua doctrinae grammaticae capita docendi magis quam quaerendi causa adumbrauit.
Alterius classis est liber de grammatica, quem disciplinarum primum fuisse Ritschelius (quaest. Varr. p. 6 sq.) demonstrauit. non autem quae modo dixi intellegenda sunt quasi maiora illa opera hic in usum discentium contraxerit, uerum ex uniuerso horum studiorum ambitu eas quaestiones, quae illo consilio proposito grauissimae uidebantur, explicandas prompsit. supra iam significaui hunc librum uertisse inter alia in orationis partium expositione, quam Pompeius, infimae quidem aetatis scriptor sed in hac re non male doctus, proprie grammaticorum esse adfirmat (p. 4 Lind. cf. Seru. in Donat. 1779): ‘de uoce tractare quid est? (male additur uox) hoc philosophorum est; de litteris tractare omnium est, nam et orator quaerit litteras discere et ludi magister idem. de partibus (orationis) tractare hoc grammatici est’. constare uidetur non nisi de pronominibus a Varrone expositis. cum enim Probus eum inter artis latores numeret (inst. art. p. 48, 37 K.), hunc librum indicauit, nam maiora opera longe ab eo aberant, quodhi scriptores artem dicebant. ex eodem libro mutuatus est quae in eisdem institutis artium (p. 152, 30) de aduerbiis a pronominibus deriuatis leguntur92), quibuscum conponenda sunt quae Cledonius p. 1905 et Pompeius ad Donatum (p. 239) e Varrone de pronominibus proferunt.
Orsus est, ut uidetur a grammaticae definitione, quam hanc esse uoluit: grammatica est scientia eorum quae a poetis historicis oratoribusque dicuntur ex parte maiore (fr. 91). eam egregie conuenire cum Dionysi Thracis definitione initio τέχνης γραμματικῆς proposita: γραμματική ἐστιν ἐμπειρία τῶν παρὰ ποιηταῖς τε καὶ συγγραφεῦσιν ὡς ἐπὶ τὸ πολὺ λεγομένων93) uidit Elink Sterk de parapleromat. in symb. litt. Belg. VIII p. 6 cf. M. Schmidt philolog. VIII p. 235. 247 et profecto prorsus eadem est, praeterquam quod pro συγγραφεῦσιν accuratius locutus historicos et oratores dicere maluit. duos autem huius scientiae gradus eum distinxisse, quorum alterum litterationem alterum litteraturam nuncupauit, coniuncta Augustini de ord. II 12, 35. 37, quem ex parte excripsit Isidorus orig. I 3, 1, et Martiani Capellae III229 p. 50 Gr. testimonia (fr. 92) euincunt, quos disciplinarum libros in usum suum conuertisse supra (p. 18) conmemorauimus. cum uero Augustinus Martianus Isidorus inferiorem grammaticae gradum, grammaticae quasi infantiam, litterationem a Varrone dictam fuisse testentur, hinc corrigendus est Asper I 2 p. 1725 P. ibi enim legitur in codice Vaticano 1492 teste Henrico Brunn: grammatica est scientia recte scribendi et enunciandi interpretandique rationem uerborum. quam Terentius et Varro primum ut adhuc rudem appellatam esse dicit litteraturam. definitio mutila esse uidetur K. Lehrsio (anal. gramm. post Herod. scr. tria p. 389) neque ex Varrone translata est, reliqua uero sic scribenda sunt: quam Terentius Varro primum ut adhuc rudem appellatam esse dicit litterationem; errauit autem F. Lindemann (ad Asprum p. 309), qui ex Aspro Isidorum corrigere uoluit, litteratura enim erat altera maior et quasi superior grammaticae forma. idem discrimen fecerunt graeci, quod praeter alios testatur Philo Iudaeus περὶ τῆς εἰς τὰ προπαιδ. συνόδ. I p. 540 Mang.: τὸ γε μὴν γράφειν καὶ ἀναγιγνώσκειν γραμματικῆς τῆς ἀτελεστέρας ἐπάγγελμα, ἣν παρατρέποντές τινες γραμματιστικὴν καλοῦσι‧ τῆς δὲ τελειοτέρας ἀνάπτυξις τῶν παρὰ ποιηταῖς τε καὶ συγγραφεῦσιν.94) copiosius eandem rem tractat Sextus Empiricus adu. gramm. 44 sq., alteriusque τὸ τὰ στοιχεῖα καὶ τὰς τούτων συμπλοκὰς διδάσκειν esse dicit, in altera uero τῇ τελείῳ uel βαθυτέρᾳ γραμματικῇ Aristophanum Aristarchorumque ingenium atque studia uersari. cum hac uero diuisione, quam secundum graecos Varronem protulisse uidemus, conexae esse debent duae expositiones de grammaticorum officiis95), quae inter se diuersae nec altera ex altera deriuanda et graecorum explicationibus in uniuersum respondentes a grammaticis traduntur. grammaticae enim officia sunt secundum alteram scribere legere intellegere probare (fr. 91), secundum alteram lectio enarratio emendatio indicium (fr. 93). rationem, quae inter has intercedat, breuiter sic possumus significare ut priorem ludimagistri, alteram philologi quem hodie adpellamus munus continere dicamus. priorem autem num Marius Victorinus I 1, 6 p. 2451 P. recte tradiderit dubito, cum et graeci scriptores de legendo tantum et scribendo in hac re loquantur et latini, qui eundem Varronis librum ante oculos habuerunt, ut Diomedes p. 426, 18, quem excripsit Seruius in analectis Vindobonensibus p. 512, Maximus Victorinus 2 p. 1937 P. recte scribendi loquendique rationem conmemorent et Martianus Capella III 230 p. 51 Gr. haec duo disertis uerbis ab reliquis secernat: officium uerum meum tunc fuerat docte scribere legereque. nunc etiam illud accessit, ut meum sit erudite intellegere probareque. quare nescio an Victorinus, quem duas illas officiorum explicationes apud auctorem suum repperisse ueri simile est, eas confuderit, quae dubitatio augetur si singula perlustramus. in scribendo non uideo cur offenderit Lehrs l. s. p. 437, cum id graecorum grammaticorum uerbis confirmetur; legere hic simpliciter litterarum peritiam significat, qua instructi pueri scriptum quoddam recitare possunt; intellegere quoque quodam modo ad inferiorem grammaticam referre possimus, nisi accederet probare. hoc autem uereorut in priore diuisione Victorinus inuenerit, nam uix quomodo id a iudicio quod ad alteram spectat discernas praesto est96), etiamsi Diomedem secutus aestheticam quam dicunt aestimationem segregaueris et illud tantum iudicium respexeris quo omnem orationem recte uel minus quam recte pronuntiatam specialiter iudicamus (p. 426, 29), hoc quoque non puerorum esse fatebere. quibus omnibus consideratis Victorinum uel errore uel neglegentia peccasse et duo priora tantum Varronem posuisse persuasum mihi est. quis uero primum huius grammatisticae, quam uitae usus a grammatica distinxerat, officia data opera circumscripserit quaerenti certi quid respondere tibi non licet; suspicor uero Asclepiadem Myrleanum97) hoc fecisse. neque a quo altera diuisio profecta sit dici potest. prope quidem accedit ad eam, quam Dionysius habet (p. 629 Bekk. cf. Sext. Emp. adu. gramm. 252): πρῶτον ἀνάγνωσις ἐντριβὴς κατὰ προσῳδίαν, δεύτερον ἐξήγησις κατὰ τοὺς ἐνυπάρχοντας ποιητικοὺς τρόπους, τρίτον γλωσσῶν τε καὶ ἱστορίων πρόχειρος ἀπόδοσις, τέταρτον ἐτυμολογίας εὕρεσις, πέμπτον ἀναλογίας ἐκλογισμός, ἕκτον κρίσις ποιημάτων. ὃ δὴ κάλλιστόν ἐστι πάντων τῶν ἐν τῇ τέχνῃ. pro qua deinde98) hanc ualuisse testatur scholiasta p.736, 5: τὸ πάλαι μέρη τῆς γραμματικῆς ἦν τέσσαρα καὶ εἰσὶ ταῦτα‧ διορθωτικὸν ἀναγνωστικὸν ἐξηγητικὸν κριτικόν. hanc igitur Varro secutus est et singula quo fere modo definierit e Diomede, qui hoc fragmentum (93) seruauit conligendum, nam non modo ipsius Varronis uerba mutauit et satis neglegenter rem egit, uerum etiam de suo haud pauca addidit. explicationes enim omnium quattuor officiorum e duobus membris constant, quorum priora aut ipsum excogitasse aut ex alio scriptore sed minime Varrone adiecisse non dubium est. id quod statim in primo officio conspicuum est. dicit enim: ‘lectio est artificialis interpretatio uel uaria cuiusque scripti enuntiatio seruiens dignitati personarum exprimensque animi habitum cuiusque’, quae inter se non conuenire adparet priusque illud male huc inlatum et eiciendum est. alterum conuenit cum Dionysio p. 629: ἀνάγνωσίς ἐστι ποιημάτων ἢ συγγραμμάτων ἀδιάπτωτος προφορά. ἀναγνωστέον δὲ καθ᾽ ὑπόκρισιν, κατὰ προςῳδίαν, κατὰ διαστολήν, ut non dubitem quin artificialis interpretatio accentum et discretionem expulerit. enarrationis explicationem uel latinitas arguit non accurate secundum Varronem positam sed generaliter ex eius mente perscriptum esse, qua in re hic quoque quaedam omissa esse uidentur. respondet enim Varronis enarratio Dionysii γλωσσῶν τε καὶ ἱστοριῶν ἀποδόσει, e quibus historiam id est fabulam poetae argumentumue scriptorum, quod Varronem neglexisse nego, frustra quaeris, de emendatione haec habet Diomedes: ‘emendatio est qua singula pro ut ipsa res postulat dirigimus aestimantes uniuersorum scriptorum diuersam sententiam uel recorrectio errorum qui per scripturam dictionemue fiunt’. ut primum de secundo membro loquar, mirum sane est, cum in tota hac expositione de ea agatur grammatica, quae in legendis interpretandisque poetis uertitur, quid sibi hic uelit dictio. dictio Diomedi idem est quod λέξις,99) λέξις autem aut uitiosa aut iusta est, et error qui per dictionem fit in libro scripto idem est atque is qui per scripturam fit, nisi non aptis scriptor utitur uerbis, quae corrigere non licet, ne arbitrariae rationes ualeant et scriptorum proprietas extinguatur. quare dictionem ferri non posse maleque scriptam esse pro dictatione censeo, quod uocabulum apud scriptores posterioris aetatis non raro occurrit (Paul. digest. XXVIIII 1, 40. Hieronym. adu. Vigilant.3: dictatiuncula. Symmach. epist. VI 4). errores autem in antiquorum libris aut praue scribendo aut praue dictando nascebantur. alterum membrum ad res a scriptoribus traditas spectat, quae secundum singulorum sententiam et auctoritatem accipiendae sint, quod historici uel mythologi, sed non emendatoris est. iudici membrum secundum de aesthetica scriptorum aestimatione quae Dionysii κρίσις est, agere uidimus, prius autem si pronuntiationem premis ad lectionem referendum est, si pronuntiatum pro dictum accipis, idem fere quod alterum membrum continet; uera enim carminis cuiusdam uel scripti aestimatio non perficitur nisi singulis ponderatis, num recte an praue dicta sint. cum uero in lectione emendatione iudicio priora membra male se habere uel saltern ad Varronem referri non posse nunc manifestum sit, idem de enarratione ualet, ubi ‘obscurorum sensuum quaestionumue explanatio’ et barbare dicta et superuacanea est (cf. Sext. Emp. adu. gramm. 93). sic quantum fieri potuit Varronis doctrina100) recuperata, adparet quam arto uinculo cum Alexandrinorum praeceptis ea coniuncta ac copulata sit.
Paucis nunc quaerendum est, num haec harum rerum coniunctio quae nititur in fragmento 91, fortasse aliis rationibus defendi possit. Ritschelius enim, cum has duas diuisiones inter se non conuenire uideret, priorem ad grammaticam, alteram ad aliud quoddam opus rettulit (quaest. Varr. p. 7). primum autem Victorinum et Diomedem, apud quos haec testimonia extant, multis rebus ita consentire uidimus, ut necesse sit eundem auctorem usurpauerint. ille igitur auctor initio operis sui Varronis grammaticam consuluit et inde quae apta ei uidebantur satis accurate transtulit. ex eo (nisi quod in his rebus ubique dubiumest num alii quoque praeterea intercesserint) Diomedes p. 426 primum Varronis definitionem paullo mutatam sumpsit: tota grammatica consistit praecipue intellectu poetarum et scriptorum et historiarum prompta expositione101); cum hac priorem officiorum enumerationem, hanc quoque non inmutatam, coniunxit: et in recte loquendi scribendique ratione, ubi Varronem recte legendi scribendique rationem posuisse ueri simile est. deinde sequitur altera officiorum diuisio, quam supra tractauimus. sin Diomedes haec omnia apud auctorem suum repperit, quod non est cur dubitemus, admodum probabile fit eundem auctorem a Victorino, qui post integram Varronis definitionem turbatam illam seriem officiorum habet, neglegentius excriptum esse. accedit autem aliud. si enim has officiorum enumerationes diuersis operibus tribuere uis, priorem cum grammaticae definitione a Victorino coniunctam grammaticae adscribere, alteram ad libros de sermone latino, quos a Diomedis auctore saepe adhibitos esse constat, referre debes. tum uero cum definitione e Dionysio Thrace sumpta, grammaticae diuisio quae ab eo aliena est coniungitur, altera contra quae ab eodem repetita est ideoque si ueri similia sequimur, cum illa definitione conexa erat, ab ea abscinditur. quod cum aduersus probabilitatem pugnet, ratio nostra hac uia confirmatur. qui uero his contemptis argumentis secundam diuisionem libris de sermone latino adsignare uolt, adminiculum quoddam huius sententiae in Maximi Victorini capite de lectione (p. 272 Lind. p. 1938 P.) inueniri facile sibi persuadeat. ibi enim post eandem alteram officiorum enumerationem quam Diomedes habet haec leguntur: partes lectionis sunt quatuor: accentus discretio pronunciatio modulatio, eaedemque partes102) subtilius quam a Maximo explicatae recurrunt apud Diomedem p. 430, 29. 436, 24. 436, 19. 439, 11. quae adprime apte in libro de sermone latino ita legi potuisse manifestum est, ut neglectis ceteris grammaticae partibus lectio accuratius tractata sit et ab hac praefatione transitus ad librorum argumentum, quod magna ex parte arte cum his rebus cohaereat, sit factus. sed quamuis hoc facile placeat103), uerum non est. nam eodem modo atque apud Maximum Victorinum (et Diomedem) a Dionysio Thrace cuius arti Maximi libellum perquam similem esse M. Schmidt l. s. p. 421 ostendit, ἀνάγνωσις exponitur, cuius diuisioni104) modulatio addita est. etiam hac igitur uia ad Dionysium repellimur, ut nihil iam restet, quam ut in ea quam supra proposui dispositione acquiescamus. ex illo autem consensu Maximi Victorini cum Diomede ualde ueri simile est, Varronem etiam in hac re Dionysium secutum et post grammaticae diuisionem lectionis partes accurate persecutum esse, sed uereor ne in singulis Varronis doctrina admodum obscurata sit, ut eius uestigia105), quaein hac expositione lateant, felicioribus expiscanda relinquam.
De litteris in grammatica actum esse res ipsa postulat et testatur Cornutus Cassiodori p. 2286 P. eidemque tribuo quod Probus tradit, nomina litterarum indeclinabilia esse (fr. 94). de litteris autem teste Cornuto (fr. 95) haec Varro scripsit ‘litterarum partim sunt et dicuntur ut A et B, partim dicuntur et non sunt ut H et X, partim sunt neque dicuntur ut Φ et Ψ’. deinde de uocalium et consonantium natura et coniunctionibus agere debuit, ut Dionysius Marius Victorinus Martianus Capella. ex huius uero uerbis III 263 p. 59 Gr.: haec cum grammatica diceret, eamque progredi Iuppiter Deliusque praeciperent, hic Pallas ‘de iunctura syllabarum’ inquit ‘dum haec litteratura deproperat, partem historicam praetermisit’ fortasse conligendum etiam historicas de litteris obseruationes a Varrone additas fuisse, nam quanti momenti talia in Martiano sint, docuit C. F. Hermann praef. ed. Kopp. p. XX, cui accedit quod etiam Marius Victorinus I 4 p. 2456 P. multa de eadem re profert; quid uero ex hoc libro sumpserit eo incertius est, quia praeter Varronis de H et X doctrinam, ad quam I 3, 8. 10 p. 2455 P. cf. Mart. Cap. III 259 p. 58 Gr. spectat, etiam quae cum libris de antiquitate litterarum et de origine linguae latinae conueniunt habet. sequebantur sine dubio syllabae, fortasse etiam breuis disputatio de uocabulis et enuntiatis. sed haec etiamsi ueri similia incerta sunt, cum nec quatenus Dionysium Varro secutus sit sciamus, nec Martiano Capellae satis confidere licet, ut eo solo auctore nisi aut disertis uerbis Varronem excitat aut alia accedunt de qualibet re a Varrone tractata quidquam statuamus. denique de partibus orationis egit.
Quot autem partes statuerit extra dubitationem positum non est. crederes eum cum Dionysii artem legerit; hunc uel potius Aristarchum (Quint. inst. or. I 4, 20) secutum esse, qui has posuerunt; nomen uerbum participium articulumpronomen praepositionem aduerbium coniunctionem (cf. Apoll. de constr. I 3 p. 10 Bekk.). sed hoc incertum est, etiamsi e libris de lingua latina et quibusdam aliis testimoniis constat, plerasque Alexandrinorum partes ei notas fuisse. in quattuor partes eum orationem in libris de l. l. diuisisse supra (p. 28) exposui: uocabula quae habent casus, quae tempora, quae utrumque, quae neutrum, quarum tres priores respondent Alexandrinis praeterquam quod prima etiam articulos et pronomina conplectitur, quarta Varronis Alexandrinorum praepositionem aduerbium coniunctionem conprehendit. hanc diuisionem secutus pauca quae huius generis extant percurram, deinde num eandem disputationis suae fundamentum Varro esse uoluerit dicam.
Primae classis
partes sunt quattuor, e quis dicta a quibusdam prouocabula quae sunt ut quis quae, uocabula ut scutum gladium, nomina ut Romulus Remus, pronomina ut hic haec. duo media dicuntur nominatus, prima et extrema articuli. primum genus est infinitum, secundum ut infinitum, tertium est finitum, quartum ut finitum.106)
nomina et uocabula, quae duae diuersae orationis partes stoicis erant, sine dubio in grammatica quoque distinxit. ad alterum genus duae spectant obseruatiunculae. primum enim praecepit (fr. 97) lact in nominatiuo dici debere,107) cuius genetiuus sit lactis. quamquam enim Probus scribit (cathol. I p. 7, 3 K.): e littera unum nomen reperitur terminatum generis neutri declinationis tertiae, is enim facit genetiuo: hoc lac lactis. quidam putant hoc lact debere dici, sed non legi nisi in Varrone de lingua latina, et Spengelius philologi XI p. 402 codicem Florentinum de lingua latina V 104 p. 106 lact praebere testatur, obtemperandum esse duco Diomedi p. 303, 7 qui lac exterminasse Varronem tradit, et Pompeio XVIII 2 p. 233, qui de certo quodam Varronis praecepto in hac re loquitur. aliter Varronem statuisse narrat Cledonius p. 1904 P.: ‘lact (lacte cod. Bern. 380. Putsch.) ait Varro non dici, numquam enim nomen ex duabus mutis terminatur aut currit: hoc lacte’. sed aperte confudit Varronem cum Caesare qui teste Pompeio (cf. supra p. 55) nullum uocabulum duabus consonantibus terminari uoluit, ut Cledonius aut Pompeium aut eius auctorem male excripsisse uideatur. omnino enim Donati interpretes in tot rebus congruunt, quod exigua ex parte docet adnotatio nostra ad fragmenta 99. 100, ut omnes ex uno eodemque doctiore conmentario hausisse aliumque plura alium pauciora inde sumpsisse existimem. in eo autem conmentario conscribendo Varronis grammaticam adhibitam esse ex fragmentis modo adlatis conligendum ideoque hanc quoque obseruationem de forma lact codem refero, quod Martiani (III 256 p. 57 Gr.) consensu confirmatur. praeterea huc spectare quod Charisius (p. 131, 10) de graecis uocabulis -a terminatis tradit (fr. 98) supra (p. 34) iam indicaui, cum in libro de grammatica breuia de iustis uocabulorum formis praecepta dari oporteret, quale hoc fuisse uidetur.
Pronomina prouocabulis Varro non opposuisse (quamquam in ipsis rerum nominibus posterioribus grammaticis non ualde confido), sed duas has classes pronomina nominasse uidetur. diuisit ea in primigenia et deductiua (fr. 99), ut quis et quisquam quispiam. primigenia autem erant uiginti unum, quorum quattuor classes, quas contra Donatum duas tantum proferentem108) Pompeius Sergius Cledonius enumerant, ad Varronem pertinere credo. adferunt quidem huius rei auctorem Probum, in cuius institutis artium p. 131, 25 hoc legitur, sed primum Varro accurate quae pronomina essent primigenia indicare debuit, deinde hoc prope ad stoicorum doctrinam accedit,109) talesque partitiones Varronem adamasse uel locus suprascriptus e libris de lingua latina docet. uoluit enim pronomina aut finita (ego tu ille110)) aut minus quam finita (ipse iste is hic idem sui) aut infinita (qui uel quis qualis talis tantus quantus quotus totus) aut possessiua (meus tuus suus noster uester) esse, ut ex eo Probum et Isidorum orig. I 7, 2. 3. 6 hausisse existimem. hanc autem diuisionem a Varrone profectam esse confirmant quae Probus instit. art. p. 151, 30 ex eodem de aduerbiis a pronominibus deriuandis profert (fr. 102). aduerbia enim e sedecim pronominibus fieri docuit, quae secundum illam partitionem enumerantur: ex ille, ex iste hic idem, ex qui (quique quicunque quidam quispiam aliquis) qualis, ex possessiuis.111) in hac quidem re duorum scriptorum auctoritati cedendum erat, non tamen credo Cledonio p. 1905 P., qui omnia pronomina succedanea Varronem dixisse contendit. ita enim optime correxit Petrus Bondam uar. lect. II 2 p. 115 cf. L. Lersch sprachphil. d. alt. II p. 151 quod in codice Bernensi 380, quo ipso Putschius usus est, legitur: ‘pronomen quia non (non om. cod.) fungitur officio nisi praemisso nomine, ideo haec pars a Varrone succedat in ea dicitur’ (fr. 100). succedaneum bene adpellari potuit relatiuum, ut is et ipse a Prisciano (I p. 579, 20. 580, 14), is et tantus a Diomede p. 329, 20. 331, 5. cf. Char. 163, 28 subiunctiua nuncupantur. cum autem nomen pronominibus personalibus nunquam praemittatur, ea tantum pronomina succedanea Varro dicere potuit, quae re uera nominibus succedunt.
De uerbis et participiis (de l. l. VIII 58 p. 434) uel participialibus (de l. l. X 34 p. 564) cum nihil e grammatica seruatum sit ad quartam orationis partem transeo, quae praepositiones aduerbia coniunctiones conprehendit. quorum nominauit quidem copulam (de l. l. VIII 10 p. 399) uel iungendi partem (de l. l. VIII 44 p. 424). sed praeterea nihil de hac traditum est. praepositiones contra non agnouisse uidetur; quamuis enim ad ab in ex, sed re quoque et ut uidetur dis praeuerbia dicat (de l. l. VI 38 p. 217 sq.), ea in libro nostro aduerbia localia adpellauit. ad hunc enim pertinere arbitror quae ad calcem Scauri de orthographia p. 2262 sq. leguntur nulloque uinculo cum praemissa expositione coniuncta sunt. ad finem enim iam antea Scaurus librum perduxerat p. 2262 ‘haec sunt quae urgenti tempore complecti tibi in praesentia potui Theseu; si quid exemplis defecerit uel quaestionibus subiungetur, nam, quod ad rem maxime pertinet regulam uides’. deinde continuo secuntur quaedam de scriptura aduerbii temporis cum, quae excipiuntur longiore disputatione de aduerbiis localibus e Varrone exscripta, denique adiectae sunt breues obseruationes orthographicae et secunda clausula, qua iterum breuitatis ueniam petit qui earn scripsit. uix credibile est Scaurum tam neglegenter libros suos conposuisse, quam ob rem ab alio quodam homine, qui simul Scauri epilogum discerpsit, illa interposita esse suspicor. sed quisquis ille erat, bene de nobis meruit, quod tam luculentum pannum doctrinae Varronianae nobis seruauit. expositio illa de aduerbiis Varroni diserte adscribitur eamque totam interiectis quibusdam alienis e Varrone fluxisse uidit C. Lachmann ad Lucr. III 835 p. 186: ‘sunt autem illae tres Putschii paginae excerptae e libro Varronis, sed interpolatae iis quae alio modo concepta leguntur in grammaticis Eichenfeldii p. 452’. optime enim intellexit a Varrone non profecta esse quae nimia uerbositate de scribendis e uel ex, a uel ab p. 2262 sq. leguntur et similiter e codice Parisino 7520 a Vindobonensibus edita sunt. his igitur reiectis112) reliqua libro de grammatica (fr. 101) tribuo, quiaex disputatione de aduerbiis temporum et locorum, quae igitur ordinem orationis partium sequebatur, sumpta sunt taliaque breuia praecepta recte loquendi perbene huic operi conueniunt. de temporum aduerbiis nihil excripsit ille nisi cum per c scribendum esse; quae secuntur aliis tribuuntur et Varrone indigna sunt. etiam expositio de locorum aduerbiis interpolationibus quibusdam et lacunis turbata et mutilata est; et praeterea ille prout aliquid ei in Varronis libro notabile uidebatur transcripsit, ordine rerum prorsus contempto, quod in tali fragmento ab homine quodam non indiligenti suum in usum alii libro addito non admodum mirum est. exposuit igitur Varro satis eopiose de usu horum aduerbiorum, ubi adhibenda ubi uitanda essent, semper eonparatis similibus loquendi formulis. ita cum uerbis mouendi e aduerbium, ut eius termino utar, non de coniungi iussit, ut e prouincia, e senatu redeo, ‘nam de prouincia existimamus cum de ea bene aut male praedicamus’. qua in re reliquorum quoque aduerbiorum significationem respexit et explicuit, ut e contione uenit, in contione stat, de contione loquitur, item e scena uenit actor, a scena spectator, contra spectator e theatro, actor a theatro, de scena loquitur, in scena pronuntiat actor secundum graecorum loquendi morem, secundum latinorum pro scena, ‘nam exiit e scena’. similiter pro rostris ‘is contionatur qui his dicit qui ante rostra sunt, pro rostris enim et ante idem sunt’. ut e prouincia uenire, ita etiam e tabulis recitare, e senatus sententia dicendum esse censuit, sed litteris perperam inscribi datae e Gallia uel in Roma, nam in loco dari. etiam de his aduerbiis cum uerbis conpositis locutus est ut de discrimine inter describere et transcribere, et scribendi rationem non prorsus neglectam fuisse ostendit id quod ebibit pro exhibit scribi conmemorauit.
In explicandis igitur orationis partibus nec Dionysium cuius praepositiones et pronominum diuisionem neglexit, nec stoicos, quorum terminos frustra quaeris, secutus est, quantum ex relliquiarum paucitate conligi potest, etiamsi in singulis exponendis, ubi fieri potuit, et illius et horum doctrinam respexit atque transtulit. itaque eandem diuisionem, quam in libris de lingua latina protulit, repetiisse et pro fundamento adhibuisse censendus est. idem Cledonius p. 1861 P. significat, e cuius testimoniis quattuor Varronianis duo ad grammaticam pertinere exposui, unum quamquam probabiliter supra ad librum undecimum (fr. 9) de lingua latina relatum, eodem fere iure grammaticae tribui poterat113). itaque ad eandem quartum quoque Cledoni fragmentum spectare ueri simile est, quo quattuor orationis partes Varronem statuisse diserte adfirmat (fr. 96), quam partitionem eandem fuisse, qua secundum naturam diuisa (cf. C. Lachmann ad Lucr. V 1006 p. 328) in libris de lingua latina utitur, res ipsa clamat. cum uero omnes posteriores grammatici latini octo habeant partes orationes, antea id a Varronis114) in libro de grammatica auctoritate repetendum esse existimaui, nunc omnibus consideratis hanc sententiam abicio primumque a quo posteriores pendent Palaemonem fuisse conicio memor Quintiliani ita scribentis (inst. or. I 4, 20): ‘alii tamen ex idoneis duntaxat auctoribus octo partes secuti sunt ut Aristarchus et aetatenostra Palaemon, qui uocabulum siue appellationem nomini subiecerunt tanquam species eius’. cum Aristarcho enim, qui primus omnium hanc diuisionem protulit, ne praeceptorem quidem suum ita conponere Quintilianus potuit, nisi re uera ante eum nemo Latinorum idem fecerat. quod autem in breui talium diuisionum historia quam Quintilianus l. s., Priscianus II 16, I p. 54 sq., Pompeius ad Don. p. 82 sq. habent, Varroniana partitio non conmemoratur, id factum esse adparet, quia haec noua et minime usitata erat, illi autem generalia tantum et notiora persecuntur. sin hunc fructum ingeni Varroniani contempserunt qui post eum uixerunt, in multis singulis eum secutos esse posteriores uel exigua uestigia, quae nominatim ad eum referuntur, docent. de grammatica igitur idem, quod de omnibus disciplinis (cf. L. Mercklin philol. IIII p. 427. F. Ritschl quaest. Varr. p. 1 sq. O. Iahn ueb. roem. encyclop. in ber. d. saechs. ges. d. wiss. II 1850 p. 272 sq.) dicendum est, Varronem graecas litteras retractatas correctas amplificatas quantum fieri potuit cum ciuibus suis communicasse, quo facto plurimum in posteriorum temporum studiis eius auctoritas ualuit, ut permulta in medii aeui doctrina ab eo repetenda sint.
Absoluisse Varronem octoginta tres annos natum a. ab u. c. DCCXXI libros disciplinarum Ritschelius l. s. p. 53 cl. L. Roth leben d. Varro p. 31 sq. docuit. hinc autem, ut illius uerbis utar, fieri coniectura potest, quam maturae et tanquam consummatae eruditionis thesauris hi potissimum libri referti fuerint.