← Table of contents
De M. Terenti Varronis Libris Grammaticis

Note 83) — II

Reading edition

88 83) Quintilianus (inst. orat. I 7, 21) et Velius Longus (p. 2228) in Caesaris titulis ita scriptum fuisse tradunt.—Cum hoc loco Varro Caesarem nominet, contra Varronem a Caesare inpugnatum esse noli efficere e Pompeio ad Don. p. 233 Lind.: ‘Lectum est hoc saepius praecipue apud Varronem. ille dicit, lac non debemus dicere sed lact. sed dixit Caesar contra ipsum rem ualentissimam, nullum nomen duabus mutis terminari’. Caesaris enim praecepto ad castigandum Varronem utitur Pompeius siue quis fuit eius auctor, sed ipsum Caesarem id fecisse e contorto et fere ubique absono Pompei genere dicendi conligere non licet.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings