Note 93) — III
Reading edition
Eam definitionem Sextus Empiricus adu. gramm. 57 ita tradit: γραμματική ἐστιν ἐμπειρία ὡς ἐπὶ τὸ πλεῖστον τῶν παρὰ ποιηταῖς τε καὶ συγγραφεῦσι λεγομένων, quam pro genuina Dionysi (nam huius scriptoris Aristarchi discipuli re uera opusculum illud esse demonstrauerunt G. Schoemann opusc. III p. 244 sq. M. Schmidt l. s.) definitione post Ptolemaeum Peripateticum apud Sextum l. s. 72 acceperunt Lehrs l. l. Schmidt l. l. p. 242, Schoemann l. s. p. 247, id quod Varronis auctoritate, qui manifesto Dionysii artem sequitur, non confirmatur.